M.T. Ciceronis Opera. Ex Petri Victorii codicibus maxima ex parte descripta, viri docti et in recensendis authoris huius scriptis cauti & perdiligentis quem nos industria, quanta potuimus, consequuti, quasdam orationes redintegratas, tres libros De l

발행: 1538년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ad C. Memmium,& Caeter OS.

etiam peto.ut ea quae initio ostendisti,deinceps secisti ad exitum augeri & cumulari per te velis. Id & Lucceio & Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurii con- firmo &' spondeo. De repta deque his negotiis cositationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus,easque literas dederam pueris tuis. Vale.

CICERO CVLLEOLO PROCOS. SAL. ML. LUCCEIVs meus, homo omniu gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, icum diceret omnia te accumulatissime & liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse.Cum oratio tua tam ei grata fuerit,quam gratia r ipsam existimas sere cum ut spero quae pollicitus es feceris e omnino. Ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompeii arbitratu satisiacturos. sed vehementer opus est nobis,& voluntatem, & authoritate,& imperium tuum accedere.Quod ut facias te etiam atque etiam rogo. Illud mihi grati minia est,qubd ita sciunt Lucccii procuratores,& ita Lucceius ipse ex litteris tuis quas ad eum mi- Α' sisti intellexit: hominis nullius apud te authoritatem,aut gratiam valere plus,quam me Id ut re experiatur, iterum & saepius te rogo.

ETSI plurimis rebus spero fore ut perspiciam quod tamen iampridem perspicio me P te amari: tamen ea causa tibi datur,in qua facile declarare possis tuam erga me beneuolentiam. L.Oppius Marci F. Philomeli negotiatur homo mihi familiaris:eu tibi unice comendo. que magis quia cu ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnatii Rus: quo ego uno Eq. Ro.familiariis inevior,&qui cosuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximI'; mihi coniunctus cst. Oppiu igitur praesente ut diligas .Egnatii absentis rem ut

tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. Velim memoriae tuae causa des literarum ali- Α quid quae tibi in prouincia reddantur:lia ita colcribas ut tum,cu eas leges,facile recordati possis huius meae comcndationis diligentia. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. CICERO GALLIO SAL. qςETsI Ex tuis.& ex L.Oppii familiarissiini literis cognoui te memorem comendationis meae fuisse. Idque pro tua summa erga me beneuolentia, proque nostra necesstudine minime sum admiratusuamen etiam atque etia tibi L.Oppium praesentem,& L. Egnatii mei familiarissimi absentis negotia comendo.Tanta mihi cum eo necessitudo est,samiliaritasque ut si mea res esset,non magis laborarem. Quapropter gratissimu mihi feceris, si curaris.ut is intelligat me a te tantum amati quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facπe mlui potes Idque ut facias vehementer te rogo. CICERO APPVLEIO PRO VAESTORI. 66. L.FGNATIO uno equite Ro.vel familiarissime utor. Eius Anchialu seruum negotiaque quae habet in Asia, tibi comendo no minore studio quam si rem mea comendarem. Sic enim existimes velim mihi ciun eo no modo cotidianam consuetudine summa intercedere sed etiam ossicia magna & mutua nostra inter nos esse. Quamobrem etiam atque etiam a te peto, ut cures Vt intelligat me ad te satis diligenter scripsisse. Nam de tua erga

me voluntate no dubitabat. Id ut facias,te etiam atque etiam rogo. Vale. CICERO APPVLEIO SAL. sL.N O s T I V S Zoilus est cohaeres meus haeres autem patroni sui: ea reviruque scrips.

ut & mihi cum illo causam amicitiae scires este.& homine probii existimares qui patroni

iudicio ornatus esset. Eum tibi isitur sic comedo ut unu ex nostra domo. Valde mihi gratum oeit,si curatis ut intelligat nac comendationem sibi apud te magno adiumeto fuisse.

Q V ID EGO tibi commedem eum,quem tu ipse diligis Sed tamen ut scires rem a me non diligi solum vervetiam amari ob eam rem tibi haec scribo. Omnium tuorum o ficiorum quae & multa & magna sunt, milii gratissimu fuerit si ita tractaris Egnatium, ut

sentiat de se a me S me a te amari. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. Illa nostra scilicet ceciderimi: utamur igitur vulgati consolatione. Quid si hoc meliust Sed haec

coram.Tu fac quod facis,ut me ames, teque amari li me scias.

152쪽

Lib. XIII.

CICERO C. SEXTILIO RUFO QUAESTORI SAL. D. MOM N E I S tibi comendo Cyprios sed magis Paphios: quibus tu quaecunque comm daris, erunt mihi gratissima. Eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod & tuae laudi cuius ego fautor sum conducere arbitror.ciim primus in eam insulam Quaestor v neriS, ea te initituere, quae sequantur alii.quae ut spero, facilius consequere, si & P. Lentuli necessarii tui legem,& ea quae a me constituta sunt sequi volueris. Quam rem tibi confido magnae laudi fore.

CICERO CURIO PROCOS. SO POMPEIVS Sex. F.multis & veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. Is cum antea meis comendationibus de rem.& gratiam,& authoritatem suam tueri consuerit, nunc prosecto te prouinciam obtinente meis literis adsequi debet, ut nemini se intelligat commedatiorem unquam fuisse. Quamobrem a te maiorem in modum peto,ut cum Onantis meos aeque ac tuo ,Obseruare pro necessitudine nostra discas,hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse intelligat, nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem este potuisse. Vale.

CICERO S. D. ARISTO PRO Cos. Π, SUMPSI hoc mihi pro tua in me obseruantia quam penitus perspexi quandiu Brundisii fuimus,ut ad te familiariter.& quasi pro meo iure scribere siquae res csset de qua valde laborarem. M.Curius. qui Patris negotiatur,ita mihi familiaris est ut nihil possit esse coniunctius. Multa illius in me ossicia multa in illum mea quoque: maximu est, summus inta nos amor & mutuus .Quae cum ita sint si ullam in amicitia mea spem habes:si ea quae in me osticia & studia Brudusi contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere,quanquam sunt

gratissima si me a tuis omnibus amari vides hoc mihi da atque largire ut M. Curium sar-' tum & tectu,ut aiunt,ab onmique incommodo detrimeto molestia syncerum integiumque conserves. E t ipse spondeo,& omnes hoc tibi mi pro me recipient, ex mea amicitia,&ex tuo in me ossicio maximum te fruchim summamque voluptatem esse capturum.

P. MESSIENUM Equitem R.omnibus rebus ornatu, meumque perfamiliarem tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. Peto a te & pro nostra. S pro paterna amicitia ut cum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare.Virum bonum,tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris, miliaque gratissimum feceris. CICERO REGI S. s A. LICI Nivs Aristoteles Melittas antiquissimus est hospes meus,& praeterea co iunctus magno usu familiaritatis.Haec cum itia sint non dubito quin tibi satis comendatus sit. Etenim ex multis cognosco meam comendationem plurimu apud te valere. Hunc ego a Caesare liberaui. Frequens enim fuerat nobiscum,atque citam diutius in causa est, quam nos, commoratus, quo melius te de eo existimaturum arbitror. Fac igitiir mi Rex,

ut intelligat has sibi literas plurimum prosuisse.

, L. GENUCILI o Curvo iampridem utor familiarissime optimo viro,&homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado. Primum ut omnibus in rebus ei te commodes, quoad iaci tua dignitasque patietur: patietur autem in omnibus: nihil enim abs te unquam,quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus postillabit.Praecipue aute tibi comendo negotia eius, quae sunt in Hest ponto. primum,ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana ciuitas decreuit & dedit, & quod semper obtinuit sine ulla controuersa. deinde, siquid habebit cum aliquo Hellespotio controuersiae ut in illa istos o resicias. Sta4 non mihi videor, cum tibi totum hominem diligintissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere dc re Summa illa sit: quidquid officii beneficii honoris in Genucilium contuleris id te existimabo in incipium atque in rem meam contulisse. CICER O THERMO PROPR. ys C V M multa mihi grata sunt,quae tu adductus mea commedatione secisti tum in pri-

153쪽

i,4 Ad C. Memmium,&Caeter OS.

mis quod M. Marcilium amici atque interpretiς mei filium liberalissme tractauisti.Venit enim Laodiceam, de tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. Quare quod reliquum est,a te peto,quum apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libutius his co- modes:operamque des quoad fides tua patietur,ut socrus adolescetis rea ne fiat.Ego cum ante smidiose comendaba Marcilium tum multo nuc studiosius, quod in tha apparitione singulare.& prope incredibilem patris Marcilii fide, abstinetiam,modestiamque cognoui.

E Τ s r mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M.Anneii Iegati mei locutus sum te ipsiuς causa vehemeter omnia velle: tamen & M. Anneium tanti facio,vi mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit:& me a te tanti fieri puto, ut no dubitem

quin ad tuam volutatem masnus cumulus accedat comendationis meae. Nam cum iamdiu diligerem M. Anneium, de quem sic existimarem ut res declarat,quia ultro ei detul rim legationem, cum multis petentibus denegassem: nim vero posteaquam mecii in bello

atque in re militari fuit tantam in eo virtutae, prudentiam,sia, tantamque erga me beneuolentiam cognoui ut homine nemine pluris raciam .Eum cu Sardianis habere cotrouer-

siam scis: usam tibi exposuimus Ephesi:quam tu tame coram facilius meliusque cognosces. De reliquo mihi mehercule diu dubium fuit quid ad te potissimu scribere. Ius enim

queadmodum dicas claru& magna cum tua laude notu est. Nobis aute in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere. Sed tamen cum me non fugiat quanta sit in Praetore aut horitas,praesertim ista integritate, grauitate clemetia, ua te esse inter omneis constat:peto abs te pro nostra colurietillima necessitudine, plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate,aut horitate,studio tuo perficias ut M.Anneius intelligat te& sibi amicum esse quod non dubitat saepe enim mecum locutus est & multo amiciore his meis νlit cris esse factum. In tuo toto imperio atque prouincia nihil est quod mihi gratius sacere possis. Iam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum qu am bene po-

sini rus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo. CICERO THERMO PROPR. SAL. 17

CL IVs Puteolanus valde me obseruat valdeque est mihi familiaris.Is ita sibi persuadet:quod in tua prouincia negotii habeat,nili te prouinciam obtinente meis comendationibus confecerit id se in perditis & desperatis habiturum. Nunc quum mihi ab amico ossiciosissimo tantii oneris imponitur ego quoque tibi impona pro tuis in me summis onficiis: ita tamen ut tibi nolim molestus esse. Mylaseis de Alabandeis pecuniam Cluuio debent. Dixerat mihi Euthydemus cum Ephesi essem se curatur u ut ecdici Mylasii Romam mitteremr. Id factum no est. Legatos audio missos esse:sed malo ecdicos ut aliquid confici possit. Ouare peto a te vi& eos,& Alabandeis iubeas ecdicos Roma mittere. Praeterea Plii .locles Alabadensis Cluuio dedit eae comissae sunt.Velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluuii tradat:aut pecuniam soluat.Praeterea Heracle in Se Bargiletae qui item debent aut pecuniam soluat aut fructibus suis satisfaciant. Caunii praeterea debet:sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. Id velim cognoscas: & si intellexeris eos neque ex edicto, neque ex Jecreto depositam habuisse, des operam ut usura Cluuio, instituto tuo conseruentur. His de rebus eo magis laboro, quia agitur res Cn. Pompeii etiam nostri necessarii: de quia is magis etiam mihi laborare videtur,quam ipse , Cluuius, cui satis factum esse a nobis valde volo. His de rebus te vehementer etiam atque

etiam rogo. CICERO THERMO PROPR. SAL. 3s

V o magis cotidie ex literis nuntis sque bestii magnum esse in Syria cognosco,eb v

hemetius a te pro nostra necessitudine colendo ut mihi M.Anneium Legatu primo quoque t cpore remittas. Nam eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intelligo

me & remp.adiuuari posse. Quod nisi tanta res eius ageretur: nec ipse adduci potuisset ut, me discedaei: neque ego, ut eum , me dimitterem. Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter K. Mai. Ante eam diem Anneius ad me redeat oportet. Illud quod tecu & coram

154쪽

Lib. XIII.

& per literas diligentissime egi, id & nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium quod habet cum populo Sardiano pro causae veritate,& pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex tua oratione cum tecum Ephesi locutus sum te ipsius M. Anneii causa omnia velle.sed tamen sic velim existimes.te mihi nihil gratius facere posse,qu.m si intellexero per te illum, ipsum negotium ex sententia confecisse. sdque quamprimum vi M-

cias,te etiam atque etiam rogo. M. CICERO C. TITIO L. F. RUFO. PR. VRB. SAL. I9

L. CVsΤID Ius est tribulis & municeps & familiaris meus.Is causam habet,quam causam ad te deseret. Commendo tibi hominem, sicuti tua fides & meus pudor postulat: tantii ut facileis ad te aditus habeat:quae aequa postulabit ut libete te impetret: sentiatque meam sibi amicitiam etiam cum longissime absim prodesse in primis apud te.

M. CICERO C. CURTIO PEDUCEANO PR. SAL. co

M. F A B I V M unice diligo summaque mihi cu eo consuetiido & familiaritas est peruetus. In eius controuersiis quid decernas, a te non peto: seruabis ut tua fides & dignitas postulat,edictum & institutu tuum.sed ut quam facillimos ad te aditus habeat:quae erunt uadubente te impetret: ut meam amicitiam sibi,etiam cum procul absim prodesse sentiat praesertim apud te Hoc te vel menter etiam atquectiam rogo. Vale. M. CICERO C. MUNATIO C. F. SAL. ci

L. LIVINEIus Trypho est omnino L. Reguli familiarissimi mei libertus.Cuius calamitas etiam ossiciosiorem me facit in illu .nam beneuolentior quam semper sui esse non possum. Sed ego libertum eius per seipsum diligo. summa enim eius erga me ossicia exm terunt his nostris temporibus,quibus facillime bonam beneuoletiam hominum,& fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo,Vt homines grati & memores benemeritos de se commendare debent. Pergratum mihi semis,si ille intellemit se quia pro salute mea multa micula adierit, saepe hyeme summa nauigarit, pro tua aga me beneuolcntia gratum tibi etiam secisse.

M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR. ca

T. P I N NI o familiarissime me usum tae scire te arbitror. quod quide ille testamento declarauit qui me cum nitorem, tum etiam secundum haredem instimetit. Eius filio mire studioso & erudito, & modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent ad in in ses:& ut audio in primis ei volunt soluae. Pergratum igitur mihi feceris quum non moo reliqui tutores qui sciunt quanti me iacias, ita etiam pure ipse sibi posvasit, te omnia mea causa facturum esse:si dedoeis operam quoad ma fides dignitasque patietur,ut quamplurimum pecuniae Pinnio soluatur Nicaeensium nomine.

M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR. 63

ET IN Atilii negotio te amaui: cum enim sero venissem, tamen honestum equitem R. beneficio tuo conseruaui: & me hercule sempα sic In animo habui, te in meo aere esse

NON putaui seri posse ut mihi voeba deessent sed tame in C. Laenio comendando desunt. Itaque rem tibi exponam paucis vobis: sed tamen ut plane poespicere pollis volutatem meam.Inaedibile in quanti faciamus & ego& frater meus qui mihi cliarissimus est, M. Lamium. id fit cum plurimis eius ossiciis tum summa probitate & singulari modestia. Eum ego a me inuitissimus dimisi, cum propter familiaritatem & coluetudinis suauitate. tum quod filio eius fideli ac bono libenter utebar. Sed vereor ne iam superesse mihi υσba putes quae dixeram defutura. Commendo tibi hominem sicut intelligis me, de quo ea. suprὶ scripserim de e comendare. A teque vehementa etiam atque etiam peto,Vt quod habet in tua prouincia negotii expedias quod tibi videbitur rectu esse,ipsi dicas. Homine

155쪽

i,c Ad C. Memmium,&Caeter OS.

facillimum liberalissimumque cognosces . Itaque te rogo ut eum solutu, liberum cosectis eius negotiis per te quamprimu ad me remittas. Id milii fratrIque meo gratissimu seceris.

M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR. QNERo meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibileis ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret qui a te praetermissus esset. magnum fructum ex ipso capies: nihil enim est illo adolescente gratius. Sed me hercule mihi quoque gratissimu secisti. Pluris enim ex omni nobilitate nemine facio. Itaque si ea seceris quae ille per me tecumagi voluit gratissimu mihi seceris. Primu de Pausania Alabandensi sustentes rem dii Nero veniat.vehementer eius causa cupere cum intellexi .itaque hoc valde te rogo.Deinde Nysaeos.quos Nero in primis habet necessarios diligetissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi comendatissimos: ut intelligat illa ciuitas sibi in Neronis patrocinio sumnusi esse praesdium. Strabonem Seruilium tibi saepe commendavi: nunc eo facio id impensius, quia

eius causam Nero suscepit. Tatum a teritimus ut agas eam rem ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui diffundis quaestu. Idciim parum mihi erit. tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum.Summa eius epistolae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem sicut instituisti atque secisti. Magnu theatrum habet ista prouincia non ut haec nostra adolescentis nobilis ingeniosi abstinentis, commendationem atque gloriam. Qua re si te fautore usus erit. sicuti profecto de utetur, δe usus est, amplissimas clientelas acce- νptas a maioribus confirmare poterit, & beneficiis suis obligare. Hoc in genere si eum adiuueris eo studio quo ostendisti apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum feceris. Vale.

M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR. 66

C V M P.Teresio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat mihi summa familiaritas cosuetudoque est multaque de magna inter nos ossicia paria, de mutua inter duci Eius summa existimatio agitur in eo ut pactioncs cum esultatibus reliquis coficiat. Non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos essem ue ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse. Sed quum quemadmodum omnes existimant.& ego intestigo tua cum summa integritate, tum singulari humanitate de mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis cosequare: peto a te in maiorem modii ut honoris mei causa hac laude Hisponem assici velis. Praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non Asolum ob eam causam quod ea societas univcrsa in mea fide est sed etiam qubd plerisque sociis utor familiarissime. Ita de Hisponem meum per me ornaris Si societatem mihic iunctiorem seceris. tuque ipse de ex huius obseruantia gratissimi hominis.& ex sociorum. gratia hominum amplissimorum.maximum fructum capies, de me summo beneficio aia feceris sic enim velim existimes,ex tota tua prouincia,omnis isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.

M. CICERO P. SERUILIo I A L. QA.C AE C I N A bl maxime proprium clientem familiae vestrae non commendarem tibi cum scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos solaci esse: nisi me & patris eius quo sum familiarissime usus, memoria, de liuius fortuna ita moueret ut hominis omnibus mecum studiis ossiciisque coniunctissmi mouere debebat. A te hoc omni contei .tione peto,sic Ut maiore cura, maiore animi labore petere no potaruvi ad ea quae ma sp te sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum, de talem, calamitosum. aliquem afferant cumulum meae literae, quo studiosius cilin, quibuscitiaque rebus possis iuves. Quia si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus sui opinio mea ferti per te 'consecuti. De qua tamen magna spem habemus steti clementia Collegae tui.Nunc quum tuam iustitiam secutus. tutissimum sibi portum prouinciam istam duxit esse, etiam atque

etiam te rogo atque oro ut eum & in reliquus veteris negotiationis colli dis iuves.& caeteris rebus tegas atque tueare. Hoc mihi gratius facere nihil potes. M. CICERO P. SERVILIO PROPR. fAL. 63E X prouincia mea Ciliciens, cui scis ipsi: δε- mi Asiaticas attributas suisse, nullo sum

156쪽

Lib. XIII.

familiarius usus,quam Androne Artemonis F. Laodicesi: eumque habui in ea ciuitate cum

hospite, tum vehemeter ad meae vitae rationem de consumidinem accomodatum. Quem

uullam multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, qubd multis rebus expertus sum gratum hominem, meique memorem. Itaque eum Romae libentissime vidi. Non te

enim fugit, qui plurimis in ista prouincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur. Haec propterea scripsi,ut de me no sine causa laborare intelligeres, de m ipse cum dignum . hospitio tuo iudicares. Feceris igitur mihi gratissimu si es declararis quanti me facias, id est si re peris eum in fide tuam, de quibus que rebus honeste, ac sine molestia tua poteris,adiuueris. Hoc milii ait vehemeter gratum. Idque ut facias te etiam atque etia rogo. M. TVLLIVS CICERO P. SERUILIO ISAURICO PROCOS. COLLEGAE SAL. PLV. Gyci R A T AE mihi vehemeter tuae literae fuerunt, ex quibus cognoui cursus nauigationum tuaru. significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. Quod reliquum est multo etiam erit gratius si ad me de repub. id est de statu prouinciae, de uastitutis tuis familiariter scribes Quae quaquam ex multis Pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis literis cognoscam. Ego ad te de reip.summa quid sentiam, non sepe scribam propter periculum eiusmodi limarum. Quid agatur autem, scribam saepius. ctare tamen videor Caesari Collegae nostro fore curae,& ole ut ha- beamus aliquam remp. cuius consiliis magni referebat te interesse. Sed si tibi utilius est id est gloriosius, Asiae praeesse.& istam parte reip.male affecta tueri: mihi quoque idem,quod tibi & laudi tuae profuturum est, optatius debet esse. Ego, quae ad tuam dignitatem bertinere arbitrabor,summo studio diligentiaque curabo. In priss ire tuebor omni obseruantia clarissimum virum patrem tuum: quod & pro vetustate necessitudinis Si pro beneficiis vestris,& pro dignitate ipsius facere debeo.

CICERO P. SERVILIO COLLEGAE SAL. PLUR. 7

C. CURTIVs Mithres est ille quide ut scis libertus Posthumi familiarissimi metista me colit de obseruat aeque atque illum ipsum patronum suum. Apud eum ego sic Ephesi

fui quotiescunque sui, tanquam domi meae. Multaque acciderunt in quibus de beneuolentiam esus erga me experirer, & fidem. Itaque siquid aut mihi aut meorum cuipiam opus est in Asia ad hunc scribere consueui:huius in opera & fide, tum domo&re uti, tantuam mea. Hac ad te eo pluribus scrips,ut intelligeres me non vulgariter nec ambitios ed ut pro homine intimo ac mihi pernecestario scribere. Peto igitur , te, ut in ea controuersia' quam habet de lando cum quoia Colophonio, de in caeteris rebus quantum fides mapatietur,quanissimque tuo comodo poteris tantum & honoris mes causa commodes. etsi ut eius modestiam cognoui grauis tibi nulla in re erit.Si de mea commendatione de sua probitate assecutus mi uti de se bene existimes omnia se ad nim arbitrabitur.Vt igitur eum recipias in fidem. habeasque in numero moru te vehemetin etiam atque etiam rogo. Ego quae te velle,qusque ad te poetincte arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.

M. CICERO P. SERUILIO COLLEGAE SAL. PLUR. 7I

VI A non in obscura tua i .me benciiolentia, sic fit ut multi poe me tibi commendari velint.Ego aute tribuo nonnunquam in vulgus,sed plerunque necessariis in hoc tempore.Nam cum T.Ampio Balbo mini summa familiaritas necessim loque est.Eius liber- . tum T. Ampium Menandrum hominem frugi de modestum, & patrono Se nobis vehe- mentin probatum tibi commendo maiorem in modum. Vehementoe mihi gratum feceris, si quibuscunque rebus sine tua molestia potess,es commodaris. Quod ut facias,te Vehementin etiam atque etiam rogo. M. CICERO S. D. P. SERVILIO COLLEGAE. 72M V L T o S tibi commendem necesse est quum omnibus nota nostra necessitudo est, tuaque oga me beneuolentia. Sed tametsi omnium causa quos commendo, veste debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa esta.Agusius de comes inciis fuit illo miserrimo rempore,& omnium itinerum nauigationum,laborum periculorum meorii socius.

157쪽

iues Ad C. Memmium,& Caeter OS.

Neque hoc tepore discessisset , me, nisi ego ei permisissem. Quare sic tibi eum comendo, ut unum de meis domesticis,& maxime necessariis. Pergratum mihi feceris, si cum ita tractaris utintelligat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.

M. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE SAL. 73C AE R E L LI AE nectitariae meae rem nomina possessiones Asiaticas commendaui tibi

praesens in hortis tuis, quam potui diligentissime: tuque mihi pro tua consuetudine, proque tuis in me perpetuis maximisque ossiciis omnia te factum liberalissime recepisti. Meminisse te id spero.scio enim solere. Sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem prouinciae multitudinemque negotiorum ctiam atque etiam csse co-monefaciendum. Peto igitur ut memineris te omnia quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. Equidem existimo habere te magnam facultatem sed hoc mi est cosilii & iudiciiὶ ex eo s.C. quod in haereses C. Vennonii factum est Caerelliae commodandi. Id S.C. tu interpretabere pro tua sapicntia. Scio enim eius ordinis authoritatem semper apud te magni fuisse Quod reliquum est sic velim existimes quibus que rebus Caerelliae benigne feceris,mihi te gratissimum esse facturum.

M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. SAL. 7

GRATULOR tibi quod ex prouincia saluum te ad tuos recepisti incolumi fama &Y .Quia si Romanae vidissem, coramque gratias egissem, quod tibi L.Egnatius familiarissimus meus absens L.Oppius presens curae fuisset.Cum Antipatro Derbete mihi no solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. Et te vehementer suscensuisse audiui.& moleste tuli. De re nihil possum iudicare nisi illud mihi persuadeo te tale virum nihil temere fecisse.te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto, vi eius filios qui in tua potestate sunt, hi potissimum condonesmis quid existimas in ea re violari existimationem mam .Quod ego si arbitrarer nunquam te rogare: mihique tua .sama multo antiquior esset,qu ni illa necessirudo H.Sed mihi ita persuadeo potest fieri ut fallar eam re laudi tibi potius quam vituperationi sore. Quid fieri pollet,At quid mea causa facere possis. nam quid velis, non dubito velim, si tibi graue non erit,certiore me iacias.

M. CICERO in PHI LIPPO P R Ο C o S. S A L. ΠΕΤs I non dubito pro tua in me obseruantia, proque nostra necessitudine, quin commendationem meam memoria teneas: tamen etiam atque etiam eundem tibi L.Oppium

familiarem meum praesentem,& L.Egnatii familiarissimi mei absentis negotia comendo. Tata mihi cum eo necessitudo est,familiaritasque, ut si mea res csset non magis laborare. Quapropter gratissimu mihi seceris,si curaris ut is intelligat me a te tantu amari, quantuipse existimo. Hoc milii gratius facere nilui potes. Id p ut facias te vehemeter rogo.Vale.

ΕΤ SI non dubito quin apud te mea comendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo C. Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum mehercule etiam debeo. De quo & praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti,& scripsi ad te accurate antea:sed putat interesse sua. me ad te quamsaepissiisse scribo bere. Quare velim mihi ignoscas,si illius voluntati obteperans minus videbor meminisse constantiae tuae. A te idem illud peto,ut de loco quo deportet frumentum,& de tempore, Avianio commodes. quorum utrunque pcr eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praesuit. Summa est in quo mihi fratissimum facere possis si curatis ut . Avianius quum se a me amari putat,me a te amari sciat.erit id mihi pergratum.

M. CICERO IIII. UIRIS ET DECURIONIBUS. S. D. 77Τ A N Τ AE mihi cum Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse colun- istius quis nos inter nos sumus. Quod nisi ita inet,utem mea cosuetussine, ut vobis nulla in re molestus essem. Etenim vos nulli optimi testes estis, quam mihi persuasum esset, nihil esse quod a vobis impetrare non possenti nunquam me tamen grauem vobis esse V luisse. Vchementer igitur vos etiam atque etiam rogo, ut honoris mei causa liberalissime C.Valgium Hippianum tractetis, remque cum eo conficiatis, ut quam possessione habet

158쪽

Lib. XIIII.

in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam & immunem habere possit.Id si a vobis

impetraro summo me beneficio vestro adsectum arbitrabor. M. CICERO S. D. P. SULPITIO IMP. 78C v M his temporibus non sane in Senatum vetitarem, tamen ut tuas literas legi, non existimaui me saluo ii ire nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos ossiciorum facere posse ut honori tuo deessem.Itaque assui, supplicationemque tibi libenter decreui: nec reliquo tempore ullo aut rei,aut existimationi, aut dignitati tuae deero. Atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per literas certiores, ut siquid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare. M. Bolanum virum bonum & fortem,& omnibus risus ornatum, incumque Veterem amicum tibi magnopere commcdo. Pσ-- gratum mihi seceriς si curaris ut is intelligat hanc commendationem sibi magno adii mento suisse. Ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. Promitto tibi,te exesus amicitia magnam voluptatem tae capturum: praeterea a te peto in maiore modum pro nostra amicitia.&pro tuo perpetuo in me studio.ut in hac re etiam elabores. Dionysius seritus meus qui meam bisliothecen multorum nummoriam tractauit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret,aufugit. Is est in prouincia tua. Eum &M. Bolanus familiaris. & multi alii Narone viderunt. Sed cum se a me manumissum esse diceret credideriint. Hunc tu si mihi restituendum curaris non pollum dicere quam mihi ν gratum futuriim sit. Res ipsa parua, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit.& quid fieri possit, Bolanus te docebit. Ego si hominem per te recuperaro, summo me a te beneficio adsectum arbitrabor. M. CICERO ALLIENO SAL. 79 DEMOCRIT Us Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam quod non multis contingit Graecis praesertim valde familiaris. Est enim in eo summa probitas, summa virtus summa in hospites liberalitas & obseruantia: meque praeter caeteros & colit & o seruar.& diligit.Eum m non modo suoru ciuium,veru pene Achaiae principe cognolces. Huic ego tantumodo aditu ad tua cognitione palaefacio Se munio: cognitu per te ipsum quae tua natura est dignum tua amicitia atque nospitio iudicabis .Peto igitur a te ut his literis lectis recipias eum in tuam fidem polliceare omnia te facturu mea causa. De resiquo, si id quod cofido fore dignum eum tua amicitia hospitioque cognoueris,peto ut cum c plectare,diligas in tuis habeas .Erit id mihi maiorem in modum gratum. Vale.

M. CICERO S. D. A L LIEN O PRO Cos. 8o

E Τ te scire arbitror quanti secerim C.Avianium Flaccia: de ego ex ipso audiuera optimo & gratissimo homine quam a te liberaliter esset tractatus. Eius filios dignissimo; illol atre,ineosque nec inarios,quos ego unice diligo,commendo tibi sic.ut maiore Rassio nulos commetire possim. C. Avianius in Sicilia est. Marcus est nobis .Vt illius dignitatem praesentis ornes rem utriusque defendas, te rogo. Hoc mihi gratius in ista prouincia facere nihil potes: idque ut iacias, te vehementer etiam atquξ etiam rogo. Vale.

M. TULLII CICERONI s EPIs ΤOLARUM LIBER AD TERENTIAM UXOREM. T v L L I v s TERENTIAE s V AE, T V L L I o L ΑE S U AF,

CICERONI SUO S. D. I

ET LITE Ris multorii & sermone omnium perfertur ad me incredibile tuam virtutem & sortitudine esse: teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum, te illa virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse: Tulliolamque nostram. cx quo patre tatas voluptates capiebat,ex eo tantos percipere luctust Nam quid ego de Cicerone dicam qui cum primum sapere coepit, acet bissimos do-

159쪽

Iores miseriasque percepit. Quae s. tu ut scribis.fato facta putarem .serrem paulo sacilius: sed omnia sunt mea culpa commissa qui ab his me amari putaba, qui inuidebari eos non sequebar qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus, neque apud nos tantum va- luisset sermo aut stultorum amicom,aut improborum beatissimi viveremus: nunc quum sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta sit, intelligo:quant ue fuerit facilius manere domi quam redire. Sed tame si omneis Tribb. pl.habemus: si Lentulum tam studiosum, quam videtur: si vero etiam Pompeium de Caesarem non est desperandia. De familia,quomodo placuisse scribis amicis,faciemus. Deloco nunc quide iam abiit pestilentia: sed quandiu fuit me no attigit. Plancius homo officiosissimus me ciipit esse secum:& adhuc retinet. Ego volebam loco magis deserto esse in , Epiro quo neque Hyspo veniret, nec milites:sed adhuc Placius me retinet:sperat posse fieri ut mecu in Italiam decedat. Quem ego diem si videro, & si in vestrum complexu v nero, ac si & vos & meipsum recuperaro: satis magnum mihi fructum videbor percepisse de vestrae pietatis de meae .Pisonis humanitas virtus,amor in omnes nos tantus est,ut nihil supra possit.Vtinam ea res ci voluptati sit:gloriae quide video fore.De Q aratre nihil ego te accusaui: sed vos, praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coitinctissimos. Quibus me voluisti agere gratias egi:& me a te certiorem esse factum scripsi. Quod ad me mea Terentia scribis te victi venditurii:quid obsecro te me miserum)quid futurii est Etsi nos i, premet eadem sortuna quid puero misero ficte No queo reliqua scribere, tanta vis lacrymarum est: neque te in eundem fletum adducam. Tantum scribo, si erunt in officio amici. pecunia non deerit:si non erunt,tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras vide ne puerum perditum perdamus. Cui si aliquid erit:ne egeat mediocri vi tute opus est, de mediocri sortuna, ut Cetera consequatur. Fac valeas,& ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur,& vos quid agatis. Mihi omnino iam breuis expectatio est. Tulliolae & Ciceroni salutem dic.Valete. D.ad V I. K. Decem .Dyrrhrichil. Dyrrhachium ii veni quod Se libera ciuitas cit.& in me officiosa & proxima Italiae Sed si me offendet loci celebritas alib me conferam,ad te scribam.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TULLIOLAE ET CICERONI SUI S. 2NOLI putare me ad quenquam longiores epistolas scribere nis siquis ad me plura seripsit cui puto rescribi oportere. Nec enim habeo quid scriba: nec hoc tempore quicquam difficiliuς facio. Ad te vero, de ad nostra Tulliolam non queo sine plurimis lacrymis scribere.Vos enim video esse miserrimas,quas ego beatissimas semper esse volui Idque praestare debui:& nisi tam timidi fuissemus,praesti tissem. Pisonem nostrum merito eius amo plurimum. Eum ut potui,per literas cohortatus sum:gratiasque egi ut debui. In nouis Tribb. pl. intelligo spem te haberetid erit firmum, si Pompeii voluntas erit: sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri sortissime& amantissime video,nec miror: sed incerco .casum eiusmodi ut tantis tuis miseriis meae miseria subleuentur. Nam ad me P. Valerius

homo officiosus scripsit,id quod ego maximo cum fletu legi, quemadmodum , Vesta ad

tabulam Valeriam ducta est .Hem mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere

solebant te nunc mea Terentia sic vexari sic iacere in lacrymis & sordibus iique fieri mea culpa qui caeteros seruaui,ut nos periremus t Quod de domo scribis, hoc est de area ego vero tum denique mihi videbor restitutus si illa nobis erit restituta.Vem haec non sunt in nostra manu. Illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem miseram,& despoliatam venire.Quod si confici mr negotium omnia consequemur:sin eade nos fortuna pre- νmet.etiamne reliquias tuas misera proiicies Obsecro te mea vita,quod ad sumptum attinet sine alios qui possunt si modo volunt sustinere: Se valetudinem istam infirmam, si me amas.noli vexare. Nam mihi ante oculos dies noctcsque versaris.Onancis labores te excipere video: timeo ut sustineas:sed video in te esse omnia. Quare ut id quod speras.& quod agis consequamur,serui valetudini. Ego ad quos scribam nescio nisi a) eos qui ad me scributi aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis. Logius,quum ita vobis placet,no di-

160쪽

Lib. X illi

iis scedam. sed velim quamsaepissime literas mittatis, presertim siquid est firmius quod speremus. Valete mea desideria,valcae.D.ad III. Non.Oct.Thessalonica. TV Ius s. D. TERENTIAE S U AE, E T TULLIOLAE ET CICERONI. 3A C C E P I ab Aristocrito tres epistolas,quas ego lacrymis prope deleui.Coficior enim

moerore mea Grentiamec meae miseriae magis excruciant quam tuae vcssisque. Ego autem hoc miserior sum, quam tu quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est v-triusque nostrum:sed ciilpa mea propria est. Meum fuit ossicium vel legatione vitare periculum,uel diligentia de copiis resistoee, vel cadere sortit π: hoc miserius turpius, indignius nobis nihil illat.Quare cu dolore conficiar, nam etiam pudore. Pudet enim me uxori meae optimae, suauissimis liberis, virtutem Se diligentiam non prestitisse. Nam mi ante oculos 4 dies noctesque versatur squalor vester,& moeror,& infirmitas valetudinis tuae: spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici sunt multi inuidi pene omnes. Eiicere nos magnum fuit:excludere facile est.Sed tame quandiu vos eritis in spe, non deficia,ne omnia mea culpa cecidisse videatur. Ut tuto sim quod laboras id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici volunt vivere in his tantis miseriis.Ego tamen faciam quae praecipis. Amicis, quibus voluisti egi gratias:& eas literas Desippo dedi meque de eorum officio se ipsi a te cretiorem esse iactum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos & officio, de ego paspi ν cio,& omnes praedicant. Dii faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul.& cum liberis nostris frui liceat. Nunc spes reliqua est in nouis Tribb.pl.& in primis quidem diebus. Nam si inueterarit,actum est. Ea re ad te statim Arctooeitum misi.ut ad mecontinuo intitia rerum,& rationem totius negotii posses scribm:etsi Desippo quoque ita imperaui statim ut recurrael: de ad fratrem misi, ut Gebro tabellarios mitreret. nam ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore ut quamcelerrime quid agatur audiam,& sum tuto. Ciuitas enim haec sim' a me &sensa est.Cum inimici nostri venire dicentur tum in Epirum,. ibo. Quod scribis te,si velim, ad me ventura: ego ino cum sciam magnam partem istius onctis abs te sustineri.te istic esse volo. Si 'ficius quod agitis, me ad vos venire oportet: sin autem, sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis,aut summum secundis literis tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit.Tu modo ad naevelim omnia diligentissime perstabas:etsi magis iam rem,quam literas debeo expectare.Cura ut valeas, de ita tibi persuadeas.mihi te cnatius nihil esse nec unquam fuisse. Vale mea Terentia, qua ego videre videorataque debilitor lacrymis. Vale.Pr.Kal. Dec.

TULLIUS s. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET CICERONI SVIS.

EGO MINVS saepe do ad vos literas quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero cum aut scribo ad vos aut vestras lego conficior lacrymis.sic ut ferre non possim.Quod utinam minus vitae cupidi fuissemus certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus .Quia si nos ad aliquam alicuius commodi aliqua-do recuperandi spem fortuna reseruauit,minus est erratum a nobis: si haec mala fixa sunt. ego voeo te quamprimum mea vita cupio Vidae,& in tuo complexu emori: quum nequeau,quos tu castissime coluisti: neque homines,quibus ego semper seruiui, nobis gratia re-

. tuloeunt. Nos Brundisii apud M. Lenium Flaccum dies X III fuimus, vim optimum qui pinculum sortunam, & capitis sui prae mea salute neglexit: neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospitii & amicitiae ius officiumque praestaret Huic utina aliquando gratiam referre possimus,habebimus quidem semper.Brundisio profecti sumus ad V. Kal.Mai.pa Macedoniam CyZicum petebamus.Ο me perditum. inlichim.quid nue

rogem te ut venias mulioeem aegram de corpore & animo consectam non rogem sine te igitur sim opinor se agam: si est spes nostri reditus,eam confirmes,& rem adiuves: sin ut ego metuo,transactum est,quoquo modo potes ad me sic venias. Vnu hoc scito si te ha-

, bcbo non mihi videbor plane persisse. Sed quid Tulliola mea fiet iam id vos videt ei mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION