M.T. Ciceronis Opera. Ex Petri Victorii codicibus maxima ex parte descripta, viri docti et in recensendis authoris huius scriptis cauti & perdiligentis quem nos industria, quanta potuimus, consequuti, quasdam orationes redintegratas, tres libros De l

발행: 1538년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

deest consilium.Sed certe quoquo modo se res habebit, illius misellae & matrimonio & samae seruiendum cst.Quid Ciccro meus quid aget Iste vero sit in sinu semper & complexu meo.Non queo plura iam scit re, impcdit moeror.Tu quid egeris nescio: utrum aliquid teneas an quod metuo,plane sis spoliata. Pisonem ut scribis,spero fore semper nostrii. De familia liberata nihil est quod te moueat. Primum, tuis ita promissum est te factura esse, ut quisque esset meritus. Est autem in officio adhuc Orpheus: praetcrea magnopere nemo ceterorum seruoru.Ea causa cit,ut si res a nobis abesset,liberti nostri essent,si obtinere po- i, tuissent:sn ad nos pertinerent seruiret,praeterqua oppidopauci. d haec minora sunt. Tu quod me hortaris ut animo sim magno,& spem habeam recuperandae saluti sud velim sit eiusmodi,ut recte sperare possimus. nunc miser quando mas iam lit cras accipiam quis ad me perferet quas ego expectassem Brundisii, si cisti licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt.Quod reliquum cst,sustenta te mea Terentia ut potes.honesistitime viximus, soniimusmon vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit. peccatum est nullum nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. Sed si hoc fuit liberi, nostris gratius,nos uiuere,caeaera quanquam serenda non sunt,feramus. Atque ego qui te co firmo, ipse me non possum. Clodium Philhetaerum, quod valenidine ocillorum impediebatur. hominem fidelem remisi.Sallustius ossicio vincet omnes: Pelcennius in per ne- uolus nobis:quem semper spero mi sore obseruante.Sicca dixerat se mecum sere sed Brundisio discessit. Cura quoad potes,ut valeas: & sic existimes, me vinementius tua miseria. quam mea comoueri. Mea Terella fidissima atque optima uxor, de mea charissima filio la.& sns reliqua nostra Cicero valete.Prid.Xal.Mai.Bntndisio.

TULLIUS S. D. TERENTI AE SUAE. ss I T v & Tullia lux nostra valetis ego de suauissimus Cicero valemus.Pr. Id.Oct.Athenas venimus,cum sane aduersis vcntis vli essemus, tardeque de incommode nauigassemus.

De naui exeuntibus nobis, Acastus cum literis praesto filii uno & vigesimo die, sane strenue.accepi tuas literas,quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non esisit. Omnes sunt redditae, diligentissimcque a te perscripta omnia: idque mihi gratissimum fuit.

Neque sum admiratus hanc epistolam,quain Acastus attulit breuem suisse.iam enim m ipsum expectas siue nos ipsos,qui quidem quaprimum ad vos Venire cupimus: eis in qua remp.vcnimus intelligo.cognoui enim ex multorum amicorum literis,quas attulit Aca- stus, ad arma rem spectare: ut milia,cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. Sed quum subciuida sortiana est, eo citius dabimus opera ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus.Tu velim quod commodo valeriidinis tuae fiat quamlongissime poteris obuiam nobis prodeas. De haereditate Preciana quae quidem mihi magno dolori est valde Gnim illum amaui)sed hoc velim cures, si auctio ante meum aduentu fici Ut Poponius,aut si is minus poterit Camillus nostrum negotium curet. Nos,cum salui venerimus reliqua per nos agemus. Sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. Nos si dii νadiuuabunt, circiter Id. Nou.in Italia speramus fore. Vos mea suauissima & optatissima

Terentia si nos amatis,curate ut valcatis. Vale. Athenis ad XV. Kal.Nou. TV IVs TERENTIAE SUAE. 6NEC sepe est cui literas demus: nec rem habemus vllam quam scribere velimus. Ex tuis literis quas proxime accepi,cognoui praedium nullum venire potuisse.Quare videatis

velim quomodo satissat ei cui scitis me satisfieri velle.Quod nostra tibi gratias agit id GF no miror te mereri ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus,quamprimum sic extrudas.Cura ut Valeas. Id.Quint. TV IVs TERENTIAE SUAE i S. 7o M N EI s molestias &solicinidines quibus & te miserrimam habui. de id quod mihi molestissimum est Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est deposui & eieci .Quid causae autem fierit, postridie intellexi quam a vobis discessi. ἐν noctu eieci statim.Ita sum leuatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videant r. Cui quidem tu deo, quemadmodum soles, pie de caste satisfacias, id est Apollini & AEsculapio. Nauem spero nos

162쪽

Lib. X illi.

valde bona habere:in eam simulatque costendi ,haec scripsi. Deinde conscribam ad nostrossamiliareis multas epistolas,quibus te & Tulliolam nostra diligentissime comendabo.Co. hortarer vos quod animo fortiore essetis, nisi vos fortiores cognossem, quam quenquam virum .Et tamen eiusmodi spero negotia esse ut de vos istic commodissime sperem este, &me aliqua locum similibus nostri rempublicam detensuros.Tu primum valetudinc tuam velim cures:deinde si tibi videbimr villis iis utere quae longissime aberunt a militibus. Fudo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit:ctiam atque etiam. Vale. D. I II. Id. Iun.

ΤvLLIUS TERENTIAE S V AE s. 8S. V. B. E. E. V. Valetudinem tuam vesim cures diligentissime. Nam mihi & scri ptu.&nuntiatum est, te in febrim subito incidisse.Quod celeriter me secisti de Cesaris litetis certiorem. secisti mihi gratum. Item posthac siquid opus ait, siquid acciderit noui, facies ut

sciam. Cura ut vale . Vale. D. III I.Non. Iun. TULLI Us TERENTIAE SUAE S. P. 9A D caetinas meas miserias accessit dolor e Dolabellae valetudine & Tulliae: omnino de omnibus rebus nec quid cositu capiam, nec quid faciam scio.Tu velim tuam&Tulliae valetudinem cures. Vale. TVLLIUS S. D. TERENTIAE SUAE. Io

QN i D fioei placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit.Cum eo si locuta eris,intelliges quid fieri velim. Apertius scribi quum ad illum scripseram,non necesse fuit.

De ea re,de de caeteris rebus quamprimum velim nobis itinas mittas.Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. v I I. Id.Quint.

TVLLIVS S. D. TERENΤIAE SVAE. II

S. V. B. E. U. Tullia nostra Venit ad me pridie Id. Iun.cuius summa virtute.& lingulari humanitate grauiore etiam sum dolore affcctus, nostra factum esse negligentia. ut longe alia in fortuna esset atque eius pictas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere,& cum eo Cn.Salustium. Si profectus erit faciam te coetiorem. Valetudinem tuam cura diligent π. Vale.X U I I. Kal Quint.

TULLI vs TERENTIAE SUAE S. D. Ia

V o D nos in Italiam saluos venisse gaudes, perpemo gaudeas velim. Sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis,metuo ne id consilii ccpctimus quod non facile explicare possimus.Quare quantum potes adiuua. Quid autem possis mihi in mentem non venit. In viam quod te des hoc tempore, nihil est,& longum est itre & no tutum,& non video quid prodesse possis, si vinciis. Vale. D. Pr.Non. Nou.Brundisio.

T ULLIUS s. D. TE RENTI AE SUAE. I

Q v o D seipsi ad te proximis literis de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore, & quae concitatio multitudinis, ignoro. si metuendus iratus est, quies tamen ab illo sortasse nascetur. Totu iudicabis quale fit, & quod in miserrimis rebus minime miscium putabis, id facies. Vale. U I. Id. Quint.. TULLIUS TERENTIAE, ET PATER TULLIAE, DUABUS ANIMIS SUIS: ET CICERO MATRI OPTIMAE,SUA- v I s S I M AE S O R O R I S. P. D. IΦSI Vos valetis.nos valemus. Vestrum iam cosilium est.n5 solum meum,quid si v bis faciendu. Si ille Roma modeste veturus recte in praesentia domi esse potestis: sin homo amens diripienda urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. Etiam illud merito ne iam intercludamur vi cu velitis exire non liceat.Reliquu est,quod ipsie optime cosydaabitis, vestri similes sceminae sint ne Ronue.Si enim non sunt,videndum est ut honeste vos esse possitis.Quomodo quide nunc se res habet,modo ut haec no- . bis loco tenere liceat bellissime vel mei vel in nostris praediis esse minitis. E tia illud verendu est,ne breui tepore fames in urbe sit. His de rebus velim ponio,cu Camillo,cuquibus vobis videbitur. considaetis: ad summa animo sorti sitis. Labienus rem meliorem

163쪽

secit. Adiuuat etia Piso,quod ab urbe discedit. de sederis condemnat gmersi seu.Vos mearcharissimae animae quamlaepissime ad me scribite, de vos quid agatis, de quid istic agatur.

Quintus pater.& filius,& Rufiis vobis saluae dicunt. Valete. U II I. Κ.Quint.Metumis. TVLLIVS S. D. TERENTIAE. Is S I vales bene est. Costitueramus ut ad te antea scripsera,obuia Cicerone Caesari mittere: sed mutauimus colit tu, quia de illius aduetu nihil audiebamus. De caeteris rebus etsi nihil erat noui,tanae quid velimus,de quid hoc te re putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere.Tullia adhuc mecu teneo.Valetudine tua cura diligeter. Vale. X II. Kal. uint. TVLLIVS TERENTIAE SVAE. I SS. T. V. B. E. U. Et si eiusmodi repora nostra sunt ut nihil habeam quod aut i te literarum expectem,aut ipse ad te scribam: tamen nescio quo modo & ipse vestras literas expecto, de scribo ad vos cum habeo qui serat. Volumnia debuit in te officiosior esse quam Lin id ipsum quod secit, potuit diligentius sacere & cautius, quanqua alia sunt quae ma- sis curemus, magisque doleamus: quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea

sententia detruserunt. Cura Ut Ualeas .Pr. Non. Ian. TVLLIVS TERENTI AE S U AE S. D. IIS. V. B. E. U. Siquid habere quod ad te scriberem facere id & pluribus verbis de saepius. Nunc quae sunt negotia vides.Ego autem quomodo sim affectus,ex I epta S Trebatio poteris cognoscere.Tu fac ut tuam & Tulliae valetudinem cures. Vale. TVLLI Us TERENTIAE SVAE, ET PATER SUAVIssIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P. IgCONsIDERANDUM vobis etia atque etiam animae meae diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis, aut mecu in aliquo tuto loco. Id no solum meu consilium est,sed etiam vestru.Mihi veni ut in mente haec, Romae vos esse ruto posse per Dolabellam: eamque rem posse nobis adiumento esse, siquae vis,aut siquae rapinae fieri coeperint. Sed rursus illud me mouet quod video omnes bonos abesse Roma, de eos mulieres suas secu habere. Haec autem rcgio.in qua ego sum,nostroru est cum oppidorum, tum etiam praediorum vi& multum esse me ,& cum abicitiis comode & in nostris esse possitis.Mihi plane no solis constat adhuc virum sit melius. Vos videte quid aliae faciant isto loco sceminae: &ne 4 cum vesitis exire non liceat, id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum & cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula & praesidium habeat,Philotimo dicetis. Et velim tabestarios instituatis certos,ut quotidie aliquas a vobis literas accipiam. Maxime autem date operam ut valeatis,si nos vultis valere. VII I.Κs.Formiis. TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. I9IN maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae. De qua nihil est quod ad te plura scribam: tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me propius vultis accedere,video ita esse faciendu etiam ante secissem, sed me multa impediuerunt, qua ne nuc quidem expedita sunt.Sed a Pomponio expecto literas,quas ad me quamprimum perserendas cures velim. Da operam Ut Valeas. Τ U L L I U s s. D. T E R E N T I AE S V AP. zoIN Tusculanum nos venturos putamus aut Non. aut postridie: ibi ut sint omnia parata. Plures enim sortasse nobiscum erunt,& ut arbitror, diutius ibi commorabimur. Labrum si in balineo no est, ut sit. Ite caetera quae sunt ad victum & valetudinem neccssaria. Vale.Kal.Oct. de Venusino. TVLLIVs TERENTI AE SUAE S. D. 2IS. V. B. E. U. Da operam ut conualescas,quod opus erit,ut res tempusque postulat prouideas atque administres:& ad me de omnibus rebus quas issime literas mittas. Vale. TULLI Us s. D. TERENTIAE SUAE. HS. V. B. E. V. Nos quotidie tabestarios nostros expectamus:qui si venerint, sortasse erimus certiores quid nobis faciendu sit, faciemusque te statim certiorem.Valetudinem tuam cura diligenter. Vale.tal.&pt.

164쪽

TVLO Us TERENTIAE SUAE S. D. 23

s. v. B. E. U. Redditae mihi tande sunt a Cauare limae satis liberales:& ipse opinione celtatas venturus esse dicitur.Cui utrum obuiam procedam,an hic eum expectem,cum constitiicio faciam te certiorem. bellarios mihi velim quaprimum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale.D.Pr. Id. xl.

Tv IUS TERENTIAE SUAE S. D. 2

S.U. B.E. V.Nos neque de Caesaris aductu,neque de ii aeris,quas Philotimus habere dicitur quicquam adhuc certi iubemus.Siquid erit certi,saciam te statim certiorem. Valetudinem tuam fac ut cures. Vale.GI. Id.Sext. M. TVLLII CICERONI s EPISTOLARUM LIB NU.

M. T vL L I V S M. F. CICERO PROCOS. S. P. D. C O S S. PRAE T. TRIBB. PLEB. SENATVI. I

S.V. V. B. E. E. Q. V. Etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transsse Euphratemo omnibus lac suis copiis: tamc uod arbitrabar a M. BibuloProcos.certiora de his inbus ad vos scribi posse,itatuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de almius prouincia nunciarentur. Postea vero quam certissimis authoribus, Legatis nuntiis literis sum certior factus' vel quod tanta res ciat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse, vel quia administratio huius belli mihi cu Bibulo pene est comunis: quae ad me delata essent,scribenda ad vos putaui. Regis Antiochi Commageni Legati primi mihi. nuntiarunt Parthorum magnas copias Euthratem transire coepisse. Quo nuntio allato, eum essent nonnulli qui es Regi minorem hiam habendam putarent statui expectandum esse. liquid cotius afferretur. Ad X III. Kal.Oct.cum exercinim In Ciliciam ducerem. infinibus Lycaoniae & Cappadociae mihi literae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum, amicissimusque Pop.Ro.existimatur Pacore Orodi regis Paria thorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem, & castra posuisse Tybae,magnumque rumultum esse in prouincia Syria incitatum.Eodem die ab Iamblieo, Phylarcho Arabum quem homines opinantur bene sentire,amicumque esse Reip. nostrae. literat de iisdem rebus mihi redditae sunt. His rebus allatis,etsi intelligebam socios infirme animatos esse,& nouam rerum expectatione suspensos: sperabam tamcii eos, ad quos iam accesseram quique nostram consuetudinem integritatemque perspexπant,amiciores Pop. Rom.esse factos. Ciliciam auae firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. Et ob eam causam, & ut opprimeretur ii qui ex Cilicum gente in armis ellent. & ut hostis is qui esset in Syria sciret extacitum Pop. Rom.non modo non cedere his nuntiis allatis.sedio etiam propius accedae: exatatu ad Tauru institui ducae. Sed siquid apud vos authoritas mea ponderis habet, in his praeiertim rebus quas vos audistis, ego pene inno: magno o- me vos & hortor & moneo,ut his prouinciis serius vos quide quam decuit, sed aliquando tamen consulatis.Nos quemadmodum instructos,&quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis,no estis ignari,quod ego negotium no stultitia obcaecatus seductecundia deterrims non recusaui.Neque enim unquam ullum periculum tantu putaui, quod subinfiigere mallem,quam vestrae aut horitati obtemperare.Hoc autem tempore resi, se sic habet ut nisi exercitu tantum,quatum ad maximu bestiam mittere soletis mature in has prouincias miseritis summum periculum sit ne amittedae sint omnes hae prouinciae. quibus vectigalia Pop.Ro.cotinentur.Quamobre auae ua hoc prouinciali delectu spe habeatis aliqua causa nulla est: neque multi sunt,& diffugiunt qui sunt metu oblato. Et quod genus hoe militum sit iudicauit vir sortissimus M.Bibulus in Asia:qui cum vos ei pomisistis.delectu haine noluciit.Nam sociorum auxilia propin acerbitatae,atque Iniurias imperil nostri .aut ita imbecilla sunt ut no multu nos iuuare possint:aut ita alienata a nobis. ut neque expectandu ab iis neque comittendum iis quicqua esse videatur. Regis Deiotari& voluntate,& copias,quantaecuque sunt,nostras esse duco.Cappadocia est inanis .Reliqui

165쪽

Reges, tyrantque, neque opibus satis firmi nec voluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum animus certe non deerit: spero ne consilium quidem. Quid casurum sit, incertum est. Vtinam saluti nostrae consulere possimus:dignitati certe constilcmus.

M. TU IUS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COSS. PRAE T. TRIBB. PLEB. SENATVI. 2

S. V. B. E. F.-U. Cum Pr.Xs Sext.In prouincia venissem,neque maturius propter iti inersi δι nauigationum difficultate venire potuissem:maxime conuenire officio meo, Reique pii.coducere putaui,parare ea quae ad exercitum,quΨque ad rem militarem pertineret. Quae cum et sent a me cura magis de diligentia, quam facultate de copia constitutamuntiique di literae de bello a Parthis in prouinciam Syriam illato cotidie sere afferretur: iter mihi faciedum per Lycaoniam de per Isauros di per Cappadociam arbitratus sum:erat enim magna suspicio Parthos si ex Syria egredi atque irrumpere in meam prouinciam conaretur iter eos per Cappadociam,quod ea maxime pateret esse saetiiros. Itaque cum exercitu . per Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est, iter seci: castraque ad Cybistra quod oppidum est ad montem Taurum locaui:vt Artuasdes Rex Armenius, quocu-que animo esset,scitat non procul a suis finibus exercitum Popu.Rom .esse:& Deiotarii fidelissimum Rege atque amicissimum resp.nostrae,maxime coniunctium haberem, ius &consilio & opibus adiuuari posset resp. Quo cu in loco castra habere equitanimque in Ciliciam misissem,ut de meus aductus his ciuitatibus, quae in ea parte essent, utiatus,firmiores animos omniu faceret,& ego niature,quid in Syria ageretur,scire posscm:tepus eius tri νdui quod ita his castris morabar in magno officio,& necessario mihi ponendu putaui Cuenim vestra aut horitas intercessisset, ut ego Rege Ariobarrane, Euseben.& Philorhomasit uerer,eiusque Resis salute,incolumitalc,regnumque dcfendere, Regi regnoque praesidio essem:adiunxisset lique salutem eius Regis Po.Senatuique magnae curae esse,quod nullo inqua de Rege decretu esset a nostro ordine: existimaui me iudicium vestru ad Rege deserre

debere eique praesidium meum de fide de diligentia polliceri:ut quum salus ipsius, incolumitas regni mihi comendata esset a vobis,diceret siquid vellet. Quae cum essem in collo meo cum Rege locutus initio ille orationis suae vobis maximas,ut debuit, deinde etia mi imhi gratias egit: quod ei permagnu de perhonorificu videbatur, S. P. R.tantae curae esse si lutem sui: meque tanta diligentiam adhibere ut de mea fides,& comendationis vestrae at

thoritas perspici posset. Atque illo primo quod mihi maximae laetitiae fuit ita mecu locutus est ut nullas insidias neque vitae suae neque regno diceret se aut intelligere fieri,aut etiasuspicari.Cu ego ei gratulatus Acm,idque me gavdcre dixissem, hortatus ut recordaretur casum illu interitus paterni.& vigilanter se titeretur,atque admonitu Senatus cosuleret saluti suae: tum a me discessit in oppita Cybistra.Postero aute die cum Ariarate fiatre sito &cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit:perturbatusque &stens, id di frater saceret.& amici, meam fide vestram comendationem implorare coepit. Cum admirarer quid accidisset noui dixit ad se indicia manifestaru insidiarum esse delata quae es sent ante aduentu meum occultata,quod ii qui ea patefacere possent,propter metu reticuissent.Eo aute tempore spe mei praesidii coplurcis ea quae scirent audacter ad se detulim in his amantissimu pii summa pietate praditu fratrem dicere ea quae me is quoque audiente is dicebat.se solicitatu esse ut regnare velletud vivo fiatre suo accidere no pomisse: se tamen ante illud tepus eam rem nunqua in medium propter periculi metu protulisse. Quae cii esset locutus,monui Rege ut omnem diligentiam ad se conseruandu adhiberet: amicosque in patris estis fide atque iudicio probatos hortatus sum, Regis sui vita docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. Cum Rex a me equitatu cohortesque de exercitu meo postularet,etsi intelligebam vestro S.C.no modo posse me id facere sed Gliam debere, tamen in resp.postularet propter quotidianos ex Syria nuntios, ut quampri- ,

mum exercitum ad Ciliciae fines adducerem, cumque mihi Rex patefactis iam insidiis no '' egere exercitu Pop. Ro. sed posse se suis opibus dcfendere videretur: illum cohortatus sum ut in sua vita conseruanda primu regnare disceret: a quibus pcrspexisset sibi insidias para-

166쪽

Lib. XU

tas, in eos uteretur iure regio: poena assiceret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret. Praesidio exercinis mei ad cori qui in culpa essent, timorem potius,quam ad colention uteretur. Fore autem ut omnes, quum S.C. nossent, intelli rent me Regi, si opus esses,ex

authoritate vestra praesdio latum. Ita confirmato illo ex eo loco caltra moui iter in Cili-ra clam faccie institui: cum liac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac pene diuino Regem, quem vos nonorificentissime appellassetis nullo postulante,quemque meae fidei commendassetis,& cuius salutam magnae vobis curae esse decreuissetis: meus aduentus praesentibus insidiis liberaret. Quod ad vos a me scribi non aliensi putaui ut intelligeretis ex iis quae pene acciderunt,vos multo ante,ne ea acciderent,prouidisse: eoque vos studiosius feci certiores, quod in Rege Ariobargane ea mihi signa videor virtutis, ingenii fidei, beneuolcntiάque erga vos perspexisse, Ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.

M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI. 3

C v M ad me Legati missi ab Antiocho Commaseno venissent in castra ad Iconium ad I II. Non.Sept.iique mihi nuntiassent Regis Parthorum filium, quocum esset nupta rugis Armenioru soror. ad Euphratem cu maximis Parthoru copiis, multarumque praeterea gelium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse diesque ArmeniuRegem in Cappadociam impetum esse factitrii: Putaui pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere. Publice propter duas causas nihil scripfi: quod & ipsum Commage' num Legati diccbant ad Senatum statim nuntios literasque misisse de existimaba M.Bibulum Procos.qui circiter Id. xl.ab Epheso in Syriam nauibus prosectus erat, quod secundos ventos habuisset,iam in prouinciam suam peruenisse, ius literis omnia certiora perlatum iri ad Senatum putabam. Milit,ut in eiusmodi re tantoque bello maxime curae est ut quae copiis & opibus tenere vix possumus,ea mansuetudine & cotinentia nostra, ct rum fidelitate teneamus.Tu velim,vi consucsti,nos absenteis diligas & dcsendas.

M. CICERO IMP. s. D. M. CATONI. Φ

S V M M A tua authoritas secit, meumque perpetuu de tua singulari virtute iudicium, ut magni mea interesse putarem,& res eas quas gellissem tibi notas esse.& no ignorari a te, qua aequitate & cotinentia mera socios prouinciamque administrarem.His enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum.Cum in prouinciam Prid Cal. Sext.venissem,& propinanni tempus ad exercitu mihi cofestim esse eundum vidctem, biduum Laodiceae fui deinde Apameae quatriduum triduum Synnadis,totide dies Philome- li .Quibus in oppidis cum magni conuentus fuissent multas ciuitates actabissimis tributis de grauissimis usuris.& falso aere alieno liberaui.Cumque ante aduentum melim seditione quadam exercitiis esset dissipanis quinque cohortes sine Legato fine Tribb.mil denique tiam sine Centurione ullo apud Pnilomelum consedissent, reliquus excitatus esset in Lycaonia. M. Anneio Legato immaui ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret: actoque in unum locum ex ni castra in Lycaonia apud Iconium factaei.Quod cum ab illo diligenter esset actum,ego in castra ad U I I.Cal.Sept.Veni,cum intaca tripe-ν rioribus diebus ex S.C.& euocatorum firmam manum,& equitatum sane idoneum,& populoriam ii inorum, rigumque sociorum auxilia voluntaria coparauissem. Irataim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem Cal. Sept. Legati a Rcge Comageno ad me missi,'mmulmose, neque tamen no vere Parthos in Syriam transille nuntiauerunt. Quo audito vehemeter sum motus,cu de Syria tu de mea prouincia,de reliqua denique

Asa. Itaque exercitu mihi ducendu pre Cappadociae regione eam, quae Ciliciam attingeret putaui. Na si me in Cilicia demisissem, Ciliciam quide ipsam propici montis Amani,. natura facile tenuis . Duo sunt enim adinis in Ciliciam ex Syria: quom uterque paniis praesidiis propin angustias inincludi potest:nec est qui ua Cilicia contra Syria munitius. Sed me Cappadocia mouebat quae patet a Syria, Regetque habet finitimos,qui et ita sunt etia amici nobis, tame aperte Parthis inimici esse no audent. Itaque in Cappadocia extrema no longe la Tauro apud oppita Cybistra castra seci ut de Cilicia maer,& Cappadocia L .iiii.

167쪽

tenens noua finitimoru consilia impcdire.Interea in hoc lato motu, tantaque expectati ne maximi belli Rex Deiotarus, cui non sine causa plurimit semper & meo & tuo & Mnanis iudicio tributii est vir clim beneuolentia & fide erga Pop.Rom .singulari, tum prae- qsenti magninidine & animi & cosilii, Legatos ad me misit, se cum omnibus suis copiis in

mea castra esse vetum.Cuius ego studio officioque comotus egi ei per literas gratias,idque Vt maturaret, hortatus sum. Cum aute ad CyCistra propter ratione belli quinque dies essem moratus, Rege Ariobarzanem, cuius salute a Senani te aut hore comendatam habebam praesentibus infidus, nec opinante liberaui: que solii ei saluti tui.sed etiam curaui ut cum authoritate regnaret. Metram,& eu que tu mihi diligenter comendaras, Athenaeum importunitate Athenaidis exilio multatos maxima apud Rege authoritate gratiaque co- institui.Ciumque magnu bellum in Cappadocia cricitaretur si sacerdos armis se quod facturus putabatur,defenderet adolescens & equitatu & peditatu & pecunia paratus,& omnino iis, qui nouari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet: Rexque sine tumultu ac

sine armis omni authoritate aulae coinunita regnum cum dignitate obtineret. Interea cognoui multoru literis atque nutus magnas Parthorum copias & Arabum ad oppidu Antiochiam accessisse magnumque corii equitanim,qui in Ciliciam trasisset,ab equitu meo- i, rum turmis,& a cohorte Praetoria quae erat Epiph aneae praesidii cause occidione occisum. Quare ciim viderem a Cappadocia Parthorii copias auersas, no longe a finibus esse Ciliciae.quam potui maximis itineribus, ad Amanu exercitum duxi. uo ut veni hostem ab Antiochia recessisse Bibulum Antiochiae esse cognoui. Deiotarii conscium iam ad me venientem O magno & firmo equitatu,& peditam,& cum omnibus suis copiis, certiore seci, non videri esse causam cur abesset a regno, meque ad eum, siquid noui sorte accidisse statim literas nuntiosque missiarii esse Cumque eo animo venissem, ut utrique prouinciae, is si ita tempus sciret subuenirem:tum id quod iam ante statuera vehemeter interesse utriusque prouinciae pacare Amanum, & perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi.

Cumque me ducedere ab eo monte simulassem,& alias partas Ciliciae petere, abessemque ab Amano iterunius diei,& castra apud Epiphanea seMcm:ad III I. Id.Oct. advesperasceret expedito exercim ita noctu Iter fies,ut ad II I.Id.Oct cu lucisceret, in Amanu ascenderem.distributisque cohortibus & auxiliis,m aliis Q frater Legam; mem silii .aliis C. Potinus Legatus,reliquis M. An eius & L.Tullius Legati praeessent, plerosque nec opi- is nantas oppressimus qui occisi captique sunt,interclusi iuga. Eranam aute quae fuit no vici instar sed urbis quod erat Amani caputatemque Sepyra,& Comorin. acriter & diu repugnantibus. Potino illam parte Amani tenente ex antelucano tepore usque ad hora dies x. magna multitudine hostiu occisa cepimus, castellaque sex capta,cosura incendimus. His rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud Aras Alexiari quatriduum: &in reliquiis Amani delendis agrisque vastandis, quae pars estis motis meae prouinciae est,id . tempus omne cosumpsimus.Coiectis his rebus, ad oppida Eleutherocilicum Pindenissiim exercitu adduxi quoa cu esset altissimo & munitissimo loco,ab hisque incoleretur, qui ne regibus quide unquam paruisi di cu & fugitiuos reciperent, & Parthorum aduentu acerrime expectarent,ad exillimatione imperii pertinere arbitrariis sum,c5primere eorum audaciam:quo facilius etiam caeteroru animi qui alieni essent ab imperio nostro frangerentur.Vallo & Asia circundedi: sex castellis castrisque maximis sepsi: aggere viness,turribus oppugnaui ususque multis tormetis multis sagittariis,magno labore meo sine ulla molestia sumptuve socioru, septimo quinquagesmo die rem feci:vt omnibus partibus urbis disturbatis.aut incensis, pulsi in potestate meam perueniret. His erat finitimi pari scelere&audacia Tibarani: ab his Pindenisso capto obsides accepi exercitu in hybemadamisi. mi fratre negotio praeposui,ut in vicis aut captis,aut male pacatis exercitus collocaretur.Nuc velim se tibi persuadeas .si de his rebus aὸ Senatu relatu sit, me existimaturii summa milii laudem tributa, si tu honore meum sentetia tua coprobaris. Idque etsi talibus de rebus grauissimos homines & rogare solae,& rogari scio, tamen admonendum potius te a me, quam rogandii puto:tu es enim is qui me tuis sentetus saepissime ornasti qui oratione qui

168쪽

Lib. XV.

praedicatione, qui summis laudibus in Senatu in cocionibus ad cassum extulisti:cilius ego

semper tanta esse verborum pondera putaui ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto, omnia adsequi me arbitrarer. Te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo, vim supplicationem non decerneres,dioere te decreturu,si referretur ob eas res quas is C

sul in urbe gessis lat.Tu idem mihi supplicationem decreuisti togato, no vi multis,r . negesta:sed ut nemini,r .construata. Mitto quod inuidia,quod pericula,quod omneis meas tempestates & subieris, & multo etiam magis,si per me licuisset, subire paratissimus fiteris: quia denique inimicum meum,mum inimicum putaris: cuius etiam interitu ut facile intelligerem mihi quantum tribueres Milonis causa in Senatu defendeda approbaris. A me autem haec sunt prosecta, quae ego in beneficii loco non pono, sed in veri testimonii atque iudicii, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer quis enim id non facit ε) sed in omnibus orationibus,sententiis dicendis,causis agendis omnibus scriptis Graecis, Lati- ' nis,omni denique varietate literarum mearum, te non modo iis quos vidissemus,sed iis de quibus audissemus, omnibus anaeferre. Quaeres sortasse quid sit quia mo hoc nescio quid gratulationis,& honoris a Senatu tanti aestime. Aga iam tecti familiariter,ut est & studiis. . de ossiciis nostris ni tuis,& summa amicitia dignum,& necessitudine etia paterna.Si quisquam iuit unquam remonis de natura,& magis etia, ut sentire mihi 'uidem videor. ratione atque doctrina ab inani laude, de sermonibus vulgi:ego prosecto is se restis est GA- latus meus in quo,sicut in reliqua vita, fateor ea me studiole secum, ex quibus vera gloria nasci posset: ipsam quidem gloria per se nunqua putaui expeteda .itaque de prouincia ornata,& spe non dubia tri uphi neglexi:Sacerdotiu denique queadmodu te existimare arbitror no discillime consequi possem,non appetiui. Ide post iniuria acceptam, qua tu reip. calamitatem semper appellas meam no modo no calamitatem, sed etiam gloriam studuiquam ornatissima Senarus popuIque R.de me iudicia intercedere. itaque de Augur posteaiari volu quod antea neglexera:& eum honore qui a Senam tribui rebus bellicis soletineglectum a me olim, nunc mihi expetendum puto.Huic meae voluntati.in qua inest aliqua vis desiderii.ad sanandum vulnus iniuriae,ut faueas adiutorque sis,quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo: sed ita,si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi.& contemnendum videbitur,sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a Senam cosecuti sint. Equide etiam illud mihi animu aduertisse vi' deor, scis enim quam attente te audire solea te no tam res gestas quam mores,inmmta,atque vita Impcratorii spectare solere in habendis aut no habedis honoribus.Quod si in mea causa considerabis,reperies me exercim imbecillo contra metum maximi belli, firmissimupraesidiu habuisse aequitate de continentia.His ego subsidiis ea sum cosecurus quae nullis legionibus cosequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissi

mos reddere, animosque nouarum rem expectatione suspesos ad veteris imperii beneuolentiam traducer .Sed nimis haec multa de me,praesertim ad te a quo uno omnium socioruquerelae audiuntur:cognosces ex iis qui meis institutis se recreatos putant. cumque omnes

uno prope cosensu, de me apud te ea qua mihi optatissima sunt praedicabunt: tu duae maximae clientelae tuae,Cyprus insula& Cappadociae regnum,tem de me loquenmr:puto etiaR em Deiotarum,qui uni tibi est maxime necessarius .Quae si etiam maiora sunt,& in nimbus seculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates, quam qui hostium copias vincerent est prosem tuum,cum ad res bellicas haec quae rariora & dissiciliora sunt genera virtutis adiunxeris ipsis etiam illas res gestas iustiores esse,& maiores putare.Extremum

illud est ut quasi dissides rogationi meae philosophia ad te alimem, qua nec mihi charior

vlla unquam res in vita fuit, nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum. - Haec igi mr quae mihi remm communis est,societas studiorum atque artium nostram,quibus a pueritia dediti ac deuincti soli propemodum nos philosophiam veram illam,& antiquam, quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur in sim atque in remp. atque in ipsam aciem pene diauximus tecu agit de mea laude cui negari a Catone fas esse non puto.Qua-obrem tibi sis persuadeas velim . si mihi tua sententia tributus honos ex meis literis fuerit.

169쪽

me sicexistimaturum cum authoritate tua,tum beneuolentia erga me mihi quod maxime cupierim,contigille. Vale.

M. CATO D. S. M. CICERONI IMP. y

in V o D & resp.me,& noltra amicitia hortatur libenter facio,vt tua virtute innocentiam.Alligentiam cognitam in maximis rebus domi togati armati foris pari industria administrari gaudeam. Itaque quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consitoque tuo defensam prouinciam, scruatum Ariobarzanis cum ipso Rege regnum, sociorum re uocatam ad studium impepi nostri voluntate sentcntia mea.& decreto laudarem,scci: supplicationem decretam, Si tu,qua in re nihil sortui Q, sed summa tua ratione & continentia rei p.prouisum eli diis immortalibus gratulari nos, quam tibi reserre acceptum mavis,

gaudeo. quod si triumphi praerogatiuam putas supplicationem : & idcirco casum potius, quam te laudari mauismeque supplicationem sequitur semper triumphus,& trivpno multo clarius est, Senatum iudicare potius mansuemdine & innocentia Imperatoris prouinciam, qu&m vi militu aut benignitate deorum retentam atque conseruatam esse:quod ego mea sententia censebam. Atque hac ego idcirco ad te contra cosuetudinem meam pluribus scripsi: ut quod maxime volo,cxistimes me laborare ut tibi persua)ea, me & voluisse de tua maiestate, quod amplis smu sim arbitratus,& quod tu maluisti, factu esse gaudere. Vale,& nos dilige, &instituto itinere seueritatem diligentiamque sociis & resp.praesta.

M. CICERO S. D. M. CATONI. 6

L AE T v s sum laudari me inquit Hector opinor apud Naeuiu abs te pater a laudato . viro.Ea est enim prosecto iucunda laus quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt. Ego vero vel gratulatione literaru tuam vel testimoniis sententiae dictis nihil est quod me no assecum pute. Idque mihi cu amplissimu, tum gratissimu est,te libeter amicitiae dedisse

quod liquido veritati dares .Etii no modo omnes, verum etiam multi Catones essent in ciuitate nostra in qua unum extitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream curua laudatione coserrem Na ad meu sensum, & ad illud syncerum ac subtile iudiciu ni- .hil potest esse laudabilius, quam ea tua oratio quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed causam meae voluntatis non enim dicam cupiditatis exposui tibi superioribus litetis: quae etiamsi paru iusta tibi visa est,hanc tamen habet rationem,non ut nimis concupis dus honos, sed tame si deseratur a Senatriminime aspernandus este videatur.Spero aute illum ordine pro meis ob remp.susceptis laboribus,me no indignu honore, usitato praesertim existimaturum.Quod si ita erit,iatum ex te peto,quod amicissime scribis ut cum tuo

iudicio quod amplissimum esse arbitraris,malii tribueris:si id quod maluero, acciderit Dii γdeas. Sic enim fecisse te.& sensisti: & scripsisse video, resqtie ipsa declarati tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum filisse, quod scribendo affuisti. Haec enim S.C. non ignoro ab amiciminis eius, cuius de honore agitur scribi solere. Ego,ut spero te propedievidebo,atque utinam rep.meliore quam timeo. M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS. 7ΤΕ ΕΤ pietatis in tuos, & animi in rep.& clarissimi atque optimi Consulatus C.Mar-crito Constile facto fructum cepisse vehementer gaudeo . Non dubito quid praesentes sentianimos quidem longinqui,& a te ipso missi in ultimas genteis, ad caelii mehercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. Nam cum te a pueritia ma unice dilexerim, tuque me in omni genere semper amplissimum esse & volueris, & iudicatis: tum hoc vel tuo facto vel P. R.de te iudicio multo acrius vehemetiusque diligo:maximaque Letitia assicior, cum ab hominibus prudentissimis,virisque optimis omnibus dictis factis studiis, institu- tis vel me tui similem esse audio,vel te mei. Vnum vero si addis ad pra clarissimas res C sulatus tui,ut aut mihi succedat quamprimum aliquis. aut nequid accedat temporis ad id quod tu milii & S.C.& ic finisti:omnia me per te consecutum putabo.Curavi valeas:&me absentem diligas atque Isendas.Quae mihi de Parthis nutiata sunt, quia non putabaa me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quitim nostra volui ad te scribere ne cum ad Consulem scripsissem, publice viderer scripsisse.

170쪽

M. CICERO PROCOs. S. D. C. MARCELLO COS. DESIG. 8

MAXIMA sum laetitia affectus, audiui Consulem te factum esse eumque honorem tibi Deos sertunare volo, atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari. Na cusemper te amaui dilexique,tum mei amatis simu cognoui in omni varietate reru mearu, tu patris tui pluribus iantacus vel defensus tristibus teporibus vel ornatus se dis:& sum totus vester.& esse debeo:cii praesertim matris tuae grauissimae atque optimae se in maiora erga silutem dignitatemque meam studia, quam erant a muliere postulanda perspexerim. Quapropter a te to in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.

M. CICERO PROCOS. S. D. MARCELLO COLLEGAE. 9

MARCELLvM tuu Cosule factu, tuque ea laetitia affectu esse qua maxime optasti mirandii in modii gaudeotidque cu ipsius causa,tu quM te omnibus secussissimis rebus dignis sinu iudico, cuius erga me singulare beneuolentia vel in labore meo,vel in honore perip xi: tota denique domu vestra vel salutis vel dignitatis meae studiosissima cupidissimamque cognoui.Quare gratum milii seceris si uxori tuae Iuniae grauissimae atque optimae eminae meis verbis eris gratulatus. A te id quod suesti peto me absente diligas atque defendas.

M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. F. Cos. I

Q v ubi id accidit quod mihi maxime fuit optatum:vt omnium Marcellorum, Marcellinoni metia. mirificus enim generis ac nominis Vestri fuit erga me semper animus)quii ergo ita accidit,ut omnium vestrum studio tuus Consulatus satisfacere posset, in que meae res gestae, latisque, & honos earum potissimum incideret: peto a te id quod facillimii faetii est,non aspcmanae,ut confido, natu, ut quamhonorificentissimum S.C.literis meis recitatis faciedum citres.Si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus, alligarem ad 4 te illos a quibus intelligis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt aptissima: neque enim saluti meae, neque honori amicior quisqua dici potest. Frater tuus quanti me faciat semperque secerit,esic homine qui ignorat,arbitror neminem. Domus tua denique tota me semper omnibus lummis ossiciis prosecuta est. Neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum .Quare a te peto in maiorem modum, ut me per te quamornatissimum velis esse: meamque & in lupplicatione decerneta, & in caeteris risus existimatione satis tibi esse commmdatam putes.

M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO. COS. II

αVANT AE curae tibi meus honos fuerit,& quam idem extiteris Cosul in me orna-do S amplificando qui Deras semper cum parentibus mis,& cum tota domo etsi res ipsa loquebatur,cognoui tamen ex meorum omnium literis. Itaque nihil est tantum quod ego non tua causa debea, facturusque sim cu studiose ac libeter. Na magni interest cui debeas: debere aute nemini malu quam tibi,cui me cum studia comunia,beneficia paterna,maque iam ante coniunxerant: tum accedit mea quidem sententia maximu vinculum, quod ita . remp.geris,atque gessisti, qua milii charius nihil est:vt quantum tibi omnes boni debeat, quo minus tantundem ego Vnus debea non recusem.Quamobrem tibi velim hi sint exitus quos mereris,& quos fore confido. Ego si me nauigatio non morabitur,quae incurrebat in ipsos Etesias,propediem te,ut spero,viti .

M. CICERO IMP. S. D. L. P A U LO COS. DESIG. Ia

EΤ si mihi nunquam Lit dubium quin te populus R.pro tuis summis in remp.meritis,& pro amplissima familiae dignitate,summo studio,cimetis sesagiis Consulem facturus esset: tamen incredibili laetitia sum affectus, cum id mihi nuntiatum est:eumque hono. rem tibi Deos fortunare volo, , teque ex tua, maiorumque tuorum dignitate administrari. Atque utinam praesens illum diem mihi optatissimu videre potuissem, proque tuis amplissimis erga me adiis atque beneficiis tibi opera meam studiumque nauare. Quam mi- . ni facultate quu hic necopinatus & improuisus prouinciae casus eripuit: tamen ut te Co-sulem remp.pro tua dignitate gererem videre possim magnopere a te peto ut operam des,eficias nequid mihi fiat iniuriae, neve quid temporis ad meum annuum munus accedat. Quod si feceris,magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.

SEARCH

MENU NAVIGATION