장음표시 사용
121쪽
habitatores pertineant , in cujus Territorio ingressus positus est ti3 ; etiamsi pars aliqua domus seu domorum simul unitarum huculque sub alio Parocho ab eo diverse quovis modo ac titulo extiterit i a 3. Si verci duplex lfuerit aditus , ad eum cura totius domus seu domorum ldevolvatur , in cujus Territorio principalis aut magis lsrequentatus aditus patet, sublata omni prorsus inhabitam ilium quorumcumque distinctione , praeservatoque cuique , t quantum in Nobis est, honorifico Iure quocumque. r . Ii , qui in Civitate degentes Parochiae limites e. ltra moenia protendunt, ovium suarum suburbanarum cu- istodiam alicui Sacerdoti vehementer commendare non ne- lgligant , a quo in necessitate , quum ipsimet praesto esse non valeant, opportunis auxiliis juvari queant.
Is. Statim ac Parochus quispiam in gravem morbum inciderit, vicinioris Ecclesiae Rector ta , si alius non ad- lst Sacerdos, praesto sit, qui Parochi vice non solum erga infirmum , sed etiam in tota ejus Parochia , donec a jNobis aliter sit constitutum, fungatur. Quod si decedere contingat aegrotum , nuncius ad Nos ea de re citissime destinetur. Qui secus fecerint arbitrio Nostro puniantur. I 6. Ut autem haec omnia, ea, qua par est, Obedientia Parochi prosequantur, ad se suamque noverint perti- 'nere sedulitatem Praepositi, atque Plebant i 3; quibus proinde praecipimus , ut Nos quam primum de contumacibus certiores faciant, ne per summum dedecus ordinis Sacerdotalis ad detegendos Pastorum desectus a laicis ipsis opem
lxi Statuta Cleri Romani promulgata iussu Clementis XI. cap. 3. Dε
122쪽
ΡRieci Pu A boni Pastoris nota, & in qua fere una a Mercenario dignoscitur, in eo sita est , ut proprias oves nunquam dimittat ira ; sed ipse per se cust diat vigilias super gregem suum si a , eumque ad pascua salubriora , & ad venam aquarum viventium educat.
Constitutiones ta 3 iis, quibus animarum cura commissa est, tantum onus inculcant assiduἡ & districtissimh injungunt ;quas cum sepius a Parochis , ceterisque , quorum est in Ecclesiis personaliter residere , attentδ revolvi exoptamus, tum eis enixd praecipimus , ut quae in Tridentino Concilio ac S. Pii V. Constitutione is 3 de hac obligationestatuta sunt, & per circulares literas a Clemente XI. constriptas , & in Additionibus impressas confirmata , singulis saltem annis perlegant diligenter , ut quae sunt partes suae certo norint.
propria Ecclesia discedendi facultatem petierit , ea statim celsante reversurus, Medici attestationem ad Nos transmit-Iere curet , eamque satagat renovare , si sorte infirmitas perseverans diuturniorem absentiam postulaverit . .
punitum iri se sciat , qui corpore quidem praesens , ea tamen , quae Parochi sunt, nullatenus implet; sed omnem populi curam, omnemque Pastoralis ossi ii sollicitudinem Vicario , aut alteri Sacerdoti demandans, studet ipse duin
taxat pascere semetipsum 6 . l . .
123쪽
tiae praeceptum impletur perseeth , ubi pro Parochis domus aliqua peculiariter destinata est; in ea siquidem , omnibus aliis , atque etiam paterna seclusis , manendum esse jam ante sancitum est O. . Nemo Parochorum sestis unquam diebus , prosellis ultra biduum, aut ad summum ultra quatriduum, si dietis plusquam duabus ab Urbe distet Ecclesia , sub Canonicis poenis ab ea praesumat abesse ; nisi idoneo Sacerdote in proprium locum suffecto , ipse gravissima & quae se dis- ferri non sinat , necessitate urgeatur; quam tamen Parochi inferiores proprio Plebano , Plebanus Plebano viciniori a inprobandam , Nobisque intra mensem literis datis significandam reserre teneantur .
6. Utque omnem non residendi Parochis ansam , quantum in Nobis est , adimamus ; praecipimus , ut nullum prorsus officium in quovis loco, etiam in Civitate ultra duo milliaria a suis Ecclesiis distanti, obeundum suscipiant si ; & si qui forte intra praedictum intervallum ad aliquod munus incumbunt , sciant ob id nullum Par chiis suis praejudicium afferri debere , seque interim , qu si non residentes habendos esse, si ea omnia minimε praestent , quae a caeteris Parochis de salute ovium suarum sollicitis perficiuntur. . Bimestre a Tridentina Synodo t; γ indultum , si quis non residendo praetergredi se posse asseveret, id per se coram Nobis legitimε exponat probetque ; quod nisi praestiterit , non resideat tamen quovis obtentu, in omnibus Ecclesiis eo ipso suspensus si a divinis , praeterquam in
sua ; ceteras quoque latas in contumaces Canonicas poenas subiturus. 8. Facultates non residendi alia quacumque via , quam per Decretum obtentae , nemini in posterum suffragenturi 3, sed irritas omnino censendas habendasque mandamus ac tὶ Novae mesarat. ad Dreret. saeros Conc. Trid. sess. 23. cap. 1. apud Card. Bella inum . 2ὶ sacr. Congr. Cone. plurira apud
124쪽
TIT. III. CAP. XI. 97c APUT XI.
DE CONGREGATIONIBUS HABENDIS A pAROCHIS ALIISQUE.
UT ea , quam adeo injungimus & inculcamus, Residentia, menti sacrorum Canonum consermetur , oportet Parochos aliosque Clericos residentes , assi-
duh sese pro viribus in Ecclesiarum suarum utilitatem, exercere. Quod utique is demum praestat , qui se quotidie partibus suis explendis magis idoneum contendit efficere , & ea, qua decet sedulitate ac decore, divinis ossiciis peragendis insistit. I. Laudamus itaque comprobamusque saluberrimamia, Dioecesis nostrae consuetudinem , qua Parochi omnes &Consessarii cujusque Plebatus in eum, quem duxerint commodiorem locum convenientes , duas saltem horas singulis mensibus in literariis impendunt exercitationibus ci , unum Tridentini Concilii caput, unam Breviarii , seu Missalis, Ritualisve Romani Rubricam , morales quaestiones Τheologicas duas , alteram ex Orisine Divini ossicii desumptam , & alteram proponendam a Praesidente, &Dioecesinae Synodi hujus Constitutionem aliquam declarando enucleandoque ; ut scientia , quam labia ipsorum custodire dicuntur c a , penitus repleantur , ac deinde potens si unusquisque in doctrina sana exhortari populum suum , eos , qui contradicunt , arguere . Quare , qui tam salutari exercitationi, legitimo sine impedimento, qu cumque sese praetextu subduxerit, multam alias irrogatam aureorum duorum pro singulis vicibus deinceps effugiet
2. Quod autem singulis faciendum mensibus constitui-N mus,
li in Statuta Cleri Roman. de monda- verta Congregatis. Cone. Prov. Med. to Clement. XI. edita eap. a. s. o. a. sub D. Carolo deer. 3o. Concit. Sacr. Congreg. Contil. die 4. Mart. Rom. sub Bened. XIII. til. as. cap. s.
125쪽
mus , id non ita intelligi volumus , ut ex aliqua rati nabili caulla in altero mense ab hisce Congregationibus vacare , pluresve in altero haberi non permittamus , sed ut duodecies in anno , congruo tempore intercedente, literarii conventus instituantur. Si qui verb Parochi quod &nonnullos fecisse dolentes accepimus plures uno die Congregationes praesumerent expedire , eae omnes , quae habitae 1 unt praeter unam , in duodenario numero praescripto non
computentur , sed perinde sit, ac si una dumtaxat peracta filisset. 3. Quod a Parochis , atque a Consessariis observatum
est ad hanc usque diem , desideratur etiam a ceteris Sacerdotibus, & a Clericis ulterius exigitur tra. Clericos enim quotquot ad sacros Ordines promoveri petierint, inter c teras attestationes , eam quoque ' afferre debere decernimus , qua Praeses & Secretarius propriis subscriptis nominibus, eos hujusmodi Congregationibus anni saltem unius spatio frequenter interfuisse fateantur , nisi aliquo ex legitimis , quae ceteros Sacerdotes excusant , impedimentis laboraverint. . In his collationibus Plebanum , aut alium ex numero Sacerdotum Praesidentis munerei fungi , aliumque , Secretarium agere volumus ; cujus erunt partes ta a quid- luid in unaquaque actum sit, una cum quaestionibus re-blutis in peculiari libro Sacerdotum congregatorum eX- pensis comparato conscribere ; ipsumque librum sub poena quatuor aureorum Paschali tempore nondum exacto, ad D. inputatum Generalem ex Metropolitanae nostrae Capitulo assumendum transmittere.
3. Examinatores Synodales, quibus Codicum transmissorum censura demandabitur, id agant sedulo , ut quidquid in eis deprehenderint non rite confectum notent quaestiones perperam resolutas emendent , implexis lucem affundant, & subscribant in calce; ea omnia in Gener Ii a Nobis indicenda Congregatione relaturi , quae inter
aὶ Benedict. XIII. in confirm. liter. Innocentii XIII. super Eeclesiast. disti pl. in Hispan. edit. ann. 1 14. Rum. 7. in Append. sui ConciL Rom
126쪽
Iegendum animadverterint notatu digna. 6. In iis autem locis , quae Collegiatis Ecclesiis, aut numero Clericorum frequenti condecorantur , Congregationes praedictae duplicentur quotannis , ad normam nuperrim E a Nobis traditam , impressamque in Additionibus Synodi. . Quum autem Clero hujus Urbis Academiis, Collegiis, atque Gymnasiis publicis ac privatis frequentissime , in omni studiorum genere , praecipvh sacrorum proficie di pateat occasio ; ne dum longinquis consulimus , q-s domesticorum videamur obliti, volumus Ecclesiasticas quascumque personas in hac Urbe degentes sacris studiis operam dare , ac praesertim institutis de re morali congressibus interesse , singularem benevoJentiam studiosis pollicentes , debitas poenas a negligentibus atque otiosis opportunE exacturi.
CLERICI omnes, qui sacro sunt Ordine decorati, aut Beneficio fruuntur Ecclesiastico , publicas ad Deum . preces Ecclesiae nomine praeceptoque 2 quotidie tς-nentur effundere , quae solent a nobis divin9m. Officium muncupari . Horum itaque nullus talam in ndi Diionem mysteriis refertam cra, nisi legitime sit impeditus, unquam omittat, aut ad libitum ordinst peragatque ; sed, praefixas Romano Breviario rubricas inviol*biliter servet, .& Calendario Dioecesis, auctoritate No ira facilitatis grati quotannis edendo, inhaereat obsequenter 1. Si quis autem hujusmodi recitationem omiserit sine legitimo impedimento , siquidem in sacris Ordinibus coiistitutus sit , pro modo culpae poenas se noverit arbitrio nostro daturum ; si vero Ecclesastico beneficio potiatur, Na ejusdem
. τὶ Lib. t. cap. 34. Const. quae tri- Can. De his qui dist. ra.
127쪽
ejusdem sevistibus sese privatum esse meminerit, juxta dispositionem Lateranensis ultimi Concilii ii , , & Bullam
S. Pii V. a . a. Qui Choro interesse , ibique nocturnas & diurnas horas persolvere quacumque de caussa tenentur , eo diligentius ad divinas laudes incumbant i a , quo de proventibus Ecclesiae, quam plantavit Dextera Domini , aluntur uberius ; maximhque omnes animadvertant , quod eorum devotio ac modestia non potest omnibus non innotescere hominibus eo confluentibus. g. Nullus e Choro ante finem officii exeat c 3 , nisi gravi necessitate compulsus sit ; discedens verb , suasque in obligationes quocumque modo declinans quem certhadducet Dominus cum operantibus iniquitatem notetur accuratissime , omnique posthabito humano respeetu multetur a Praesecto Chori , aut Punctatore cs quocumque nomine nuncupetur ; cujus conscientiam in re tanti ponderis oneramuS .
DE SACRIS ΡROCESSIONIBUS.CLERi devotio 1 3 in iis colendi Deum , ejusque opem suppliciter exorandi sacris ritibus, pompisque
solemnibus magis ac magis elucet , quas interdum Supplicationes, interdum ver5 Processiones vocamus ex sacris Canonibus ι γ . Quae quidem , quum quoddam publicarum precum genus existant, Nostrum dumtaxat est pro temporum varietate novas decernere atque instituere c8 3,
R in iis , quae fieri jam solent, collapsam reficere disci
s 6ὶ Clemens XI. in lit. circul. sub die as. Iulii et o r. num. g. in Bul
lar. continis Part. 2. 7 Can. Certum est. De cons. dist. r. Cone. apud Ille nam, olim Iuliam- bonam ann rogo. can. T. 8a Sacr. Riti Congr. t . Deeembr. xso . de aliti, refert Pax Iord. lib. xx. tit. h. num. Ioa
128쪽
I. Noctu nemini prorsus liceat sine Nostra expressa facultate , nonnisi gravissimis de caussis concedenda , Processiones inire; sed statim exacto die terminentur omnino ;poenis arbitrio Nostro reservatis , pro contumacia infise gendis . r. Nullae unquam seminae illis immisceantur ; permi timus tamen, ut festo sanctissimi Praecursoris die recurrente , & accedentibus ad Civitatem suburbanis Confr
Fernitatibus, vetus consuetudo servetur.
3. Plebanis ceterisque Parochis omnibus , sub poena duorum aureorum praecipimus, ut quum supplicationibus eos interesse opus fuerit , praeter superpellimum , stolam, ac cetera Clericalia indumenta , habitum propriae deferant dignitatis; nec liceat laicis , nisi unius saltem Presbyteri sacris , ut modo praecepimus , vestibus induti presentia decorentur, ad eas accedere supplicationes , quae nec ab Ecclesia solemniter sunt institutae , nec publich a Nobis indictae . . Clerus suppliciter ad aliquam Ecclesiam accedens cum sonitu Campanarum t Q , luminibusque ad Aram maximam collucentibus est excipiendus; praeterea vero M tropolitanae Capitulum ab Ecclesiae , ad quam progreditur , Clero universo ad fores consistenti recipiendum s Te decernimus ; poena aureorum viginti quinque in transgretares Clericos seculares, & locali interdicto in Reg lares inflicto, nullatenus immutatis . s. Ea vero est in hujus sacrae pompae circumductione
Plebaniarum praerogativa singularis, ut salvis peculiaribus privilegiis, quotiescumque ad ipsas est procedendum , vel ' sustollendum est illarum vexillum quod unum inter ce- Λtera esse debet magna serica Cruce distinctum exornatumque nulli alteri Ecclesiae vel Societati hujusmodi Ggnum explicare permissum sit. 6. Processiones illae, quae tam in majoribus, quam in minoribus Litaniis seu Rogationibus ta 3 duci solent, vel intra Parochiae limites , quos nunquam suppliciter proe dendo
ct) Cone. Provine. Mediol. 4. sub omni eum duob. sequentibus. D. Carolo pari. a. hoc tit. s. Can. Rogationes. De cons dist. 3.
129쪽
dendo egredi lieet, inscio Parocho loci , ab unoquoque Rectore fiant; vel si qui renuant, ad Matricem Ecclesiam xin, cum Plebano eas peracturi conveniant ; nunquam tamen in eis aliter precari permittimus , quam constitutumst ab Ecclesia.
. In festo Sacratissimi Corporis Christi ii 3 , in quo
pravillam & admirabile Eucharistiae Sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebratur , & secundum laudabilem & universalem Ecclesiae sanctae ritum & comsuetudinem reverenter atque honorificὸ per vias ac loca publica circumfertur ; Priores & Rectores Civitatis , seculares quidem per se , nisi legitimo detineantur imp dimento , Regulares vero saltem per alium opportunε ad Metropolitanam accedant ; ruri vero ad Matricem Eccle-sam tum Parochi omnes per se , aut justa caussa in te cedente per alium Sacerdotem ἔ tum Constaternitates in ejus ambitu sitae hora a Matricis Rectore praecedenti Dominico die praestituta conveniant ; peragaturque Processio , eo quo par est , pompae apparatu , pietate ac de votione quam maxima, nihilque vernacula lingua O , &praeter Ecclesiae morem concinatur ; & ante meridiem extra urbem sub arbitrii Nostri poena ea divina functio expediatur. 8. Ceteras ver5 Parochias vel infra Octavam, vel ipso Octavae die juxta consuetudinem , circumducere hanc sacram pompam , per suos praesertim fines non improbamus; modci tumultus omni majori studio vitetur. 9. Ea de re volumus, ut in hujusmodi processionibus intra urbem ducendis, post Crucem ejus Ecclesiae Parochi lis, a qua processio peragitur , sive ea secularis sit , sive regularis, immediath sequatur Crux seu Uexillum Societatis SS. Sacramenti in eadem Ecclesia constitutae, decem ti Confratrum numero adstante incensis facibus ; deinde ceterae Confraternitates , quae vel a Parocho , vel ab ea Societate vocatae fuerint, prout de more; unaquaeque sub
proprio Vexillo, & antiquioris erectionis in procedendo
130쪽
praerogativa servata c i ; ac postmodum ante Clerum immediate Confraternitas eadem SS. Sacramenti sine aliquo signo procedat, eo Fratrum numero excepto , qui Venerabilis Eucharistiae umbellam circumstabunt ια .ro. Processionibus, & ceteris in Metropolitana de m
re ineundis functionibus, Parochi per se, quoad ejus fi
ri potest , graviter ac decenter intersint i 33; sin minus Sacerdoti dumtaxat idoneo vices stas demandent, suisque partibus satisfaciant . Ir. Et quoniam accepimus hanc laudabilem consuetudinem ad Metropolitanam in majoribus anni celebritatibus conveniendi , quam a Beatissimo Antonino Praedecessore Nostro perhibent institutam , sensim obsolescere ; nolentes patientia Nostra principem urbis Ecclesiam suo debito cultu fraudari, Magistro Chori mandamus , ut dilige ter animadvertat an Priores & Rectores diebus in Ordine divini ossicii e nunciatis tam Processionibus , quam aliis sacris in Choro functionibus assistant; utque servatis lagibus sbi praescriptis exactam singulis vicibus cujuscumque negligentis notam conficiat ; quae postmodum ad Nos de feratur consuetas multas piis locis distribuendas , exigi ab unoquoque iussuros. xa. In celebriori supplicatione S. Ioannis Baptistae non adhuc satis repressam licentiam ea pro libito concinendi, quae minus congruunt , Pastorali vigilantia cohibere volentes ; Praedecessorum nostrorum Decreta , quibus in tum est , ut psalmi dumtaxat, Cantica sacrae Scripturae , Ηymnique Ecclesiastici decantentur, innovanda censemus ,
ac tenore praesentium innovamus.
I 3. Meminerint Regulares t supplicationes suas per vias & loca publica a te non esse ducendas , sed Claustri circuitum & Ecclesiae , debere nullatenus egredi. Iq. Et quoniam iis Processionibus , aliisque Function,
stici tom. 2. pari. a. discept. 24. num. xt. & in Briclinor. apud eumdem ibidem num. 3.
verta Constaternitas .s xa saer. Rit. Congri in Nepes. x Maii 16. . apud Barbos. Iota citi