B. Bernardi Ptolemæi congregationis s. Mariæ Montis Oliueti conditoris vitæ libri quinque. Auctore d. Paulo Carpenterio Neapolitano ..

발행: 1642년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

delicias; vade humilis,magnus eris. I nudus, C. lo tibi texitur stellatus gloriae amictus , gloriae chlamys -

Narrantur aliqua , quae BIFernardo siua per

itinera obuenere.

FLagellis eorum vitam , quos diligit Deus

metitur, amat enim, & corrigit c aerumnis virtus clarissime emicat. Follis percussus euolat, ct quo demissus, ac sortius iacitur; eo altius eleuatur,& surgit Rosas dat Numen amans auri coismas,& purpureas, miscet tamen sentes asperos,& ferietes. Suauiis mas afflat auras serenitatis sar. ua post processam . Ad Urbem Auenionem properanti Bernardo, a qua distabat trium dierum . itinere, Eremicola quidam obuiam fit aspectu venerabitis, senio confectus,nouus Macaruis,ieiunii ipsa vide batur effigies, charitatis credidisses im ginem,humilitatis & virtutum omnium exemplar illustre. Sicq; Beatum Patrem alloquitur . Et cur ad Eremum vir sancte non resers pedem e Caue, ne Auenionem contendas,ne pergas ulterius: ubi Vibem illam tenuet is,consumeris vltrici flamma, solues n6 perpetrati criminis facinorosas poenas. Mors te manet inibi famosa tanquam haereseos reo i Ab incepto ergo desistito itinere,fugam arripito quam celerrimam. O infelix faeculum contra

182쪽

tra insontes t Teneris tu tuae,sociorumqἰ tuorum consulere famae. Virtutibus haec: tempora infausta sunt. O tempora, o mores Θ In quos probos non saeuitum 2 Quod dico a Deo reuelante percepi. His auditis, subticuit aliquantulum Bernardus , & secum mente agitat,quomodo vir nunquam antea nec quidem de facie cognitus arrepti iti. neris tam bene calleret causas, originem. Cogitat insuper, quod Sanctissimus Pontifex sapientissimi Dei cum gerat vicem in terris non nisi iustissima, ipso inspirante Numine, sanciat in rebus

praesertim ad sanctissimam, qualis ea erat,fidem aspectantibus. Sic tandem ait. Deside,de asseclis meis interrogabolim eam fidem &sociorum C a. tholicae Ecclesiae consonam, Apostolicos, ut profitemur, sic pateticiam mores. Auenionem Summi Pastoris tu IIu festino,ma datis obsequar, etiam vitae quouis periculo, ad omnium Patrem pergo piissimum, beati ssimum, mortem nec timeo, nec fugioummo amo,& inhio. Sed tu quis es,qui i sta μloqueris r Signat Beatus Bernardus interim tremendo Crucis signo aerem, & in sumidam sol mtus nebulam vanescit salsus is Eremicola, Daemovaser di impius, talemq; discedendo foetorer .

emittit ut Bernardus pene exanimis in terram . caderet. Hoc eunti obuenit. Reuertentem vero

ex Gallia in Italiam, excepit benigno hospitio vir nobilis, di pius Taurini, quae est Vrbs Pedemoniij. Instigat hospitantis teruum malus Dae. mon,suadetque eidem, ut suo hero vascula quaedam argutea subripiat;ne autem ipse furti argue

183쪽

retur, ituer pauperrima quaedam Bernardi tanquam innocentis Beniamini inii Clucra,argentea paterulam recondit ex plerisq; argenteis, quae ipse erat furatus; moxque hero suo ait multa ex argenteis deesse,suspicariq; valde Eremitas, quos tam humane exceperat, arripuiste, asportasset . Furti certus ille prolapsus in rabiem, lictores destinat, qui citissime pauperculos Eremitas Ber, nardum, Ambrosium, denudatis gladijs asIequutur, detinent, furtum obiectant, ad virum illum retroserunt. Explicantur patenter inuolucra,& in Bernardi sarcinula argenteum vasculum reperintur . Excandescit benignus hospitatoricausa certe iustissimae laret irae; nec enim beneficia bene pendet latrocinium. Lernardum,Ambrosium in laedum carcerem conijciendos iubet. Tu ne,exclamat in nostrum Ducem vir ille, sanctimoniam olens,bella,& arma inserno minitans,Hypocrita, vage,latro, raptu vivens Θ Refer cito ubi nam reliqua argentea vasa condideris,appenderis Isuissimis fidiculis ; aperies malus homo quae male patrasti. Sic benignissimo meo respondes hospitioi Sic polluis hospitales leges Tranquillo interim animo, & imperturbatus ignominia illa assectus respondet Bernardus . Tibi vir bone nil unquam surripui,nec alterius furti reus tum, sicut neq; hic meus socius. Fuitum Daemone aut horesactum, nec me sur latet; surtum scio,surem, de I cum ubi argentea conduntur, Deo praemonstram te,omnia bene calleo. Verum unum ex te enixe

essiagito,quod si mihi sueris pollicitus, lubrepto.

184쪽

rem & subrepta detegam. Miratur primo haec audiens vir nobilis, tum instante Beato Patre, prOmittit quod petit. Subdit noster Bernardus: stet coram me seruulus ille, qui nos surti reos dicere est ausus, cui aduentanti sic loquitur. Ego ne,dicito,suratus sum pater uiam 8 Ego vascula argentea I Nonnἡ tu in illo inuolucro tali hora, tali lo. co abscondisti quae tu ipse suratus es Pete,pete venia, parcet tibi Deus,fili mi, resipisce de ablata hero redde tuo, nam ipse pius,meis precibus,tibi libenter ignoscet. Ille algens simul,& aestuans ruboreq; persu sus, deiectis in terram oculis se ipsum furem satur, tentatum dicit a Daemone, petitq; amaris lacrymis humillime veniam ad pedes prouolutus Bernardi,& sui Domini. Vir ille ingenuus, cognita Bernardi innocentia,in genua pro cumbit , orat, & obtestatur ut sibi nimis credulo parcat, Beatiq; nostri Patris sanctimoniam admiratus,paulo post sua omnia vendidit,& ad sacram perrexit Acconcsem Eremum Deo famulaturus; atque indutus monasticam vestem dictus est Frater Basilius Taurinesis,qui sanctissime, primos, ct dies duxit extremos. En in se ipsum tela videt Satan rc torta validissime, dumq; trucem enodat in Dei seruos arcum, seipsum sua pungit, seritq;

sagitta. Fuere tres dies antequam eorum claresceret innocentia in tetro carcere Beatus Pater,

de Ambrosius, sed habuere Angelos co solatores, qui & pellebat e loco tenebras, & mutauere carceris miserias in Paradisi delicias.

socii habent

185쪽

rretium tenea Ternardus, Antistiti quirini Pontificias exhibet litteras . Triduanum indicitur ieiunium.

duius n

Tot casibus, rerumq; discriminibus in eo iti

ctatus itinere Bernardus Arretinam V bem tenet tandem. Episcopalem Sedem regebat tum Guido Petram alius, qui fratribus suis nostra exutis mortalitatem Arreti; Dominis, ipse unus Ecclesiasticum, & sarculare suerat regimen consequutus. Vir praestans, Pastor bonus,&egregius miles, diuiniq; cultus, cui alia omnia posthabenda, studiosissimus; Vrbis insimul, de temporariae dignitatis Princeps, custo'. iustissimus .LHic su-gauit e Patria hostium militum dimictis gladijs agmina, versis'; signis coegit eos saepius ad canendum receptui. Soloq; insurgentes aduersan tium turmas strauit fortistime, hic moenibus Urbem unde unde,arcibusque turritis muniuit, marti sq, vallavit aggeribus. Huic praestatissimo Pra'. suli humiliter Summi Pontificis datam Epistolam porrexit Bernardus, qui post eam lectam, valde, ait, commendatitiae sunt, quas mihi Auenione a Summo Pontifice defers, littetar. Gratulor tibi de summa erga te Summi Pastoris benignitate ν; arduum tamen, negotijm plenum illud est, quod mihi Sanctissimus mandat, ut nimirum Te, Acco

186쪽

nensemq; Eremum alicuius probatae regulae rei, gioso iugo subijciam. Ex nobis enim ipsis non se Ii. Onmb. 3. . mus lassicientes, tanquam ex nobis, quid boni excogitare. A Patre luminum, lumen omne &expetendum,& seruentissimis suspirijs expectandum. Radius ille diuinus solus est, qui caligines, mentisq; umbras discutit nostras. Fulgor hic Ia-

crimis inuocandus, ut Optimum rerum exitum assequamur.Si de re una ageretur, quod priuatim tu Bernarde exposceres statim assequerere; nunc uniuersae Acconensi Eremo consulendum, totq; viris,ut fama ipsa loquitur,virtute conspicuis,his modo danda lex,instituta,m Oderamen. Maturan

da semper de rebus publicis consilia. Ad quae incolitis ergo spelaea reuertito, socijsq; ea, quae omnium Pastor mihi exigui gregis custodi de vobis

praecepit sta tuendtun nunciato,meoq; nomine indictum sit tibi,ceteri , Eremico lis ieiuniunt triduanum. Nihil enim aptius ad diuina nobis a cana aperienda ieiunio, quo diuinae voluntatis mens nostra fit capax. Mementote in Sinai moru

te post ieiunium datas Moysi suisse leges. Leges

antecessit semper ieiunium, di exorientis mundi tempore,quor, tum datum erat praeceptum,non ιex de ευμ de luit primis Parentibus una ieiunii lex. Daniel vir desideriorum tres hebdomadas aqua ipsa abstinuit, sic ri uelationes post ieiunia accepit,& se. cret a Numinis sacrameta dignouit. Prodeunt de ieiunio sanctae cogitationes, rationabiles vir. tutes , consilia saluberrima ; ieiunio roboratur mens, alitur anima, eoq; ipsa velocius eleuatur PQ,

Daniel. t Ieiunii Iau.

187쪽

I. Reg. s. Luca 7.

quo magis per illud a terra sensuque abstrahitur; pennas quippe producit ieiunium, quibus in sublime nostra mens effertur contemplatura quae

Dei sit voluntas. Torpescit cibo vigor mentis. Elia ieiunas quadraginta dies , totidemq; noctes arido ore ad montem Dei Horeb peruenit, familiariq; cogressu a Creatore excipitur, di a ieiunio spirituales oculos Obtinet. Aequatur ieiunantis mens Deo qui sine cibo vivit. Ieiunat in deserto Ioannes ille Baptista,sibiq; parat alas, quibus co-scendens ad Carlu redditur pene homo diuinus.

Obruuntur nostrae mentes, non secus ac naues oneribus graues, ciborum ponderibus. Institutu .

rus Apostolicum collegium Dei sapientia Christus Dominus ieiunavit. Vos Christi famuli poenitentes Eremitae peculiaribus ieiunijs in re tam graui date operam. Additote insuper ieiunio san.ctas preces . Ex ieiunio,& oratione virtutes prodeunt omnes. Oratio vivendi norma recta est.

oratione quasi vim ipsi Deo inserimus , ipsumq;

vincimus, ita ut quod petimus elargiatur, reddimurq; illa dignum Numinis templum, Deum Pin nobis ipsis exaudientem experimur. Sit prolixa Oratio, qua rem tam arduam quaerimus. Aperiat Deus quod vestrae omnium saluti magis consonum. Ego pro mei muneris vice vestris operibus pijs meas quascumq; addam humiles preces, ut mihi ostendat Pater pietatis quid de vobis decreuerit. His auditis, acceptis', mandatis, discessum habet Bernardus, atq; ad Eremum sestinanter maturat, nec cibos unquam in saeculo libarat dulciores

188쪽

ardet.

Dedurem Bernar dum latanter accipiunt Acconensis Eremico eiquibus irae omnia aperit, . quae Summus Pontifex, di Arretinus Anti Hes decreuere, cuius nomine ieiunium, sist. orationem denuntiat.

I Equit saert Eremi laetitia,ex B. Bernardi re. I ditu satis explicari.Iam nullus horror Ac conae, sed magnus decor inest. Vmbrae ibi nullae, sed lumen. Iam non Rusticorum saltus,sed hortus deliciarum creditur Beatorum. Gestiunt rupes, specus , antra laete horrida ἰ collectique in unum cuncti heremitae Deo immensas praecinentes laudes reuertenti Bernardo fiunt hilares obu j,&ad eius venerabiles prouoluti pedes vicissim exosculantur sacras vestes, praeclarasq; amantis, amatiq; Patris manus,vbertimq; fundunt gaudio delibuti dulces lacrymas. Ipse quoq; in fletu e fusus tenerrimu ,obseqntibus amplexus reddidit ardetiores, Quebat quos Deo genuerat humanis ad pectus;figebat fi6tibus Apostolicet pacis oscula,peractisq; de more precibus,sic suos alloquitur filios,& socios;nec hominem diuina ea cuvoce videbatur sonare Bernardus. Dilectissimi

189쪽

s 3 8 P. Perna di notitiae Deo innumeras gratias impendamus enixiores , cantemus laudes, suspiria iterantes. Discessi , de vos ignito amoris sesu Numini comedatos reliqui. In Galliam caelesti auxilio iter sollicitus habui; sollicitus inquam de vestra salute;amo enim

vos mihi in Deo genitos p reditum alacriorem . nunc communi gaudio dulciter experior;a Summo omnium Patre Beatissimo benigne exceptus fui,de obiectae nobis haereseos sorde, ne verbum quidem Christi Vicarius protulit; noluit enim Deus tantae labis, cum insontes simus, murmur aliquo pacto subaudiretur. Sumus,& erimus, o

Fratres , o socij, semper parati pro Ecclesia Catholica Iesi irrigua,& ditata sanguine, pro Ap O- stolica Sede, pro fide, pretiosissimo Dei dono

millies, si opus essit, centenas in undas e venis vitam diffundere ; exundaret haec vallis nostro cruore. O si per mare tam gloriosum ac voluptarium daretur ad Beatissimae portum,littusq; qternitatis appellere.Sanctissimus Pastor,etsi nullius

in nos criminis,Dei munere,extitit censor, mandauit tamen,ut sub aliquo instituto a summo illo veritatis approbato solio vivamus;S regula, qua vos a me efflagitastis saepius, ipse que dare renui imbecillitatis,& tenuitatis meae optime costius, dabitur vobis, ct mihi a nostro Arretino Antistite, ad quem idem Christi Vicarius benignissma per me litteras destinauit , cui iam illas exhibui humillime.Verum in re tam graui,in qua de Omnium nostrum,& eorum,qui nos in hac veneranda valle sequi voluerint, latus agatur, prudenter

190쪽

Liber II.

plurimi consili j Arretinus Praesul decreuit, ut, implorato Dei auxilio,& lumine,quo sine nihil bo. num statui potest, indicat sibi quisq; triduanum ieiunium,& peculiares orationes; sic etenim spe. rat sibi diuini Spiritus lucem afflaturam, seq; cogniturum quid de nobis decernendum sit. Vos ergo dilectissimi additote suetis vestris ieiunijs

noua asperiora ieiunia ; ieiunet in re tam ardua

ipsum ieiunium. Pertingite vestris suspirijs, vestrisque lacrymis sidera, & precibus seruentissimis; pulsate pientissima Dei,eiusq; Matris viscera,denudate humeros, resonentque caelesti in aula vestrorum sagorum religiosi ictus. Desinant

triduo opera cetera manuum, exceptoque tempore exiguo leuamini dato,totum reliquum uni Deo sacrum in ieiunio,vigilissiorationibus,precibus, psalmodiis, corporisque afflictationibus impendatur. Mementote Eliae orantis,cuius linis 3 μου gua facta est Caeli ci auis, iubet enim illud claudi,& clauditur; orat postmodum & aperitur. Eremi incolae intoleranti mora expectabant talium verborum finem ; ardebant enim ociis me exequi quod sacer indixerat Antistes.Nihil dissicile mia liti sub Duce sorti & operante; alacre seruet opus Antesignani exempla. Ipse igitur optimus Princeps Bernardus quae mandarat primus aggredi. tur,atque illo triduo ab omni cibo,ac potu absti- inuit; tantoque ardore in sacras preces profudere se Omnes ut Acconensem vallem non militantis i V AEcclesiae, sed triumphantis beati Iinae pacis asy--.

SEARCH

MENU NAVIGATION