장음표시 사용
161쪽
ι l o S. Bernardi Iita quod repertura; dicit, & lacrymulas mendaces spargit, ancipitem se viam ingressam clanculum
per lupes asperas, dum is horridas, cruentam , Bernardi captam ardore effraeni,pericula omnia,
ct mortem ipsam ex seris siluae contempsisse; non mei memor siti, sum, nulla coercita lege hucia anhela rui.A quo amatibus dari,&praescribi possunt leges,ac iura I Maior lex amor mihἱ fuit,quo nunc languesco. Egi me praecipitem hos per an-sractus, & maeandros csspitibus, spini'; horrentes, hue veni sudore madida. Ex ore suspiria ari dentia exspirabat,exspirabat aetnas, incendia,ge l . . a. . t rebat in oculis limphaticordis faces; rubebant genae simulato igne,corpus totum tarnarias fauillas vomebat. Bemardus ex illius interim se e plicare amplexibus conabatur, Numinis auxiliupraesentius exsuspirabat , inuocabat ardentius Caelites Patronos; nequibat tamen se ab illis,vel summa vi, avellere nexibus. In eo arcto vinculo,& pene insolubili impudicar seminae nodo moras
nectentis, in illa tartarea amoris impudici tarda quid saceret Beatus Pater ξ Misero nec fuga per mittebatur,unicum eiusmodi belli effugium; obsecrat, ut dimittat, illa non passa repulsam,gemitus trahit longos,irrigat lacrymis dolentibus genas, speiq; plena non cedit pertinax. Non discedam, suspirat, tui amoris expers, aestuantis animi
causas mille aperit,illecebrosa tota, quo reuertar,
inquit, nescio, & quis mihi in hac jolitudine comes mei erit itineris ξ Proripui me praecipitem l per has rupes, ut in hac valle haberem commo . dioris
162쪽
II rdioris amoris flosculum. Ingressus huc mihi suere dumi,egre ssus inuis,unde veni nescio, quo vadam ignoro. Bernardus sustollens ad caelum humidiores lacrymis oculos Deo,& Virgini potentiora suspiria, ardentiores offert preces. Tandem, plaudentibus Caelicolis, aura suauiore diis uinitatis amante,vires ilIi addutur potentissimae,
statimque dissoluitur ab illius spectri foedis am
plexibus,cognoscitque Bernardus,eodem monstrante Numine, non seminam, sed Satanam esse petulcissimae meretriculae ementitum obscoeni simam formam. Spectrum illud fuisse,Daemonis arte, ex aeriis campis conglobatum, proinde imuoeato Ieis nomine sacrosancto, quo Tartara contremiscunt,protiniis terga vertit ingenti clamore victus Satan fuscus, dilutidus. Germinet tot palmas triumphales Accona,quot cyparissos habet ipsa ferales, cingat palmis victricibus tri phantis inter sta nemora,&specus nostri Bernardi tempora de Damione, immo de semina trium phantis , nec dire sic seruisset Diabolus, ni armix seminae indueretur , maior victoria de obscoena semina,quam de maligno Darmone. De utroque simul tri uphum reportat noster Dux de femina , di de Daemone. Ingere nunc inserna styx sacras
Pugnas,conflictus execrados noua,noua instrui
to machinamenta bellorum ri quaeque pugna erit Bernardo triumphus , quilibet conflictus tr phinum,quicumquὰ certaminum apparatus gloriosa plausuum spectacula, de theatra .
163쪽
Caelestibus fauoribus post carnis mictoriami
Deus solatur Sernardum. E terra ad Calum scalas argenteas midet erectas, Iesum, Matremque Virginem statarum se Iigis haerentes, ' nouae sebolis habitus,mgloria apertissime ei ostenduntur.
Mortificat,& vivificat Deus, facitque,teste
Apostolo cum tentatione prouentum νsugato ergo Daemone , Bernardus acturus pro parta victoria ingentes gratias ipsi Deo, cui omnis triumphi gloria tanquam mico authori, refundenda, & contemplaturus diuina, aeterna, ipsumq; caelum intueretur laetius, purius, oblecta batur enim nimium caeli aspectu ex ea specu, quasi, illa larua Tartari impudicissima foret polluta, egreditur,ut flexis genibus oretniamque supinis ad sidera manibus sublatis, preces suas humiliores,& ardentiores sundebat. Vix orare inceperat, cum Iesus, cum Deipara insueto fauore se ipsos Bernardo praebuere conspiciendos , &imagines, & finem beatissimu eorum, qui ipsum essent in deserta illa solitudine secuturi, eiulque adhaesuri vestigiis. Discriminat Beatus Pater,novi Iacob humi stratus, sed terrae haerentibus genibus, non somno sopitus, sed apertis oculis; nor
164쪽
Liser II. nocte in tempesta, sed ipsum sub meridiem argeteas scalas e terra ad sidera fastigiatas, scalaruq; cacumini Deum innixum,&Beatissimam Matre.
Prospicit Christum immensa , & gloriosa inter
paternae lucis trophoea undequaque effulgetem, eiq; de parta ex hoste victoria congratulantem. Exultat Bernardus, gaudioque triumphat, fidum se Deo extitisse, novasque, iuuante Numine, pugnas exardet. A dextris filij Deiparam Virginem intuetur e medio cuius pectore effulgebat sidus, cuius ad radios ipse Sol tenebresceret; non obtundebat tamen fulgor ille, Iux illa diuina, sed caelesti robore firmabat visum; notatq, filiu Dei, Matremque Virginem niueis , & nitidioribus ra- dijs, candidisque stolis amictos ; videt eos quasi de praeci aro illo triumpho plaudentes, Letantes. Aspicit dein scalaru argenteos per gradus ascen. dentes socios in labore eremitico suos alumnos stolis amictos albis, associantes Angelos, turma. timq; de caeso descendentes ad terram, di laboribus fractos immortalem comitantes ad Empyrij gloriam. Raptus tanta ec stasi,nec a visu seiuctus, supra seipsum eleuatus Bernardus gestiebat animo tanta eius cor ardentissima charitate aestuabat ut quod ipse contuebatur,ceteri quoq; Erenaicolae, ad diuinam gloriam evehendam, prospicerent. Precatus hoc a Deo Opt. Max. a Virgine genitrice,vota sert. Quid non possunt Sactorum preces Noster B. Pater, velut alter Isaias fruens Dei conspectu sedentis in solio excelso, mitti pe- Isai. itit ad Fratres; graditur tandem exultans laetitia.
165쪽
Adventate, clamat, venite,accelerate fratres, - cij, mea viscera, commilitones mei,cernite, quas parauit Deus ascensiones e lacrumarum valle
Sustollite oculos ad mirabilia has inter umbrosas rupes factas nobile Caeli Theatrum omnium sestissimum,& exporrecta manu, indicat digito scalas argenteas, Iesum, Deiparam, Angelos,leq; ipsos datos in scenam beatam. Figunt obtutum cuncti in ea,quae ipse suspiciebat Bernardus,prOcumbunt genibus, & ceu sublimes aquilae solari.
bus pendentes a radijs, admirantur, immota oculorum acie, nunc Iesum, nunc Dei param, nunc
Angelos datos peregrinationis comites, nunc se ipsos gloriosos de Mundo triumphatores; tundunt interim,tanquam indignissimi qui tanta viderent miranda, humillime pectora,ruunt e genis ubertim dulciores lacrymae,deosculatur terram Haec dum apertissime;venerabundi intuentur , quasi inter eos,& spectaculum illud gloriosum interiectu esset siparium, ab eorum corporeis oculis iucundissima visio euanuit,factique alacriores in pugna cogitabant non esse condignas huius saeculi passiones, dolores, cruciamenta,& poenaSquascumque ad futuram gloriam , quae a Deo praeparatur fideliter sibi inseruientibus. Inibi,ubi data tanta videndi copia, erexit Bernardus Iesu ,& Dciparae, ct Archangelo Michaeli aram, estq; nunc odarum maiori Ecclesiae ostio propinquius, monimentum certe ad posteros pijismum, ut no icteq; dieque psallant Coenobitet in Dei,Virginis, Angelorum, Caelitumque omnium conspectu, ut
166쪽
Liber II. I scontemplentur remuneratorem munificentissim uin Deum, innumeris laudibus, ineessabili voce laudandum. Tenerescunt ad hςc spectatores Oli uetant,rigidi eliquescerent silices. Aerumnas patitur iterum Fernardus tan quam
nouae , s detestandae sectae Princeps. C A P V T IX.
Nouo Caelestis gratiae oleo Athleta noster
sortissimus unctus, talique aura Sacti Spiritus maxime persulas, ad nouam palam ram, ad
nouam aerumnarum luctam euocatur; non enim iasemel atque iterum, vel saepius victus Satanas epugna recedit; semper enim bellua illa,& tortuosius draco circuit famelicus deuoraturus escas, seruos Dei,cum prςcipue sit cibus illius, ut inquit Iob, electus; nullo enim, teste Bernardo Claraeuallis, illa vis serox premitur somno, inedia assii-gitur nulla,vigil semper, seruidus seper, inspirat, instillat, immittit pessi serum tentationis virus . Stimulat ergo Zizanior si sator quosdam, ut Ber- nardum deserant laquam haereseos reum, nouaeq; sectar Authorem . Pallio igitur charitatis tectimendaci, summum integritatis, & publici boni Zelum perditissimi homines praeseserentes Qui si torem Senensem adeunt, ut ignem stygii barathri sie dicebant inter Acconenses valles conclusum, ac serpentem, animaduersionis, de seuerissi P a marum.
BAPernar. Oefertur ut bareseos reus ad tribunal
167쪽
marum illico poenarum aquis extinguat, ne latius diffusus pariat Tusciae, Italiae inextinguenda incendia. Haeresis quippe flama est impia, inquiunt, nulli parcens; spurca lupa omnia vorans, pestis rapida permeans per maria, per terras; foeda procella cuncta de uastans, bellua inexplebilis sua ingluuic quaecunq; absorbens , eius initia semper exigua, abiecta, lordida; sed, velut igniculus sensim cinefacit immensos frondosorum nemorum montes; parua flamma, flante protectrice aura crepitat, fragosasque siluas co sumit volanti scintilla. Homines insignioris scientiae, tumidi superbia nolentes captiuare intellectum in obsequium fidei, dati praecipites , aemulati Lucistrum , qui quo altior,& sapientior efformatus, eo abiectior, dementior ab Empyrio pulsus. Quot militantis Ecclesiae veluti micantia sidera altius cecidere Ccaelo ad barathrum 2 Scimus,scimus nos Bernardum & sanguinis prosapia, & litterarum omnigeno studio, doctrinaque admirabilem . Tenemus dissitis populis notissimum,tantaeque esse fidei, ut ipsi eruditi, & sapietissimi viri per eius iurare verba non dubitent, sed ex ipso tanti nominis incre mento metuendum excidium. Nos religiosa moti pietate ad hoc sanctum tribunal si stimus, de P.
rimusque Bel nardum, sociosque. Celant morti seros ignes Eremitae illi in Accona, huius pest se tae sectae, non modo lautor, sed author est Ber- nardus Ptolemaeus, cuius,& sociorum maxima ingenia nequeunt in magna solitudine non magna moliri. Vivunt exleges in valle delitescctes,
168쪽
ne damnari ad condignas,& meritas poenas possint. Maior lex Eremi colis illis est id, quod arridet, placetq; Bernardo. Equus est ut in Ilio ilIavallis Deta armis,& bello, ut qui ines usi ibi egressi tandem secent, urant,destruant, depopulentur afflictam, lugentem, squalentem, his senestis tem. poribus in hac italica plaga, Dei Ecclesiam, ubi tot hostes immanissimi, ceu lupi rapaces perstemunt in Quiculas Iesu, summo Antistite,& Past, re absente. Medela opus est. Obstandum principijs,nunquam offecit praeuidere,&semper tutum suit in tuto esse;sutura enim praeuidere sapientis est. Quid si aliquando hic ignis erumpet 2 In re ancipiti exstirpanda infirmi animi est esse anci
pitem , non minus umbrae,quam res ipsae grauioribus in rebus nos territos,nos admonitos volui,
verius in ijs, quae ad religionem, fidemq; spectat; initio enim non avulsus paruus error altius radices ita agit,ut penitus eradicare nequeas. Labes est haeresis, cui ni celerrime occurras, loge, lateq; est unditur; statim saguine est expiada. Inui se illos Eremi colas, scrutare quid agant si vales, quid struant, si potes, sic unanimes lunt, sic inuicem cohaerent, ut ne verbum quidem extorqueas ab uno, quod non ab alio. In arce intellectus conditur,latitatque haereseos error,&scelus; quod ibi latitat, latet & ipsos Angelos. Humanae mentis piolandissimae abyssi unus Deus scrutator. Sit imminentis publ: ci periculi remedium,ipsum periculum. Eij cere perperam e specu fiaterculum.
Quid inde I Nihil Reipublicae infestius,quam quod
multa T. . monis astu tactantur in
169쪽
quod priuati homines noua moliantur. Stupidianimi est nihil vereri. Non semper minae ruinas antecedunt. Quod si nihil certi contra Eremi colas constat, in hoc tamen incerto valde quid mali occlusi pertimescendum. Certum tamen est nulla probata lege solitarios illos vivere. An ex. pectas , ut quod viri probi verentur infaustus ali. quis probet euentus Sed innocens sit Bernardus, sociique in Accon a secum degentes. Quid vir inti tuae Quisitor ῆQuid tuo muneri exacta studia,& conatus omnes ossicient Nemo sub initium agno excessu Christianam Rempublicam perturbauit,magnarum rerum euersiones tollit, exorientes umbras qui dirimit. His tam profuse, tam dolose prolatis suasus aliquantulum Quisitor prudens cogitauit, & sta dum proximi samar, prae .serrimque Bernardi ab omnibus integerrimae vi. tar habiti,& sui muneris partes simul exequi, quare iter tenuit medium. Nec euertere sacram Eremum incolentium austeritate, & poenitentiae celeberrimam, nec interturbare voluit Dei seruos iactatis conuicijs haereseos postulatos, sed ne se. ris remediis male obiecta sorte augerentur, certiorem secit Summum Pontificem de sibi in Ber. nardum Eremi Principem, sociorumq; ascitorum delatis. Aperit insuper sanguinis splendorem,do. ctrinae praestantiam,vivendi austeritatem,sed nullo peculiari esse vallatam instituto Eremum, &sorte arbitratu suo vitam quemque ducere, vel eiusdem unius Bernardi ductu. Multos esse qui deserta ad ea loca accurrant. Dubitari a quibusdam
170쪽
Liber II. 11 9dam falsis dogmatis esse solitudinem, valle'; il.
las imbutas. Sub ruuido tegumento inesse aliqua.do, abscondiq; spiritum ruuidiorem euangelio dissonum. Specus,& nemora aptissima struendissectis. orat enixe a summo illo pontificio throno digna iussa,& mandata veniant. Scribit a se nihil decretum, nec inconsulto summa sede veritatis columna,se quidquam decreturum. Addit,quod si in Accona serperet haeresis, maiori vi eradica.da planta lethalis, radix pestifera, quam essicere possent propriae vires contra tot viros, & nobilis.
simum Ante signanum. Precatur,prospiceret vexatae Italiae laclymis,semidirutae Ecclesiae gemitibus, ait, poenitentiam illam Eremitarum fictam, umbratile esse posse. Quot tumultus,quot rixas, quot calamitates, quot proditiones frons blanda, vel poenitentia pallida quandoque non ipsa celauit, & tandem coceptum virus in Prouinciarum, Regnorumq; irreparabile prorupit excidiu Timebat Quisitor,nec sciebat, quid timeret,Vς-nerabatur nomen Bernardi, & Eremi famam, sed quis scit, aiebat,quo verget illud in deserto tantae austeritatis pondus Circumuallantur hoc tempore omnes pene Italiae urbes horrentibus errorum vorticibus, circumstrepunt blasphemiae, tum
ditur fluctibus petra illa Ecclesiae,quam suo sanguine landauit Christus, absit,quod inter scopulos, & syrtes infidelitatis, Ecclesiae nauis frangatur, absorbeatur,& pereat. Quis scit,si Ialent an .gues in herbis illius solitudinis Θ Tardiora remedia in ipsum morbum quandoque conuertun