B. Bernardi Ptolemæi congregationis s. Mariæ Montis Oliueti conditoris vitæ libri quinque. Auctore d. Paulo Carpenterio Neapolitano ..

발행: 1642년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

roo P . Bernardi Ptol. ita crepans, iramque Dei, ac saeuissimas Inseri post.

nas minitans, iterato Crucis signo, exturbauit; nec tamen toties eiccta destitit famosa mulier; tertio enim nostrum Ducem humi iacetem adit. Quid non audetὸ Quid non molitur Satanas co. ita Dei seruos P Impudentissime reuersa est consecuturam se rata vi, & furtim,quod blanda prece, de aperte nequiuerat. Beatus noster Bemardus stupus pervicax illud pessimae mulieris ingeniit, nihilq; & hortametis, dc minis se prosecturu, arrepto bacillulo,cui gradiens adnitebatur, in il lius caput illi sit, clamans imitatus Bernardum Clari uallis Abbatem sanctissimum accurrite , aduolate, tenete larem,iniquum furem, larem pertinacissimum. Festinat hec inter pr propera viam pessima mulier ter euicta, effecitq; Beatum nostrum Patrem triplici victoria de inseris trium. phantem ; neque enim prςlianti, sed illi, qui fide perseuerat in pugna,manent trophea.

ni it T. Ser nardus ENPrij Reginam, a qua tutus desiua salute redditur.

Ib menso pietatis ardore erga Beatissimam

Deiparam Virgine deflagrabat Beatus Ber. nardus. Ad illam quacumq; in re,vel aspera,vel atroci, fidenti animo obsequiosissime coniugiebat , eam lapisibine sic largo lacrymarum imbreJ. veste. I

252쪽

Liber III.

venerabundus orabat. Tu , inclyta Virgo , ratias quaque effundis, in mari, in monte,in χἀ itudine, in turbis, inter lucos, ct nemora, inter Vibes,& oppida, hostes inter,& seras. Tu infirmis cetlesti medicamine accurris; tu cadetibus diuino auxilio adstas, tu pressis beato levamine ser- Opem, te nunquam inuocans expertus est socors dem,vigilem quisque,& amantissimam semper te sensit. Adstato mihi clemens miserrimo seruulo. O admirada tutelaris, & sospita nunquam capias mei obliuione. Celebrabatur solemnis dies et the. ream in aulam Assumptae Virginis; & cum hoc mysterium contemplaretur impensissime Beatus noster Pater Bernardus, precabatur dein pienti mam Virginem, ut ei faceret sua benignitate notum, an quae ipse praestabat,giata sibi iusque Fi- lio foret,quidve de propria salute esset suturum. p. . ' 'Tanti siquidem animam Dei serui aestimant, ut a quocumque leuissimo eventu saeuissimam timeat calamitatem,iacturam. Qui seipsos posthabentini seri, & terrenis sordescunt illecebris, rem tan. tam n cc vident, neque curant. In ea mentis ec-stasi, & seruentiori contemplatione apparuit ei Beatissima Virgo, qualis, & quanta in Caelum. quondam translata visa suerat Cilicolis. Stipabatur Angelorum candidissimo exercitu, aureis nitebat in vestibus triumphalibus, radiorum, gemarumq; lucidis sulgoribus renidebat tota.Nu-

quam mortalis oculus talia conspexerat, calcabat argenteam Lunam pedibus, erat circumuallata auricomo Sole . Caput redimitum stellis

253쪽

hox T. Semarri Ptol. itae duodecim, quae purioribus astris inij ciebat ruborem. Caelestes circum aligeri sonoris concinebant fidibus harmonicis, replebantq; aera Omne diuinissimis plausibus. Inter sceptra,&plectra erat Augustissima Virgo i ad suauissimum concc. tu, & iucudissima spectacula videbatur Bernardo

obfuso dulcedine in ipso Empyrio esse; sed cum

non posset linguam rumpere ,& Mariam adlatutare summo stupore oppressus ineque enim im mortales voluptates sustinet corda mortalium tune ipsa Virgo Deipara vltro Bernardum compellatin in eiusmodi voces prorumpit: I,sequere Bernarde,inceptum iter. Accipies caelites inter Heroas tuorum laborum praemium gloriosum, a Mundi constitutione paratam in caelo bea litatem assequeris. Charissimo viscerum nato meo,mihi,totique caelesti Curiae grata sunt προ ra tua .Electus es, Divinar aeternum plaudito clementiae. His dictis diuinissimo inter fulgentissimas nubes evanuit visio. Beatus Bernardus in terim animae suae dulciter loquebatur. Quam pulchra,& decora, quam felicia,& beata, quam admiranda sunt caelestia,quam beati Caeli incolae; sordescant tibi hic sublunaria fragilia.Melius certe est per horulam Caeli limina lagere,quam hic sublimioribus,regijsq; in Solijs esse ad annos longaeuos. Quid tibi cum Mundo 2 Quid cum carne Z O Deus 2 O Deipara Beatus Pater Beria nardus auctior ex hac visione virtute factust videbatur ex ipso aspectu, magno ex lucis Regno redijsse ad ide regressurus gressibus festinatibus.

Digiti g

254쪽

Liber III.

suaedam arcana Deus 23.2Ser nardo ante obiis tum mani estat.

DIes Veneris maioris hebdomadae pallore ,

&planctu circum obducta illuxerat. Ber- nardus ante pedes Christi Domini Cruci consi. xi flexus genibus orabat, ct iri iguis lacrymis amarissimam Seruatoris collacrymabatur passionem. Pensitabat singillatim tot Iesu dolores, tot poenas, vulnera,irrisiones. Cum ex ea sacra. tissima Imagine haec audiuit in illa amoris,dolo. risque ec stasi. Bemata nosco,nimia tenere scis erga me Mundi Redemptorem,pietate . Video oculos tuos undantes fletu pluuios sentes. Cerno e pectoris sernace anhelantia tua suspiriata. Mea in te munera, mea erga humanum genus beneficia, tam grate rependes,recense S. Dona augebo, addam praemia, cum tam bene respondeas. Hauri animo, quq nunc tibi pando. Crescestu cum tua Sobole integritate,exemplo,virtutibus cunctis. Requiret,& aduocabunt stios tuos viri principes,& proceres,& populi. Current in odorem monasticae disciplinae, sanctaeque vitae. Sed, deplorato Bernarde, erit enim tempus, quo ab antiquis,& sanctissimis institutis seuerioribus recedet tuus ordo, non perseuerabunt tui successores in hac arctiori,in qua nunc sunt,Vitae au-

tur . Gregor. Iom. bar. lib. I. invita E. Zer. cap. I.

Multa diu

de suo ordi.

Cc asteriis

255쪽

χo4 S. Bernardi Ptol. ita steritate. Sed laetare iterum, nam charissimae meae sub Genitticis auspicijs resurget semper tua Soholes, eritq; meae Ecclesiae peculiaris sulgor. Sic alloquebatur tanquam amicus alterum amicum Christus Bernardum, reuelauitq; plurima schismata,& scissones in Ecclesia, suturas insectationes in Summos Pontifices, regressum sanctissimae Sedis Apostolicae Auenione Romam opere Sanctae Catharinae Senensis. Sic multa detexit de Sanctis Senensibus, & quanto suturi emotu . mento essent Ecclesiae. Superaddidit uniuersalem luem qua vexada erat Italia,pestiferas Senae contagiones. Multa insuper de fame, bellis,ince . dijs,necibus in italicis plagis, multa de factionibus, cladibus, salsis seductoribus, fidei perduellibus , Ecclesiae calamitatibus in Anglia, Flandria, Gallia, Germania , multisque alijs in locis lia Gib, disseiiiit'. Lacrymabatur ad haec profuse Bernar- laniis conto. dus Beatus,texitque omnia summo venerabundus

silentio; morti tamen,& tandem proximus Cycnus felici ssimus, qui moriens cantus recinit diuinos, quae audiuit,aperuit.

paruit S.Sernardo Diuus Tenedictus, eiq; diem sui obitus patefecit.

Nnus nostra salutis millesimus trecentesi. Mus quadragesimus octauus agebatur ,

256쪽

Liber III. Liber III. 2GF

cum Deus etsi pius,& misericors,tamen aliqua-do Iudex, & Vindex totam Italiam peccatis scedam, sceleribusq; sordescentem ubique flagello saeuissimo pestis diuexabat. Tanta erat hominum nequitia,ut nequiret,nisi generali absumi contagione. Vita hominum tam obscoena,vi communi morte videretur solummodo depuranda. Rogabant viri sancti, & praesertim Beatus Pater no .ster supinis ad Cllum manibus veluti alter Moyses, ut Dei ira cessaret a Populis, a Prouincijs tam misere corruentibus. Non sinebat ardentis. simis lacrymis diuinam clementiam suppliciter orare, ut vindictae gladium pietatis in vagina reconderet . Oranti ergo solemni, & festiua die gloriosissimo sacra Diuo Benedicto, Monachorum Patri, apparet idem sanistissimus Patriarcha gloria unde quaque praecinctus aurea, &caelesti interfusus lumine, sicque illum est alloquutus . Fili Bernarde ad arboris radices securis peruenit, iam Deus Italiam suis flagellis plectere de . crevit,iam sanctum indixit bellum, tuq; tuiq; filij in Christo geniti voluntati diuinae inhaerere debetis . Ne pro corporibus seruandis preces am. plius effundite , pro tot miseris animarum fluctuantium turbis, sceleribus exagitatis,diuina viscera obsecrate. Peribit quoad corpus una cum impio iustus, i a vidisti, & in dies videbis dehinc. Tu etiam Creatori tuo vitam restitues die Augusti vige sima. Sic iubet,sic decernit Deus. Lae. tare, pro tua Anima ad Dei volatura solium descendent caelestes Aligeri,veniet Bernardus Cla-

257쪽

io 6 S. Bernardi Ptol.mitarat uallensis Abbas, quem praecipuum colis Patronum. Adstabit defensor,& stellatae viae lucidis simus comes .Esto sortis,&robustus,lumbos pretricingito,& attollito facem per hoc breue tepus. Esto in aduersis conflans, egenis contulito, accurrito miseris. Merces tibi magna manet,& cita manet. His prolatis, in tenues luit visio nebulas. Vocem elevat tum Bernardus sublata ad siderata. P. Ze . pro utraque palma, atque in haec prorupit. Amor san-- ωὐή -- ος, DI dulcis, suauis amor, quo me vocas Envenio,venio. Vror mi Deus,ut tua facie perfruar, posthabeo terrea, carie Itia intuens. O inclyte mi Patriarcha Benedicte,ter benedicte. O vere Pater, qui tam paterne erga me te geris. O utinam ego dignus filius tuus. Ο Sanctus Nuncius accelerato, quas dixisti vias, dies, horas, momenta sardeo,langueo,consumor, ertur mihi iam nunc

quod tam longo temporis interuallo ex suspiraui toties. Eiusmodi preces,& suspiria coepit dehinc Beatus Pater sanctiori disciplina, ct sementiorius operibus comprobare.Incumbebat totus ad ρε- ι ' pietatis opera, ad logissimas orationes,& ad ani- marum languentiam salutem.Pulcherrimus phe-vi. t nix diu nos inter ardore e suo cinere aucupaturus vitam, aduolaturus ad vitam.

258쪽

Liber III.

Caenobilis ad infirmos peste laborantes desinatis in aegrotantium opem se totum confert A. Ternardus.

Post exceptam e litus visionem,& de sui ob,

tu propinquo reuelationem, toto eo Mar. iij, vel potius Martyrij Mense in oratione , comtemplatione,pietatisq; operibus supra consuetudinem perseuerauit, carnemq; et si aetate flaccidam , pallentem , insolitis tamen amictationibus premebat , ut humanum corpus,quasi in Angelicam speciem commutaret. Interim signa dabat clatissima immensae cordis laetitiae ex consideratione auditi Nunc ij, quod scilicet breuissime carnis inuolucrita, mundanisque fallac ijs exsolutus,

Dei conspectu eshi fruitutus. Quari initio mensis Aprilis in unum Monachis ante se conuoca. tis, sic coepit. Verissimum est, Fratres,&Filii dile- ut mea viscera, Deum ab homine persecte amari haud posse, si persecte proximus non dili gatur . Nec bene quis Deo deseruit, qui proximum deserit, eiusque necessitatibus non auxiliatur, non accurrit. Si bellua in praecipitem foveam incidens, aut sub sarcina satiscens , adiuuanda amica manu , quanto magis homo ad Dei imaginem conditus , si necessitate prematur ξ Homo, cuius finis aeterna beatitudo, Homo,cuius anima

adiuuando

259쪽

lia IB. Bern. μοι

tabefactu

.et a

Dei sanguine redempta est. Pisites ille regius videns populum languescentem, morientem,rogabat , ut diuina pietas ultionis virgam ab eodem auerteret, ad se solum conuerteret ardentissimocharitatis igne. Quis ergo nostrum erit, qui Christi sectamur vestigia charitatem nos docentis, qui pro tot seruandis animis hoc tuis tempore nolit sanguinem in undas effundere, millies obire morte mi Christi exemplo per oppida,& rura,per compita, & urbes festinemus, famulatu humillimo, operibus seruilibus, adhortationibus p ijs, o filii mei, serviamus languet ibus, ne,nullo iuuante, sine spe pereant, & una cum corporibus animas amittant.Vobis autem singulis Dei nomine firme spondeo, quod dum in hisce operibus impliciti eritis, nemo ex vobis subiacebit morti,etsi confidere, vos charitatis stimulis ad illam alacriter ituros. Redibitis, Deus mihi dicit, incolumes. Intuitus est Beatus Pater in coenobilico grege animi hilaritate, & ad tabe saetos adiuuados bene cunctos paratos: quare illos,sicut Christi Discipulos,& Apostolos binos misit, ut aegris Opere, ct sermone opitularetur. Iisdemq; dimissis ma- dativi die ante Puigiliu bactillimae Virginis Matris Assumptae in coenobium se coserat. Ipse autevt optimus Dux ante omnes sua exequitur iussa, & una cum pauperculo socio ad infirmos curandos properat. Quot vero essicacibus exhortatio. nibus adiuuerit, quot e mortis saucibus vindicauerit, quot fuerit perpessus labores diu,noctuquequaque vocatus, quot proprio exemplo ad eximia I

260쪽

mia charitatis opera inflamauerit, quot insignia argumenta praestiterit sortitudinis, tolerantiae , paupertatis, humilitatis difficile dictu est. Expectantq; hqc omnia calamum eruditiorem,selicio. rem . Inter centenos tabefactos tuto gressu obambulat, vulcus palpat horrendum , totus amor medicas apponit manus, ct leuamen quodque sert. Vere sortissimus Christi athleta Betnardus, cuius charitatem nec pericula, nec mors tepefaciut.Phoenix diuini amoris festinat ad obitum,&uonnisi inter flammatem dilectionis rogum mO.ri exardet. Viues immortalis , qui lucidas inter istas flammas interitum anhelas. Te Sol diuinus a tanto charitatis fulgore expectat redeuntem, ut te aethereas inter illas flammas parili stationeae ternum faciat fortunatum.

Tertiadecima die Gyugusi Monachis Senas in Caenobium Diui Benedidit aduentantibus diem, horamquesui obitus P. Fer-

nardus aperuit, animamqSeius puri simam ef. . Ddit.

N vnu collecti Monachi in coenobio bacti Be-- nedicti in teneros caelestis ardoris amplexus effusi , Deo gratias reddidere, post ex antlatos D d erga

SEARCH

MENU NAVIGATION