B. Bernardi Ptolemæi congregationis s. Mariæ Montis Oliueti conditoris vitæ libri quinque. Auctore d. Paulo Carpenterio Neapolitano ..

발행: 1642년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

rent. Mutua opera manualia spirituali lectione i condiebantur,ianguineis flagris scpe lacerabantur, non tamen abique prudenti Moderatoris arbitrio . Sibi inuicem parebant in omnibus, quae ad Dei gloriam attinebant. Somnus captabatur ad breues holutas. Stramentitia culcitra, ceruical durum erat lignum panno laneo contectum; quiescebant super eo ligno, tanquam in tabula salutis, evolaturi ad vitε portum per hoc pelagus naufragum. Cum autem ad altissimum nostrae fidei Sacramentum se praeparabant, difficillimum explicatu est,quid peragerent, ut mundiu, accederent . Pramittebatur ad ei bum illum diuinissimum, terque tremendum generalis publica poenitentia,& summa animi humilitate quitque plurimis virtutum actibus insudabat, tum lacrym sissima conseisone,vel a leuissimis labeculis se expiabat,sicque cibum vitae Christo solum vives capiebat. Plures eo, mirabili ardoris charitate , suscepto, saepius ec stasi suauissima rapiebantur; nec certe licebat amplius sor in lectis vivere, assistente Numine in depasta anima. Haec percenseo& simul ardeo,& algeo. Quin exclamabo. Quam es labilis humana si agilitast Ver viret, de iugit Isi Ondes vernant,& arent , aetas floret,& decidit; di omnia tandem in peius sensim ruunt,de, ut cum latino dicam Homero: Retr0 sublapsa seruntur. 'DOmnium sub O quam vere singula Caeli sub vertigine rotant,

I & euolant i Nihil sub Luna constans Fulgor hic

san. . a. solaris rotae,& ipse rotat, tepescit,defaciet. Vt nam nos Olluctant tantae humanae imbecillitatis

232쪽

Liber III. I 8

memores essemus. Siquidem in ipso spiritus tepore nos ipsos humiliantes eueheremus ad persectiores nostri instituti apices. Certe,ut maiores nostri, experiremur, quod paucis natura est conis tenta. Quod supra paucum est,onus est. Quae quisque possidet,si affluant,essisunt; dolores au. gent,quo magis crescunt, suauissima Coenobilica haereditas Christus est crucifixus. Quod cruci. fixum non sapit,ango poena,cr uciatus est.

S. Ternardus oculis languens Caenobitas obso

l erat i a praesulatu ipsum eximant, sedi ab iserim, di pontificij Legati au

thoritate iterum confirma

tur.

Arissima luminis dona,quae ab Oceano sul- gentissimo diuinae pietatis se iam hausisse

prodigioso miraculo nouerat B. Bernardus in aeternae itide bonitatis gloriam voluebat assidue . Ipse oculis diuinitus illustratus, non nisi diuinio. ra e puro diuinitatis sonte ebibebat. Ex quo enim exime videns,lacrymas quotidie coram Deo luminum Patre coram Virgine pijs lima ipsius lucis genitrice, ossiciosissimas pro ipso recepto lumine B. Pater effundebat, nec unquam destitit ab huiusce uberrima lacrymarum scaturigine, vel retro

233쪽

marum e cas

actae vitae meditatione,vel be deficiorum Dei iugi memoria. Siquidem cetera inter munera,quae B. Bernardo silere collata, inexhaustu suit lacrymarum donum , quare eius oculi quasi piscinae Esebon soluebantur in fletus,quibus pene obfusi oculi ia caligabant,& tabescebat visus acies, ita ut coecutiendo pene, & oculo haerens videret. Hanc coecitatem, sibi de se humilitet sentienti u Magaturum ratus, rogat, ut alijs demandetur ratribus coenobilis regendi prouincia. Satis ei, uperque satis suae imbecillitati datum tot annos in administratione transegisse.Iam benE currere aiebat ceteros socios, sestinareque ad persectionis bravium. Se solum dicit imbecillum, inutilem seruum, qui ab alijs regi,& viam persectionis ediscere necesse habeat. Nunquam tamen Monachi B. Patris dictis, ac precibus acquieuere luminis desectionem non censent obeundae prouinciae, insigni, & experto moderatori impedimento suturum. Mens est,quae regit; ocu tus minister est fragilis: videat illa,caliget iste ii, omnia erunt in luce. Exiguo lumine corporeo fruebatur B.Bernardus; mctali vero affluebat,&hoc omnium satagebat prouidenti stimus totus oculeus. Verum ut omnis pauidae,purissimaeque mentis suspicio tolleretur, consulunt Monachi Ioannem Sancti Theodori Diaconum Cardina lem Apostolicae Sedis Legatum a Summo Pon, tifice in Hetruriam missum. Purpuratus Princeps re optime perspecta, electiqne a Coenobilis ha bitam de B. Bernardo Generali Antistite, litteris

234쪽

typis cusis ratam voluit,Monachisque regendis aptissimum decreuit, cuius rescriptum sese habetur in nostra Olivetana historia libro primo. Vtque etiam eradicaretur omnis animi lambi. gilitas, sestetque B. Bernardus a Deo tanquam Aaron vocari ad regiminis munus; habita suere consilia Iuris consultorum ea tempestate satis insignium,Pauli nimirum de AZχarijs Decretorum Doctoris, Andreae de Guatarijs,& Dini Archie piscopi Pisani. Horum iuris Doctorum,& Theologorum de hac re decretum extat in eadem historis Olivetana libro primo , pagina vigesimi , quod incipit: In Dei nomine Amen. Petitio reli giosorum virorum,&c. Quibus omnibus clarissi., n diuinae voluntatis signis adhaesit tandem B pater,seeruntq; acriores eidem stimuli ad persectiora,& sanctiora gesta . Humillimus sensus, quem de se ipso habebat B. Bem ardus in causata erat,cur sacile alterius imperio, iuxta Euangelieae'obedientiae consilium subesset. In omnibus Vere gloriosus,seu parens,seu imparens .

235쪽

Dan. XXII.

18 SIM, nardi Ptol.ilia P. Semardus foriosiMonachos emenionem. destinat, it a Summo Pontifice diplomatuimpetrent,quibus ordo Olivetanus, gy priuilegia a cyuidone Petramatio Arretino An-rsite concesia confirmantur.

TEnellam sui ordinis platam in Eremo sacris

Deiparae Matris manibus beneficentissime e6sitam, gestiebat spirituali perfusus laetitia Ber- nardus a Pontificio Throno cofirmatam. videre sperabatq; sic bene omnia cessura. Considerabat .n.sic probe caelitus illa protegi,sic belle florere, sic amoenioribus virtutum omnium fructibus ditata. Contemplabatur quod tot mundi aduersa, tot hominum inuida molimina, tot Daemonum saeua machinamenta eam euellere, ac destriter haud valuere. Decreuit itaque diuina prouidentia fisus anno a virgineo partu millesimo trece-tesimo vigesimo quatio aliquos e socijs, qui, &bona valetudine, & corporis habitu, mentis'; lapientia praestarent ceteris destinare Auenionem, ut diploma impetrarent a Summo Pontifice Ioanne XXII. Caput est vegetans Apostolorum Principis solium , hoc Christianae Reipublicae alimenta ministrat, di vitam hoc sine nee flos vi

ius ridet,nec arbor floret,nec maturescit fructus, nec

236쪽

Liber III. 18s

nee vlla iacta semina reuiuiscunt. Iare optimo horum conscius Bernardus, radices in Petri Sede, ceu seracissimo in solo, sui ordinis voluit firmare radices. Pedestri ergo itinere missi duo Monachi Auenionem maturant tenui yictu,precatio pane contenti, litteras B. Patris Bernardi nomine,&totius ordinis perserunt Summo Pontifici, ij que enixe , & humiliter rogitant Olivetani instituti eonfirmationem; quibus humanissime exceptis, lectisque interrogat Beatissimus Pastor de Ber. nardo, de sociis, de virtutum, monasticaeque disciplinae incremento, &de ceteris, quorum bonus odor iam unde quaque gloriose peruaserat, multisque alijs rite expensis, Olivetanos religiosos Euangelicos nominauit,& Congregationem Sanctae Mariae Montis Oliveti confirmatam vo

luit ; & quidquid eidem Guido Petram alius Epi

scopus Arretinus contulerat, habuit firmissime ratum. Beneficia igitur, priuilegia,& omnia,quae possidebantur a nostris Coenobilis in Acconensi valle, vel in monte Oliveto comprobata suere. Non poterat, sanctis erectus spebus, gaudio non persundi Pastor Sanctissimus,quod tantus candidissimi ordinis fulgor ipso in Petri Throno scidente) splendesceret ι & quod monasticum institutum in Italia pene eversum, noua sobole et enebrosa caligine clarissimam ad lucem emerges conspiceret. Quidquid Bernardus petijt beni. gniori diplomate elargitur,concessitq; humanissime Pontifex Maximus, & plura insuper, & insignia priuilegia, quae typis data memorantur pe- A a culiari

237쪽

multa d

uilegia concedaen Iura

tifice

Festus die

culiari in libello , ubi omnia a Summis Pontifici

bus Olivetanae samiliae concessa recensentur . Clemens vero VI. nostri ordinis beneuolenti L simus anno a debellatis tartareis umbris mille si mo trecentesimo quadragesimo quarto, duodecimo Kalendas Februarij,die, quo festum Sanctis Virginis Agnetis celebratur, ea iridem Olivetana Cogregationem speciali diplomate comprobat, ct amplissimis priuileg ijs auget, voluitq; itidem ipse omnia rata, quae constituit Petram alius de Coenobio principe Montis oliveti,& de uniuersa olivetana familia, cui co firmauit omnia CCenobia accepta,potestatemque fecit de alijs recipiendis , & construendis sub regula, & instituto Diui Patris Benedicti . Festus dies Agnetis Olivetanis est celeberrimus peculiaribus ossicijs, &sacrificijs, sacrisque pompis usque ad haec tempora . Iam anni fluxerant vigin ti sex, quibus ordinem rexerat Beatus noster Pater tanta vitae integritate , sapientia, & exemplo, ut iure sane optimo decreuerint cuncti Monachi unanimi sententia tribuere illi, dum vitam ipse duceret, regendi ordinis imperium. Omnia ergo illius arbitrio dedere, ut ille nempe unus ageret, pertractaret, disponeret, approbaret, atque improbaret, loca noua exhibita acciperet, vel oblata re ij ceret,petetes monasticum habitum susciperet,uel ijsdem efflagitantibus pro suo arbitratu denegaret IVt errantes, a regulaeque custodia declinantes corriperet, puniret,ut ministros crearet,& pro suo libito amoueret ; ut ipse tandem totius concionis facul-

238쪽

Liber III. et 8

facultatem haberet, fisi quod ob viri tanti prudctissimam sanctimoniam omnia consona Dei voluntati essent futura: haec susius in libro primo Olivetanae historiae recensentur. Leges sanciuit hoc eodem tempore Beatus Bernardus Olivetano ordini mire proficuas. Coenobiorum familias describendas curauit,Monachos iisdem Coeno. hiis designauit diuino cultui deseruientes. Iura desunctis Monachis , & de iisdem benemeritis pijssime statuit,ut sacrificijs,precibusque adiuuarentur;multaque rudem cum ad animae aeternam tu ad corporis teporaria salute attinentia statuit. Vsque adeo unus eminens multis, & innumeris potis est prodesse. Habet hoc diuina prouiden. tia,ut millenos seruet per unum, quod bene quotidie in Caeli facie nobis exprimitur,atque innotescit. Millena enim ex uno Phoebi bibunt fonte sulgores astra. Solis instar in candido amictu affulsit nobis Beatus noster Pater Bernardus ipse primus,& lucem protulit,& lucem contulit innumeris. Ipse & radios diffudit, misitque,& nunc auget amica fulgentia Caelo sidera. Plura Monasteria superstite S. Bernardo Olivetanae Congregationi conceduntur.

T Z cti Vibium proceres caelesti pene mo

239쪽

tanta

dicto sacria.

stet Arreti,

mine Sancti Bernardi Ois

bantur,emulabantur certatim intra eorum iura

confinium Coenobitas habere Olivetanos,a quibus antiqua illa sacrorum claustrorum disciplina efflorescebat. Lateat imis,& profundioribus in spe laris virtus, surget, perque omnes aduolabit oras sonora fama. Primi ergo omnium fuere Senenses,qui ciuis Bernardi vitae, morum, sapietiae, optime conscij prae ceteris acciuere olivetanos. Bona uentura qui prima incrementa suo nomine fausta secit Valcherinus nobilitate iuxta, & pie. tate insignis Senense Coenobium a landamentis erexit Diuo Benedicto sacrum, Bernardo eiusq; sodalibus tradidit una cum redditibus ad vitam in contemplatione diuina transigendam necessarijs. Bello concussis Senensibus, imperante Carolo V. , hostili surore eversum una cum templo Coenobium extra portam, quam Tu fiam dicunt , pristino splendori Nostri restituunt, &per haec tempora augustius splendet nouo adiecto aedificio. Suspicitur in templo Sanctae Catharinae Senensis tabula Mecharini, celebris pictoris opus, splendet odoeum prae ceteris admirandum, in. quo diuinas laudes diu,noctuque persoluunt Monachi. Praebuere se insignes cum litteris, tum morum sanctimonia, tum regimine nostri Coeno-bitae Senenses, in quos Beati Bernardi virtus sese instillauerat. Senensi succedit Coenobium Arretinum. Guido enim Petram alius illius Vrbis

Antistes, & Princeps cui, ut dictum est, Virgo Mater apparuit,praecepitque, quid de Bernardo esset acturus ceteros Tusciae Antistites,ti Viros

240쪽

r Liber III. '. I 89

principes ad nouam Monachorum cadidam Sobolem suscipiendam, amplectendam, non modo verbis,sed& opere hortabatur, honorificum sibi ratus, si latius effunderetur Olivetanus ordo, ad cuius exordia Derat ipse a Deipara tanquam inclytus co adiutor ascitus. Extruitur ergo, Autho re Guidone, Coenobium Diuo Bernardo Cla.

raeuallis Abbati sacrum inter depressa, & solita. ria antiquissimi Arreti, septa. Loci antiquitas

venerationem praeseri, praeseruntq; monumenta plurima nostri Beati Patris;per muros enim spata sim cernuntur radiantes picturae vetustissimae reserentes vivam Bernardi essigiem, modo conci nantis,modo docentis,quae sunt eius insignia,&laudum tubae. Euocantur tertio loco oliuetani anno millesimo trecentesimo, trigesimo quarto a nobilibus Florentinis, ab ijsdemque tradi itur locus cuiusdam Sodalitii e Iesu Christi Se Gluatoris nomine dicti, ut idem pristinae pietatis seruori, e quo ceciderat,oliuetanorum disciplina seueriori restitueretur. Titulus tum extitit Sa.cti Bartholomaei in viridaria,nunc autem ex Oli uetanis incolentibus vulgo dicitur Monasterium Montis Oliveti extra Vrbem. Est porro Coenobium Florentiae nobilissimum, & nostrorum Patrum industria perexpolitum, gaudetque peculiari magnorum Hetruriae Ducum patrocinio , colle eminet pulchcrrimo, e quo, tanquam eX alta specula, floridum Florentinae Vrbis spectatur theatrum. Accessit deinde Coenobium Sanctae Annae in Camprena agri Senensis Arretinae tuc,

nunc

Montis Otiis

SEARCH

MENU NAVIGATION