장음표시 사용
91쪽
tioriosiores inter heroas ex suspirare . Fuerat a teneris annis Bernardus sanctissimae Virginis apprime studiosus ierat,extatquc nunc Senae Sodalitium in Xenodochio uniuersae Hetruriae celeberrimo, quod de Scala appellatur, Matri Deiparae, Mariae noctis vulgo dic ut sacru; ob reportatam reor de umbris viistoriam, vocant
Mariam noctis ; sic Scipio ex Africa victa,dictus Africanus. Deipara est ea Mater lucis,quae Deulucem sulgentissimum peperit. Mater lucis,quae
terram, quae caelum complet lumine, quae in coecas tenebras errorum,& in caliginoso scelerum.
pelago fluctuatibus tota misericors,& presto est. Ex hoc sodalitio plusquam ex illo Ilio equo, prodiere viri, vere omni sanctimonia insignes , qui nedum Senae, sed Orbi toti intulere radios sanctitatis,qui non Ilium pro Helena infami mς-cha, sed cocca barathra pro animo Christi empto
cruore, expugnauer ... Ex hoc virtutum lycaeo, ex hoc sodalitio,inter ceteros,extitere Bernardinus , Seraphici Francisci ordinis instaurator, &author fratrum, quos dicunt,lignipedes,Ioannes Columbinus Iesuatorum institutor; Steplianus Malonius Carthusianae austeritatis Ornam tum,
de quibus nos supra, omnes illius sacrae palestrae alumni. Ad hanc sulgentissimam pietatis noctem magis elucescit Bernardus, & felicissimo omniupraesagio, libenter inter sodales ascitur. In hoc pietatis coetu consessionum Iavacro expiantur timet ra ρ- 1 persaepe animi, & caelesti esca, pascente Deo ho- M.,i mines seipso,reficiuntur.Hic electi Christi,Virgi.
92쪽
Numen colunt, adorat Matrem purissimam, gloriosos Caelites venerantur. Hic viget erga proximos pia flamma, saeculi contemptus , diu morum praeceptorum custodia . Hic flagrorum rigido verbere,& cruento flagello comprimitur caro,&pungenti cilicio sub ijcitur spiritui triumphanti. Hic religiosi viri, probatique Sacerdotes documenta praebent non maculandae castitatis, tolerantiae adipiscendae, humilitatis amplectendar, amandae mendicitatis. Sodalium assiduum insti. tutum,& usus,deuios salutarem edocere viam, in carceres coniectos inuisere, aegrotos solari,ijiq; pium omnem samulatum praestare, omniaque ta-dem ea exercere, quae christiana pietas suadet.
Bem ardus,quibus hic dissulserit virtutibus,expli- ea tu difficile est. Saepe ad usque humiliorum pedum oscula laxat genua,eaenos, & grave olenti
bus detentos carceribus, samescentes inuisit, adiuuat,pascit. Non sordescunt loca pijs Bernardi ιum .it tu ardoribus, vel tabe horrida, vel horrore inaccessa.Vulnera adorat, ut sidera,vique lucis ostia palpat, amplectitur. Obstupescebat quis'; in adolescente tam antiquam virtutem; foetide languentibus sine stomacho regia proles accurrit,cibum, potumque tolerater exhibet;morbis sessos,quos cadauerosos censeres, pie subleuat, succollat, leos, quibus cubent mollius, componit; morituris suprema ministransunctos vi ta religiose condit. Euiscerat sese totum,mira delibutus dulcedine, in hisce lactis.Verum nec litterarum studia intermittit,
93쪽
44 F. Ternardi Ptol. miramittit, sed enixe ista prosequitur; pietatis enim i munus est, ignaros edocere. Magnanimi proculdubio ausus magnae, augustaq; sobolis.
Bernardus e cat dris docet publice, eius doctrina indique referta pietate.
PRaetermissis consulto supra memoratis exercitationibus, quibus interdum cum ceteris sodalibus pie alias trasigebat Bernardus,in litterarum studia constantem operam nauabat, cum praecipue multa illi de Republica credita fides,&munera destinata; nihil la reipublicae perniciosuasserens,quam ab ineruditis gubernari. Si enim non a pecudibus,sed ab hominibus reguntur pecudes ; plusquam ab hominibus, ab iis nempe, quibus quid commune cum Superis est, regi deberent homines. Quomodo enim sine litteris lites terenturi Quomodo praemonstrabitur iter ad sempiternam lucem ab ijs, qui coeci inter igna luiae tenebras versantur Palinurus apud latinum Vatem saeuam nunciat tempestatem,ut vitet, at non, ut ceteri humili loco desidiosus, sed in sublimi assidet loco, in alta virtutis , & vigilantiae stat specula. Sapientia mater omnis magisterij, aequitatis cathedra,bonarum artium nutrix,Omnium rerum moderatrix. Dilectionem iustitiae admonebat Sapiens terrae Iudices; sed quis dili- gere
94쪽
gere potest,quod sibi ignotum Z Haec bene hau .serat Bernardus, cuius animus erat ad maximae natus,quapropter,ex quo doctoratus . laurea suerat insignitus, nunquam, excepto martio illo armorum otio, , litterarijs elucubrationibus absti. nuit , utque omnibus persectissime imbutus erat scientiarum disciplinis, voluit & alios easden scientias edocere. Bernardi nomen gloriosissime claruit,& adeo quaqua percucurrit,ut breuissimo temporis cursu, inclytus, sapiens,& eruditissimus per ora virum circumferretur; inter doctos enim illius tempestatis primum locum satile sibi vendicabat. Insurrexisse Senae nouas credidisses per ea tempora Athenas;non solum enim ex Italicis regionibus, sed ex longioribus Orbis tractibus celeberrimi viri Bernardum Ptolemaeum audituri properabant.De utrisque iuribus dissicillima aperiebat; Platonem,Aristotelem, Stoicos,ceterosq; philosophos accuratissime interpretabatur.
De moralibus, de politicis, de mathematicis disciplinis mire disserebat. De siderum motibus , aspectibus, eorumq; in haec inferiora influxibus; de theologicis thesibus,& secretioribus diuinae naturae stuporibus,ceterisque abditissimis sapientiae arcanis sermones instituebat sapientissimos. Lacteo eloquentiae flumine quaedam impercepta obscura,seu arida, diuino perfusus lumine,dilucidabat.Nihil vasti,ostentationis nihil in illius d ctrina deprehendebatur.Pietas,qua,ut insigniori dono, praecellebat, sex illi extitit fidissima; illa quidem ab inexhausto Deitatis iate lumina hau-- et stiit
95쪽
serat lucidissima, illaque nunquam eius mens deuia flexit a vero, neque lingua titubauit,vel cala- .s . . 'is mus. Fontibus sacris inspergebat Ethnicorum , salis. placitae limosis lacunis hausta,ut undique mun- ldam auditoribus propinaret doctrinam. Haec eadem religiosa,& pudica pietas, Dei que amor se γuentissimus,effecerat, ut semper illis, qui eum audiebant,iteraret virtutum decorem,vitis turpitudinem, sapientiae cultum,Numinis formidinem sanctam;rapiebat omnes verbo,ct exemplo. Hinc admirandus suit, Senensis praecipue iuuentutis, progressus, erantque Senenses moribus senes , hautem dissitis e locis, qui aduenerat diuinae prope sapientiae aces amatores reuersam habebant semitam, ita ut Cives , di exteri omnes firmiter assererent natos ad Imperia Ptolemaeos. quos in urbes, in Regna, in hominum animos, ct in scien . tias omnes viderant dominatores; scholamque illam sapientiae celeberrimam euehebant, nec inseriorem Atheniensibus quondam, vel Lycaeis, vel Academi s esse fatebantur . .
96쪽
Liber I. 47Ternardo consspicua munia Senensis Re publica statuit, de eademqιιe optime meritus iura plura sancit, egregie se gerit
P Robitate, & doctrina celebris Bemardus a florentissima Senensium Republica, saepis sime, eo inuito, ad spectabiliores honores , &onera insignia,aetate virenti,euehitur.Non expectanda canicies, sed eanus sensus, & est a Iuuene sene honor ipse honestatus. Annos nodum natus viginti inter reipublicae eius de proceres, & optimates,quos dominos appellare consuevere,asci. tur. Binos,& vicenos annos vixeκpleuerat,& Signifer, vel, ut Senarum vernacula utar lingua , Conlatonerius pro tertio,ut aiunt,Camuliae decernitur. Quinque lustra numerabalicum Populi Dux,& totius nobilissimae reipublicae Senensis Princeps,auspicato,selicioribus auibus,omnium luiuis suffragijs,conclamatur,constituitur. In hoc lpraeclarissimo reipublicae apice multa decreuit quibus urbs eius patria,& tota Senae magna ditio diuinis praeceptis, humanisque sanctionibus, iu- cuda pace perfrueretur. Felix quidem Respublica,ad cuius sceptrum manum erexit philosophus virtutibus,sapientia,regijs natalibus, probitate
97쪽
denique clarissimus. Studuit Bem ardus statim ac maximum regimc illud inijt, diuini cultus praeceteris incremento , ideoque ardebat omnes ad bonam frugem allicere; errones salutarem ad semitam reuocare; deuios adolescentes hortari ad virtutes; litterarum studia splendide augere; itia, scelestos pie simul, & sortiter aduertere ; probos viros praemijs cumulare, in patriam virtutes plurimas introferre,immunemq; potissimum ab impetu, turbis, reliquisque sceleribus reddere. Vetuit omne Catholicorum cum Iudaeis quippe quos perfidos ipsa Ecclesia appellat) commercium,sciens ex ill a hominum lace consuetudine suturam exitialem: seuerissimis poenis coercuitsceneratores, sescenninam poesim, ac petulcas musas, tanquam reipublicae luem, imitatus sapietissimos viros Platones, Lycurgos, Augustos, a Senensi republica procul expulit, &relegauit; facinorosis confabulationes,& conuenticula radicitus auulsit ; patet siquidem magis a flagitiosis ciuibus,quam ab exteris hostibus atrocissima lRepuspublicis bella insere nullumque peius malum,quam quod inter domesticos parietes,ut Φ- ua flamma,excurrit.NON bene patitur pax ciu casactiosos. HOS Catilinas quisquis regnas ex. pellito, melius timebis linguam, quam manum. Eiecit insuper e patria pellices, vitiorum satores, corruptores tu tutis remotius exturbauit; ludicra, &obscena theatra, vetitos a sacris Praesulibus libros, ludos molles, ct effeminatos, scurr/s, blaterones , parasitos , iactatores , umbratiles
98쪽
Martes,nebulones,ebrios,& id genus homines, tanquam Reipublicae inquinamenta longissime eiecit, dissipauit,perdidit. In medaces,periuros, blasphemos, adulteros, libidinibus captos irruit
hostis acerrimus; luxuriantes vestes, dotales excessis, sumptuosa conuiuia, non aequam lupellectilem, aequissimos ad tenores redegit. Peccatorulaqueis irretitos multos scelerum poenitentes secit; puellas in pudicitiae discrimen adductas sanctis nuptijs a pudoris iactura vindicauit. Pro iuuentute educanda gymnasia erexit, quae Reipublicae propugnacula vocabat. Ad tanti Principis typum mores Ciuitas omnis Senensis compo Mnebat suos; ipsi senes,& proceres sapientissimam
Bernardi virtutem, tanquam prodigium venera bantur. Primus omnium passus eli ipse iura, quae sanciuerat. Statuto tempore Xenodochia, carceres, & miseros omnes, vel serro detentos, vel' morbo languentes, ne quid pietatis deesset, inuisebat, imitatus f pe Alexandrum,qui vulneratos suos milites propria manu dicitur medicatus. N6 in longum erga innoxios, vel contra sontes decreta differebat, praefiniens ipse tempus causae dignoscendae, nec quidquam coinconsulto decernebatur.Pessime utiq; labant membra nutante capitem unquam insontium sanguine foedabat ex incuria manus. Sedebat,ipso moderatore,in
suo regali solio aequitas, aequitatis studium collegis Iudicibus suadebat, eos monens saepissime eadem lance a Deo dijudicandos, qua alios po- derassent. Diuos patriae Patronos,ac Tutelares G cultu
ricordia re/publica Princeps exercet.
99쪽
Pietas ergal Diuos Patris Tutelam, Giu res Iacras.
cultu magnificentissimo iussit concelebrandos, ac sublimibus templa pompis spledescere. Adeo tunc sorviticum senili consilio noster Bel nardus iura ferret,Dei amor, proximi studium,salutis asedor , Ciuiu bonum, & innocentiae cultus exi. miti , ut iure quidi in optimo dixisses melius ab ipso gestam Rempublicam , quam dissicillimis monitis tradiderat gerendam olim Plato.
inter gloriosa gesta, inani gloriae, mali Daemonis artibus mi ere Auccumbit Ternarias.
ARX illa botribiliores in hostes perpetuum
statura,generosis munita virtutibus,valla ta tot congestis diuinae benignitatis opibus, qualde terrimus Satan, Daemon vafer, toties arte saeua arietaverat, licet irridedo conatu, nunc Proh rerum volubitatem humanarum i insidiose superbiae machinamento, humilitatis labante fundamine, miserrimum in modum corruit. Qui nos denos annos incredibili pene spiritus seruore , traduxei t Bernardus, cum humani generis hostis conscius nequiuisse adolescentem iam, pro suo albitratu, sternere in armis, studuit, rabie liacius stygia,firmiori in aetate de ij cere, ut lapsum eo altiorem, ct truculentiorem offenderet, quo magis, tumidus superbia,iactantiae gliscente N to,efferretur. Nouus Aristoteles, vivens Plato,
100쪽
ipse Lycurgus circumferebatur hetruscus noster Sapiens, eius do ruina miraculo similis habitata, nemo ea tempestate illi par,saeculi illius felicissimi gemmam unicam a firmaslas,& unicum phoenicem . Gloriabantur multi, ac alter ipse esset Pythagoras) eius esse potius auditores, quam multorum doctores.Confluebant undique Sena, ut sapientissimis Oraculis a Bernardo erudirentur. Omnium oculi in illum conuertebantur, se quentissimae turbae ab eius ore in ec stasim raptae, pendcbant. Hinc callidus Daemon inanis gloriar pestilens virus inspergere coepit, pietatis succos exhaurire,incessanti violentia pacatillimum animum exagitare. Arescit interim Bernardi mens,& paululii noster inclutus Ante signanus sui immemor,intumescit, torquetur superbissimo spiritu,& veluti cς co mersus pelagi turbine, miserrime fiuctuat, iam celeios despicatos habet, se omnibus praesert ia impares propriae virtuti quicumque pblati honores videntur; iam sese efert, ac iactat dignum,qui plures regat orbes,cui noua aperiantur terrarum climata vcnerabunda , buccinantia suam sapientiam. Queritur secum non pro meriti , pro dignitate dignosci, omnigenam eius doctrinam non agmine confertis limo acclamari, adorari. Lamentatur coerceri angustos inter carceres, vel Hetruriae, vel aliquarum Regionum cacellos. Vndequaque venerationem venatur, placet illi digito ostentari non solum ab eruditis, & litteratis viris, sed a muliercula, &abiecta plebecula; omnes in hoc uno volebat s a.