Decreta synodi diœcesanæ Florentinæ celebratæ in ecclesia metropolitana die 24. Septembris 1732

발행: 1733년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

ruolibet alio praetextu non ineat, quem constituit Dominus uper familiam suam; aliter poenas arbitrarias subibit alias

irrogatas quas innovamus. . Ad ancillandum Clericis, quos oportet irreprehensibiles esse , mulieres eligantur non minus annorum quadraginta jam peractorum c O , in operibus bonis testim nium habentes ta 3 , nullamque occasionem dantes adversariis maledicti . Praeter has nullam ii domi retineant c33, quae arcto consanguinitatis vinculo illis conjuncta non sit; nullam praeterea in scientia quacumque erudiant vel a te c. , non permittentibus Nobis ; transgressores multis per Praedecessores nostros si inflictis subjaceant . Qui vero cum seminis etiam consanguineis, quae suspiciones non fugiant , vel cum perditis hominibus cohabitare aut conversari deprehendetur , in carcerem dabitur. Ludos , qui virtutis caussa non fiunt , veluti alearum taxillorum & hisce similes , in publicis vel privatis domibus vel locis ludere vel inspicere utroque Iure is 3 vetitum est; & in ultima Dioecesana Synodo pecuniariae quaedam poenae in transgressores sancitae sunt; utrumque Nos relativh & veneramur obsequio , & auctoritate

firmamus. .

Choreis c=3 operam dare , turpia atque inhonesta concinere i83 genio indulgendi gratia , viros aut muli res in domum vel alienam convocare vel propriam ,i eam ve lusibus hujuscemodi spectaculisque exercendis comm

dare, Clericis quibuscumque inhibemus. Si qui non obtemperaverint , fuerimque sacris Ordinibus insigniti, aureos viginti quinque persolvant, & octo diebus a divinis suspenns sint eo ipso . Si verb praedictis. oblectamentis praesentiam I

112쪽

tiam suam exhibuerint, aut ad ea tibiis fidibusque , aut quovis musico insonuerint instrumento, quindecim aure rum poenae , & arbitrio Nostro subjaceant. Ceteri Cleri

ci , si lusibus his & seculi voluptatibus sese intermisceant ,

multentur aureis sex.

I. Tabernas publicas i γ, nisi eas peregre proficiscentes sobrie se resecturos ingredi oporteat , Comoedias inhonestas, Circulatorum praeliigias, Clerici quicumque sempere vitent; quam absonum quippe est, inquit magnus Episcopus Augustinus γ , modo ingredientem Ecclesiam orationes fundere , post modicum in spectaculis cum histri nibus impudic. clamare p8. Noctu post signum publicae armorum Campanae, ni si iusta de caussa, domo non exeant , & exeuntes non am bulent in tenebris, sed lumen semitis suis semper adhibeant ii , nisi lath splendeat Luna; non circumeant conjuncti psallentibus , non cantilent per vias, musica instrumenta non pulsent; longh minus in nocturnis concentibus se immisceant, quos vulgo dicimus Serenate e Cocchiate., 9. Per decentiam quoque habitus extrinseci morum honestatem intrinsecam Clericos oportet ostendere t , & Ve stes proprio congruentes Ordini semper deserre. Comam igitur Clerici non nutriant is 3 & eam longh minus non mediocriter indolemus ad hasce Dioecesis nostrae opus esse descendere corruptelas unguentis pulvereque , queΠLi Cyprium appellant, muliebriter inspergant; sed desuper caput iuxta consuetudinem nostram in modum sphaerae radant iis , nec in aspectum proferre vereantur Coronam,

quam ex institutione Romanae Ecclesiae in signum Regni quod in Christo expectatur , accepere . Io. Vestes Cleticorum omnium in hac Urbe degentium. , eorum quoque , qui minoribus tantum ordinibus c8 , vel etiam prima tonsura initiati sunt, ad talos usque

113쪽

86 Tir. I II . CAP. VI I

usque mundae modestaeque descendant ii , etiamsi Ecel sae , cui destinati sunt, non deserviant ; breviori autem indumento quod semper infra genua productum sit, Bd a laicorum vestibus , cultu ornatuque superfluo rejecto, distinctum nulli uti unquam liceat, nisi rus proficisci imstanter parato , vel inde huc revertenti, aut pluvio Coso. Et si quibus in scholis laudabilior vigeret consuetudo , salva & integra semper maneat . a

II. Ruri, etsi Toga brevior modo delineata propter lo- lcorum incommoditatem permittitur : in celebrioribus in- lmen anni festivitatibus , praesertim in peragenda Sacratissis lmi Corporis Christi supplicatione, in solemnitatibus Patro- lnorum Ecclesiae ipsius & Confraternitatis ., talaris semper habitus a Parochis adhibeatur ; eumque praeterea in C stris locisque insignioribus deferri mandamus a Clericis lquibuscumque inter functiones Ecclesiasticas , quaecumque leae sint , sestis ex praecepto diebus publice peragendas. In . Urbe praeterea nullus omnino Sacerdos , etsi hospes pere- igrinus aut advena sit, quocumque titulo praeditus , qu Cumque praetextu, sine talari veste, aut ad minimum non adhibito succinctorio Missam celebrare praesumat; aliter de- lcem dierum suspensionem a divinis incurrat eo ipso Nobis reservatam i a . Si quis denique tam in Urbe , qu1m e. tra, diu noctuve in laicali processerit indumento, praeter alias canonicas animadversiones t 33, carceris poenam ad qui decim dies sese noverit incursurum. ra Annuli quoque usus interdicitur i 3 Clericis , nisi quibus competit ex officio dignitatis is 3; ab iis autem Sacrae Rituum Congregationis decreta apud plerosque' aucto

res csi relata serventur Omnino. - l13. Clericorum arma, aliorumque Ministrorum Christi l. sunt

114쪽

TIT. II L. CAP. VII. 87

sunt, orationes & Iacrymae to , ut in tempore iracundiae sint apud Deum reconciliatio. Idcirco eis prohibemus arma cujusvis generis vel ad offensionem vel etiam ad desensionem deserre ix γ, aut apud se retinere quaeumque de caul sa , nisi facultatem a i Nobis obtinuerint ; & venationi sacro, praesertim ordine, de ratis sepius operam dare notia licet , nisi juxta Canonum statuta 3ν . - 14 ta demum eorum vita , quos ex hominibus assumptos collocavit Dominus cum Principibus populi sui , innocens esto & impolluta 't 3 , quantum humana . fert imbecillitas; ut qui ex adverso est i vereatur nihil habens malum dicere de Ecclesiasticis nostris Quare quisquis renuerit iis omnibus obtemperare, quae a Nobis praescripta sint toto hoc Capite , ut e rmaremus Cleticorum vitam vere exemplarem , pecuniariis poenis , sicubi expressae non sunt assiciatur, in ultima. Diceceiana Synodo constitutis . ' i

c APUT VIII. . DE SCHOLA EUGENIANA ET DE' SEMINARIO. CLERICORUM.

CLERico RUM Institutionem a Sacris Canonibus

iure optimo commendatam fateatur necesse est, quisquis vicinam lapsibus adolescentiam, pronamque ad Mundi voluptates sequendas , nisi redia informetur , animadverterit ; quum testetur persaepe scriptura quotidiano constet experimento . t quantum totius vitae turriculo ineuntis aetatis proficua sit disciplina. Sicut enim fructus, ait apposite Cyprianus lεγ , non invenitur in arbore , in qua pampinus aut flos prius non apparuerit; sic

115쪽

in senectute honorem legitimum consequi non poterit , qui in adolescentia disciyinae alicujus exercitatione .no laboraverit . Bene igitur cum tota Dioecesi nostra actum est, in qua praeter innumeras tum in Urbe tum in C stris apertas Ecclesiasticae juventuti magno cum proventu erudiendae sacras palaestras I Gymnasium antiquissimum extat Clericorum nostrae . Metropolitanae inservientium , & is quentissimum Seminarium non ita pridem , quunt. sese o tulit occasio , constitutum ; ut adolescentes plantati in I, mo Domini, rerum scientia & morum integritate in atriis Domus Dei efflorescant. Et Icut Praedecessores Nostri vigia tantissimi utrumque conservandum esse duxerunt , regem dumque peculuri quodam genere constitutionum Ecclesia .sticis ministris educandis accommodato ; ita east hic Comfirmare , innovare, & quatenus opus sit , explicaret atque

extendere opportunum est. 3 ι . , t

r. Schola Eugeniana Grammaticae & Cantui sibi sciat

impensius navandam esse operam ; cum hac enim obligatione ab Eugenio IVι co ere Aa est , , cum nonnullis

emolumentis honoribus & oneribus , modis & conditionibus , prout in Bullis ab eo semel atque iterum datis latissime continetur ἔ ac postmodum per Beatissimiliti Pium V. ia 3 ea de caussa reuituta , quum suo praecipuo privilegio a Tridentina Synodo c33 exuta fuisse vider

tur .

r. Praeterea , quidquid in eorum. Bullis . universo Gymnasio injungitur observandum , in memoriam reducimus& inculcamus ; hortamurque vehementer & commonemus Ecclesiasticos adolescentes , ut opus Dei , ad quod fudirunt assumpti, faciant diligenter , devotionem conservent , divinique cultus augmentum in Metropolitana nostra, pro viribus quisque ceriatim augere contendat poenas daturi , si negligentes fuerint , condignas . Ea insuper omnia , quae Nostri Praedecessores.&Nos ad ejusdem Collegii resormationem ac regimen consti

l la Const. ad exequendista edit. ann. Constitui. editi ann. , Nys. & Const. ad providentiam edit. ann. 244 . . 3ὶ Sess. 1 ff. cap. a. De res.

116쪽

TIT. III. CAP. VIII. 89

tuimus , innovanda censemus & innovamus , eamdemque

vim habere decernimus , ac si hic inserta, & de verbo ad

verbum translata forent.

. Seminarii quoque erectionem jampridem tentatam, saepissime , novissimis autem temporibus a Praedecessore nostro immediato , Thoma Bonaventura ex Comitibus Gh rardeschae , de Ciero atque adeo de tota Dioecesi optimEmerito , demum persectam approbamus & confirmamus ;quemadmodum etiam quotquot a Nobis ad ejus gubernationem praecepta & regulae juxta Tridentinum Concilium ci 3 & Provinciale Florentinum sub Antonio Alt vita Archiepiscopo ci, dictatae sunt , placet hic' innovare , eisque robur adjicere Synodalis Constitutionis. s. Insigne Privilegium , quo Clementi XL c33. Seminarium nostrum augere visum est , ut nempe quotquot Scholae Eugenianae Clerici in illud arbitrio Nostro admitterentur, ordinari queant ad titulum Servitutis , quamvis Metropolitanae inserviant dumtaxat cantantes in choro festis diebus, complectimur obsequentissis; eoque Nos pollicemur usuros in aedificationem Ecclesiae, & Dioecesis nostrae universae.

6. illud etiam, quod ceterorum est alumnorum peculiare privilegium , gradum faciendi ad Ordines Patrimonio in locum beneficii Ecclesiastici subrogato, servarum vo

lumus & illaesum ; dummodo ii sint Clerici , qui in Se

minario bene versati , moribus & scientia evaserint commendabiles . . Meminerint denique omnes, qui Ecclesiastica obtinent Beneficia aut pensones t 3, quique praesunt Communitatibus , quae Beneficiis unitis aut ammensatis , ut ajunt, perfruuntur t o , sese obstrictos esse in conscientia legitimam Seminario laxam persolvere , quam Tridentini Concilii Decreta c63, Apostolicae Constitutiones c & Decla-

ri Seg. 23. p. 38. De res xi Rubr. 11. per totum . t si Lit. in serm. Brev. dat. ad Arisehiep. Thom. Bonav. ex Com. Gher. 6. Iun. 1 14. t i Decis resert Garri pari. I. cap. I. num. 27 r. in Addit.

ts Sacr. Cone. Congr. in Lucan. 13. Maii r 618. in resp. ad 4. & s. re fert Instruet. super Tax. Sem. num.

edit. ann. 3TI .

117쪽

9 o Ti T. III. CAP. VI I I.

rationes Sacrae Congregationis tiὶ pendi voluerunt, suo- ique praeclarissimo exemplo S. R. E. Cardinales amplissimi ad hanc usque diem pdiaestiterunt, Apostolicis Comi iluticinnibus ta 3 ultro parentes . 8. Qui vero justitiae debito satisfacere recusaverit, iis se poenis multandum sciat, quae sunt a Praedecelsore nostro Thoma Bonaventura ex Comitibus Gherardescitae Semina

rii Conditore , & a Nobis sancitae in Edictis peculiari- l

OUUM . inter ceteros inserioris ordinis Clericos onere pariter & honore Parochi emineant , qui potiori jure luκ mundi , ac sal terrae vocantur ; & quum sit fars artium regimen animarum, i): sublimius quoddam ab illis honestatis & vitae genus reposcendum est procul dubio . I. Primum ergo mandatum in lege Parochorum esto, ut in Domo Dei ambulent cum consensu i , se invicem honore praevenientes, ac nemini dantes ullam offensionem cs , ut non vituperetur ministerium eorum a lat- Cis. Ob eam rem , ut omnis amoveatur occaso dissensi num & contentionum , ad associanda Cadavera , Exequias persolvendas , ceteraque ossicia divina in Parochiis peragenda , quoties pertinebit ad Parochum invitare , primo vocentur Capellanus seu Capellant eumdem assiduὲ in animarum cura adjuvantes , deinde Parochi de Plebatu , postea Sacerdotes , qui dictis Parochis in animarum cura exercenda opem praestant; denique Beneficiati. Ecclesiae tu

118쪽

mulantis vel celebrantis festum ; nisi tamen in aliqua Ecclesia adesset consuetudo , quod ante Parochos convoca rentur Beneficiati, qui consueverint eidem Ecclesiae in divinis officiis inservire, quam servari volumus & manda

r. Confidimus certε Parochis non mediocriter prosutura ea omnia esse, quae sparsim in hisce nostris Constitutionibus continentur, Praedecestarum nostrorum solertia singulari collecta ; & ideo integram harum lectionem singulis saltem annis faciendam unicuique injungimus Par cho , ne cogamur universa repetere , & in hoc unum caput congerere, quae ad eos lpectant potissimum ..3. Eos etiam volumus sibi subsidio Comparare c i 3 Sacram Scripturam , Concilium Tridentinum , Catechismutn& Rituale Romanum , aliquam sacrorum Canonum aut Casuum conscientiae summam , & sacrum Enchiridium D. Hippolyti Tonelli ; necnon aliquot piis meditationibus , sacrisque habendis concionibus accommodatos libros domi retinere, iisque omnibus perlegendis sedulo operam

dare .

. Nimiam cum laicis personis familiaritatem , jo-COS , Compotationes evitent ; aspera tamen & intractabilis eorum vitae ratio non sit. Quum praesertim paternae e rum providentiae miserabilium personarum io, viduarum, Pupillorum , ceterorumque humana ope destitutorum spiritalis praecipue , atque etiam temporalis commendata sit

s. Divina majoris hebdomadae Oiscia , Vesperas singulis diebus festis t 3 , aut saltem earum loco pro plebis captu , nonnihil pium ac proficuum pro temporum vari tate publich in Ecclesia decantent ; praesertim vero sacra tissimi Rosarii recitationem , religiosum pro beato fine aia sequendo exercitium , vulgo La Buona Morte, atque alias id genus preces & orationes ab Ecclesia approbatas ina Parochias invehant suas , aut invectas jam foveant au- . M a geantque

119쪽

9 2 TIT. III. CAP. IX.

geantque pro viribus. Interea populum ad eas convenientem praestolantemque prae soribus aut in Ecclesia . irreverenter aut inutiliter sermocinari: non sinant . Ad Angelicam salutationem singulis diebus sub auroram , meridie , & post Solis occasum trino campanae ductu populos excitent, Indulgentias praesertim novissimas O γ lucraturos ; eademque fere ratione pro iis, qui in extremo vitae agone contendunt hora diei vigesima tertia , & prima noctis pro iis , qui dormiunt in Christo Parochia nos orare commoneant; δε insuper feria sexta, hora vigesima prima , ea scilicet, qua Dominus Iesus emisit spiritum, tanti Mysterii memoriam satagant renovare cra. Praeterea in Sabbato Sancto nulli permittitur Par cho , aliive etiam regularium Ecclesiae , sub poena centum aureorum campanas pulsare, in Civitate quidem antequam Metropolitana, ruri antequam Matrix Ecclesia personue

. Candelarum , cinerum , ramorumque statutis diebus benedictio non omittatur; & in Ecclesia distribuantur de

mores

s. Aquam non solum solemniori ritu in sontis videlicet benedictione , sed etiam singulis diebus Dominicis an te Missam Parochialem benedicendam , eaque populum respergendum edicimus t 3 ; ad eliminandas autem super stitiones is 3 jubemus animadverti diligentissimὸ , ut salis mysterio adhibendi tantum consecretur dumta Xat, qua tum sufficere censeatur, & si quid residuum fuerit, igne comburatur .

v. Ecclesiae suae jura omnes pro viribus illaesa conser veni ; ita tamen , ut potius nonnihil interdum ex rigore remittant , quam dum rebus tuendis suis avide student, nimia lucri cupiditate duci videantur. Io. Quod

a Bened. XIII. in Brev. ann. 2614.& extendit etiam ad annum Sanctum non obstante generali suspensione Indulgentiarum in Brevi ann. IIII. lx ConciI. Prov. Med. a. sub D. Cainrolo tit. a. decret. 1 .l 3ὶ Leo X. Const. Dωm intra edit.

120쪽

io. Quod si quidpiam injuria a Parochianis extor queant , quale utique est , quidquid ab illis pro attestati nibus quibuscumque , pro quacumque fide exscribenda exigunt interdum nonnulli , sciant Nos id acerbε laturos,& in eos statim animadversuros ultione condigna. II. Meminerint etiam Parochi eleemosynarum quaest

res , qui olim Quaestuarii vulgo dicebantur , abolitos fui sese jampridem ii , , & ab hujusmodi ossicio deterritos exe Cendo . Propterea nullum admittant ex his , nisi Apost licas, vel Nostras literas veras exhibeant ; & tum praeter

id , quod in ipsis continebitur literis , nihil populo prinponere permittant ca .

II. Praeter eos , quos jam in superioribus Capitulis recensuimus libros ad uniuscujusque Ecclesiae statum spectantes a Rectoribus retinendos , Baptigatorum videlicet , si ea Ecclesia baptismali decorata sit fonte , Confirmat rum , Matrimonia contrahentium , & Mortuorum 3; alium quoque peculiarem illos habere volumus , in quo Parochianorum suorum familias & numerum censeant , adnotentque quotquot praecepto Paschalis obstricti sint Corumunionis ; a quo desumptum exemplar juxta formam a Nobis novissimε traditam & in Additionibus positam , , conficiendum , una cum ceteris libris ante Octavam Pentecostes exactam ad Nostram deserant Cancellariam , sex aureis multandi , si negligentes extiterint. Eos vero libros Parochiales sive completos sive incompletos universos, quacumque de caussa Ecclesiam vacare Contingat , Oeconomus statim connumeret in Inventario , & ad nostrum Tabul rium transmittat. I 3. Ut omnis Pastor ad normam uapremi Pastoris oves suas cognoscat sine controversa , suumque cognoscant suae , communi omnium quieti, atque utilitati etiam reciprocae consulentes ; statuimus & declaramus , ut quotiescumque contigerit aliquam domum , seu plures simul unitas unum tantum habere ingressum , ad eum Parochum ejus omnes habi-

έI Trid. seis. x s. p. s. De res. eum is Concit. Provinci Florent. ann. aliis Cone. ibi cit. 23 3. rubr. xv. cap. 3. rubr. I. x Cap. cum ex eo. De paenit. ωe. cap. 3. rubr. 47. cap. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION