M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita Tertius tomus Marci Tullii Ciceronis epistolarum libros continet, ex peruetustis exemplaribus accuratissime post omnes, quae hactenus editae sunt,

발행: 1536년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

factsi est tam obscccnum,uid uerbum,quo tu usus es. Quid quod uulgo diciatur, cu nos te uoluimus conuenire, num obscoenu est Memini in Senatu disci tu Consularem ita eloqui, Hanc culpa maiorem,an illa dicam potuit obseconius non inquis. No enim ita sensit. No ergo in uerbo est: docui autem in reno esse: nusqua igitur est. Liberis dare opera,s honeste dicitur:etiam patres τι sat filios eius operae.nomen no audent dicere. Socrate fidibus docuit nobialislimus fidicen is Connus uocitatus est.num id obscoenu putas Cum Io qui mur terni nihil flagitii dicimus. at cum bini, obscoenu est. Graecis quidem inoquies: nihil est ergo in uerbo,quu Sc ego graece scio,& tamen tibi dico hinc id p tu facis,quasi ego graece,no latine dixerim. Ruta 8c menta recte utrum. Volo menta pusilla ita appellare,ut rutula: nolicet. Bella tectoriolardicergo etia pauimeta isto modo: non potes. Viden igitur nihil esse,nisi ineptias: tur. pitudine nec in uerbo esse,nec in re: ita nusquam esse. Igitur in uerbis honostis obscoena ponimus. Quid enim,non honestu uerbu est diuisor At inest obscoenu: cui respondet intercapedo. num haec ergo obscoena sunt Nos aut εridicule: si dicimus,ille patre strangulauit,honore non praefamur,sin de Auo retia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. Et quide iam non etia obscoeona uerba, pro obscoenis sunt. battuit inquit impudente depsit multo impuo dentius. Atqui neutrum est obscoenum. Stultoru plena sunt omnia. Testes, oeibu honestissimu in iudicio: alio loco no nimis: at honesti colei Lanuini: Cliternini,no honesti. ait id ipsa res modo honesta,modo turpis suppedit. flagitium est . iam erit nudus in balneo,non reprehendes. Habes schola Stoloca ό σοψός s,'θι Κνμωνε . quam multa ex uno uerbo tuo. Te aduersus me omnia

audere gratum est. Ego seruo & seruabo sic enim a Sueuo Platonis uerecti diam. Itaque tectis uerbis ea ad te scripsi,quae apertissimis agunt Stoici. Sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos,ac ructus esse oportere. Honorem igis tur. Kal. Mart.Tu me diliges 8c ualebis. CICERO PAETU. Eri ueni in Cumanu,cras ad te lastasse. Sed cu certum sciam, facia te paulo ante certiorem. Etsi M. Ceparius,cu mihi in sylva Gallionaria obuiam uenisset, quaesissem p quid ageres, dixit te in lecto tesse,qubd ex pedibus laborares: tuli scilicet moleste ut debui: sed

tamen constitui ad te uenire,ut& uiderem te S uiserem,& cenare etia. Non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere . Expecta igitur hospitem' cum minime edacemitum inimicum cenis sumptuosis. CICERO PAETO. Vsum istum amicum tuum , de quo iterum iam ad me scribis. adiuuarem quantum possem, etiam si ab eo laesus essem, cum te tantopere uiderem eius caus' laborare . cum uero & ex tuis literis Sc ex illius ad me missis intelligam, & iudicem magnae curae ei se Iutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse: neo solum tua commen datione,quae apud me: ut debet ualet plurimum,sed etiam uoluntate ac iudiscio meo. Uolo enim te seire mi Paete,initium mihi suspicionis & cautionis &diligentiae suisse literas tuas. quibus literis co gruentes fuerut aliae postea mura

132쪽

is 4 EPI. AD M. VARRONEM

inaudisse. et quasi diuinaret,quam his moIestus essem futurus,nihiI aliud ege runt , nisi me ut opprimetent. Quod ego non suspicans,incautior sui siem, nisi a te admonitus essem. quamobrem iste tuus amicus apud me non eget commendatione. Vtinam ea fortuna reipublica sit, ut ille me quam gratis simum possit cognoscere. Sed haec hactenus. Te ad cenas itare desisse mole ste sero. magna enim te delectatione & uoluptate privasti. Deinde etiam ue

reor licet enim uerum dicere9 ne, nescio quid illud quod solebas, dediscas&.obliviscare cenulas facere . nam si tum, cum habebas, quos imitarere, non multum proficiebas , quid nunc te facturum putem et Spurinna qui dem, cum ei rem demonstrassem,&uitam tuam superiorem exposuissem, magnum periculum summae reipub. demonstrabat, nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum Fauonius flaret, reuertisses.hoc tempore serri posse, si sorte tu sessus serre non posses. Sed mehercule mi Paete extra iocum,m neo te, quod pertinere ad beate uiuendum arbitror, ut cum uiris bonis tuocundis, amantibus tui uiuas. Nihil est aptius uitae: nihil ad beate uiuendum accommodatius. Nec id ad uoluptatem refero, sed ad comunitatem uitae at que uidius, remissionem animorum,quae maxime sermone efficitur famis liari, qui est in conuiuiis' dulcissimus: ut sapientius nostri, quam Graeci:illi

συμ ποσια aut ori ereTνα, id est compotationes aut concenationes: nos conui

uia, quὁd tum maxime simul uiuitur. Vides ut te philosophando reuoca re coner ad cenas et Cura ut ualcas : id soris cenitando facillime consequeore. Sed caue , si me amas, existimes me, quod iocosius scribam, abiecis lecuram reipublicae. Sic tibi mi Paete persuade, me dies &noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei ciues salui liberi que sint. Nullum Iocum praetermitto monendi, agendi, prouidendi. Hoc denique animo sum , ut si in hae cura atque administratione uita mihi ponenda sit, praeclare aetum mecum putem etiam at F etiam. Vale. C I C ER O IM P. P A E ΤΟ. Ummum me ducem literae tuae reddiderunt. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris. Pyrrhi te libros & Cineae uideollectitasse . Itaque obtemperare cogito praecςptis tuis . hoc amo plius, nauicularum habere aliquid in ora maritima: contra equia tem Parthum negant ullam armaturam meliorem inueniri posse.Sed quid Iudimus et nescis quo cum Imperatore tibi negotium sit πήρειαν κυμ quam contrieram Iegendo, totam in hoc imperio explicaui. Sed iocabimur alias coram,ut spero breui tempore. Nunc ades ad imperandum uel ad parendum Potius. sic enim antiqui loquebatur. Cum M. Fabio quod scire te arbitror mihi fiammus usus est: valde eum diligo, cum propter summam Probita tem eius ac singulare modestia,tum m in his controuersiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicureis,optima opera eius uti soleo. Is cum ad me Lao diceam uenisset mecum* ego eum esse uellem, repente percussus est atrocissi

mis literis: in quibus scriptum erat landum Herculanensem a re Fabio is tre proscriptum esse,qui sundus cum eo comunis esset. Id M.Fabius pergrastuiter tulit,existimauit fratrem suu homine non sapietem impulsu inimicooriam suoruni eb progressum esse Nunc si me amas,mi Pste,negotium totum

suscipe:

133쪽

suscipe : 8c molesti a Fabium libera. Authoritate tua nobis opus coriis silio,& etiam gratia. Noli pati litigare fratres,& iudiciis turpibus corios ictari. Mathonem & Pollionem inimicos habet Fabius: quid multa non me hercule tam perscribere Possum , quam mihi gratum seceris , si otiosum Fabium reddideris . Id ille in te positum esse putat, mih que

Persuadet. CICERO PAETO. S. D. Ccubueram. H. VIIII. cum ad te harum exemplum in eodicillis exaraui. dices,ubis apud Volumnium Eutrapelum :& quidem supra me Atticus,ins a Verrius,familiares tui. Miraris tam ex hi Iaratam esse seruitutem nostram: Quid ergo faciam te consulo,

qui philosophum audis. Angar excruciem ne me QMid assequar et Deinde quem ad finem Uiuas inquis in literis. An quicquam me aliud agere eenses: Aut possem uiuere,nisi in literis uiuerem Sed est earum etiam non satietas, sed quidam modus. Aquibus cum discessi,&si minimum mihi est in cena, quod tu unum μυνια Dioni philosopho posuisti: tamen quid potius fa/ciam, priusquam me dormitum conseram, non reperio. Audi reliqua. In ira Eutrapelum Cyteris accubuit. In eo igitur inquis conuiuio Cicero ille. quem aspeehabam cuius ob os Grariora obvertebant sua et Non me heroi cule suspicatus sum illam affore. sed tamen ne Aristippus quidem ille So. craticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida. Habeo, inquit, non habeor a Laide . Graece hoe melius: tu si uoles, interpretabere. Metiero nihil istorum, ne iuuenem quidem mouit unquam, ne nunc senem. conuiuio delector: ibi loquor, quod in solum, ut dicitur, & gemitum & inrisus maximos transsero, An tu id melius, qui etiam in philosophum irrisoris Cum ille siquis quidquid quaererer,dixisseticenam te quaerere a mane dDxeris. Ille baro te putabat quaesiturum, unum coelum esset, an innuo merabilia. Quid ad te et At hercule cena nunquid adtesibi pre sertim. Sie igitur uiuitur: cotidie aliquid legitur aut scri bitur. dein ,ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra lege si ulla nune lex est ii sed etiam intra legem, & quidem aliqua quare nihil est, quod aduentum nostrum extimescas. Non

multi cibi hospiatem accipies, multi ioci. Vale.

134쪽

M. TULLII CICERONIS EPISTOLARUM AD L. PLANCVM ET CETEROS LIBER.

CICERO PLANCO. Tab sui proficiscens in Graeciam:&postea quam de

meo cursu reipublicae sum uoce reuocatus, nunquam

per M. Antonium quietus suitauius tanta est non ino

lentia nam id quidem uulgare uitium est sed imo

manitas: non modo ut uocem, sed ne uuItum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi maxime curae est non de mea quidem uita,cui satisfeci uel aeta

te,uel faehis,uel si quid etia hoc ad rem pertinet 2Io ria: sed me patria solicitat,in primis mi Plance expectatio Consulatus tui: quae ita longa est,ut optandum sit,ut possimus ad id tempus reipublicae spio

ritum ducere. Quae potest enim spes esse in ea republica,in qua hominis imis potentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia r& in qua nec Senatus,nec populus uim habet ulla nec leges ullae sunt,nee iudicia, nee omnino simulacrum aliquod,ac uestigium ciuitatis c Sed quum,quonia adhaomnia mitti ad te arbitrabar,nihil erat, quod sangulis de rebus scriberem. Ilo Iud autem erat amoris mei,quem a tua pueritia susceptum no seruaui solum sed etiam auxi: monere te atque hortari, ut in rempublicam omni cogitati ne cura incumberes. Quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernastio est: ut perducatur autem,magnae cum diligentiae est, tum etiam solisnar.

Sed & te aliquanto ante ut spero habebimus:& praeter quam quod reipushlicae consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consili um,studium,ossicium,operam,laborem, diligentiam, ad amplitudionem tuam conseramus. Ita facillime&reipublicae,qus mihi carissima est:& amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto me intelligo satis facturum. Furnium nostrum tanti a te fieri,quantum ipsius humanitas & disgnestas postulat,nec miror & gaudeo: te* hoc existimare uolo, quicquid in eum iudicia officiique contuleris, id ita me accipere, ut in meipsum te pustem contulisse. CICERO PLANCO. SAL. Eum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset. si aut tuto in Senatum aut honeste uenire potuissem. Sed nee sinet periculo quisquam de rep.libere sentiens uersari potest in summa impunitate gladiorum: nec nostrae dignitatis uidetur esse,ibi sens tentiam de rep.dicere,ubi me & melius 8c propius audiant armati,quam Seonatores. Quapropter in priuatis rebus nullum neque ossicium neque stodium meum desiderabis: ne in publicis quidem, siquid erit, in quo me intoresse necesse si unquam deero,ne cum periculo quidem meo , dignitati tuae. In ηs autem rebus, quae nihilominus ut ego absim,cofici possunt,peto a te,ut

me rationem habere uelis δc salutis & dignitatis meae. Cicero

135쪽

ET CETEROS LIB.

CICERO PLANCO. SAL.

Vm ipsum Furnium per se uidi libentissime , tum hoc Iibentius,

quod illum audiens te uidebar audire. Nam & in re militari uirtu tem,&in administranda prouincia iustitiam,&in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit:& praeterea mihi non ignotam, inconsuetudine & samiliaritate suauitatem tuam adiunxit: praeterea sum. mam erga se liberalitatem. Quae omnia mihi iucunda: hoc extremum etiam oratum suit. Ego Plance necesssitudinem constitutam habui cum domo uestura,ante aliquanto,quam tu natus es:amorem autem erga te ab ineunte pue

ritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem, cum studio meo, tum iudicio tuo constitutam . His de causis mirabiliter faveo dignitati tuae: quam mihi

tecum statuo esse communem. Omnia summa esco secutus,uirtute duce,coomite fortuna ea* adeptus es adolescens,multis inuidentibus, quos ingenio industria* fregisti. Nunc me amantissimum tui nemini concedentem, qui ci hi uetustate necessitudinis potior possit esse,si audies: omnem tibi reliquor utatae dignitatem ex optimo reipublicae statu adquires . Scis prosectoc nihil enim te fugere potuit Jsuisse quoddam tempus , cum homines existima: rent, te nimis seruire temporibus : quod ego quoque existimarem te, si ea qua patiebare,probare etiam arbitrarer. Sed cum intelligere quid sentires, te arbitrabar uidere quid posses. Nunc alia ratio est,omnium rerum tuum tu, dicium est,id* liberum. Consules designatus, optima aetate, summa elo

quentia, maxima orbitate reipublicae uirorum talium . incumbe per deos immortaleis in eam curam & cogitationem, quae tibi summam dignitaistem & gloriam asserat. Vnus autem est,hoc presertim tempore,per tot an nos repub.deuexata,reipublicae bene gerendae cursus ad gloriam. Haec amo re macris impulsus seribenda ad te putaui, quam quo te arbitrarer monitis 8c praeceptis egere. Sciebam enim ex iisdem te haec haurire sontibus, ex quibus ipse hauseram . QAiare modum faciam . Nunc tantum significanodum putaui, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam ostentarem prudentiam. Interea quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor ,stuodiose diligenter curabo.

PLANCVS CICERONI. Ratissimae mihi tuae literae fuerul,quas ex Furnii sermone te seris

psisse animaduerti. Ego aute praeteriti teporis excusationem affeφ'ro,i te prosectu audiera: nec multo ante red asse scivi, u ex episto la tua cognoui. Nullu enim in te ossictu,ne minimu quidem, sine maxima culpa uideor posse praeterire: in quo tuedo habeo causas plurimas, vel paternae necessitudinis,uel meae a pueritia obseruatia uel tui erga me mustui amoris. iniare mi Cicero,quod mea tua p patitur aetas, persuade tibi te unu esse,in quo ego coledo patria mihi constituerim sanctitatem. Omnia igio tur tua consilia mihi no magis prudentiae plena,quae summa est,uidentur,us delitatis,quam ego ex mea conseientia metior. Quare si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere: aut si dubitare,hortatio impellere poster.

ut id sequerer,quod tu optimii putares. Nuc uero quid est, quod me in alia parte trahere possit: Ouaecum in me bona sut,aut fortuns beneficio tributa

136쪽

rsa EPI. AD L. PLANCVM

aut meo labore parta,etsi a te propter amorem carius sunt aestimata: tamen uel inimicissimi iudicio tanta sunt,ut praeter bona fama nihil desiderare uide antur.Quare hoc unum tibi perseade: quantu uiribus eniti,consilio prouid re authoritate mouere potuero,hoc omne rei p. semper futuru. Non est igno tus mihi sensus tuus: necp si facultas optabilis mihi quide tui praesentis esset, unu a tuis consiliis discrepare: nec nunc comittam,ut ullum meum factum re prehendere iure possis. Sum in expectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore,quid in urbe mense Ianuario geratur,ut sciam. Interim maximam hie solicitudinem curam sustineo,ne inter aliena uitia hae gentes nostra m la suam putent occasionem. Quod si proinde,ut ipse mereor, mihi successestrit: certe Sc tibi cui maxime cupio,& omnibus uiris bonis satisfaciam. Fac ua leas,me mutuo diligas. CICERO PLANCO. SAL. Inas a te accaepit iteras eodem exemplo: quod ipsum argumenton mihi fuit diligentiae tuae. Intellexi enim te laborare, ut ad me mihi expecitatissimae literae perferrentur. Ex quibus caepi fructum duo plicem mih ique in comparatione dissὶcilem ad iudicandum,am rem ne erga me tuum,an animu in rempublicam pluris aestimandum putare. Est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima: sed amor uoluntasetis coniunctio plus certe habet suavitatis. Iino comemoratio tua paternae necessitudinis beneuolentiae* eius,quam erga me a pueritia contulis es caerein rarum rerum,quae ad eam sententiam pertinebant, incredibilem mihi laeti,tia attulerui. Rursus,declaratio animi tui que haberes de republica: quem

habiturus estes mihi erat iucundissima: eo* maior erat haec laetitia,'ad illa superiora accedebat. I tacp te non hortor solu mi Plance,sed plane etiam oro, quod feci his literis, quibus tu humanissime respondist ut tota mete omni animi impetu in rempublicam incumbas. Nihil est, quod tibi maiori fructus gloris Q esse possit: nec quicquam ex omnibus rebus humanis est preclarius aut praestatius, i de republica bene mereri. Adhuc enim patitur tua summa humanitas & sapientia,me,quod lentiam,libere dicere. Fortuna suffragano

te uideris res maximas consecutus: quod quana sine uirtute non potuisses,t, men ex maxima parte ea,quae es adeptus, rtunae temporibus* tribuuntur.

His temporibus dissicillimis reipublicae quicquid subueneris,id erit totu Sc proprium tuum. Incredibile est omniu ciuium,latronibus excaeptis, odiu in Antoniu. Magna spes in te Sc in tuo exercitu,magna expectatio. Cuius per deos gratiae gloriae caue tempus amittas. Sic moneo ut filium: sic faveo, ut mihi: sic hortor,ut & pro patria dc amicissimum. CICERO PLANCO. Vae locutus est Furnius noster de animo tuo in rempublicam, ea gratissima suerut Senatui, Populo* Romano Ibatissima. Qiis autem recitatae literae sunt in Senatu, nequaquam consentire cum Furnia oratione uita sunt. Pacis enim auctor eras, cum Collegamus iiir clarissimus a foedissimis latronibus obsideretur. qui aut positis aromis pacem petere debent: aut si pugnantes eam postulant,uietoria pax, non pactione parienda est.Sed de pace literae uel Lepidi,vel tu quam in partem ac piae

137쪽

aineptae sint,ex uiro optimo fratre tuo,& ex C.Furnio poteris cognoscere. Me autem impulit tui caritas,ut quanquam nec tibi ipsi consilium deesset,&fratris Furnii beneuolentia, fidelis prudelia tibi praesto esset futura: uel Iem tame meae quosp authoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus prae cς ptum ad te aliquod peruenire. Crede igitur mihi Plance,omnes, quos adshuc gradus dignitatis consecutus sis es autem adeptus amplissimos9 eos ho norum uocabula habituros, non dignitatis insignia,nisi te cum libertate Po puli R.& cum Senatus authoritate coniunxeris. Seiunge te quaese aliquan

.do ab ijs,cum quibus te no tuum iudicium,sed tcporum uincla coniunxerui. Complures in perturbatione reip.Coss. dicti,quorum nemo Consularis haohitus nisi qui animo extitit in remp.consularis. Talem igitur te esse oportet,

qui primum te ab impiorum ciuium tui dissimillimorum secietate seiungas: deinde & Senatui bonis omnibus auctorem, principem, ducem praebeas: postremo,ut pacem esse iudices,non in armis positis: sed in abiecto armoru& seruitutis metu. Haec si Zc ages & senties,tum eris non modo Cos& Conosularis,sed magnus etiam Cos& Consularis. sin aliter,tua in istis amplissismis nominibus honoru,non modo dignitas nulla erit,sed erit summa deso initas. Haec impulsus beneuoletia scripsi paulo seuerius,quae tu in experiendo in ea ratione,quae te digna est,uera esse cognosces. D. XI II.Kal. Apr. PLANCUS CICERONI. Lura tibi de meis consiliis si riberem, rationem* omnium reruredderem uerbosius,quo magis iudicares omnia me rem. praestio tisse,quae 5c tua exhortatione excaepi,& mea afRrmatione tibi reo caepicnon minus enim a te probari quam diligi semper uolui: nee te magis in culpa desen rem mihi paraui,u praedicatore meritorum meorii esse uolui sed breuiore me duae res faciunt: una, qu/d publicis literis omnia sum persecutus: altera,quod M. Varisidiu Eq. R. familiarem meu ipsum ad te transire iuss,ex quo omnia cognoscere posses. Non mediusfidius medios cri dolore afficiebar cum at 3 occupare possiessionem laudis uiderentur: sed tis p mihi temperaui,dum perducerem eo rem,ut dignum aliquid & Conseolatu meo,& uestra expectatione efficerem. Quod spero,si me sortuna non se fellerit,me consecuturum:ut maximo Praesidio reipu. nos suisse,&nunc senotiant homines,& in posterum memoria teneant. A te peto, ut dignitati meae suffrageris,& quarum rerum spe ad laudem me uocasti harum frui tu in relis quum facias alacriorem.Non minus: Posse te,quam uelle, exploratum mihi est.Fac ualaas,mej mutuo diligas. PLANCUS IMP. CO S. DES. S. D. COSS. PRAEΤΤ.

I cui sorte uideor diutius & hominum expectatione & spem rei,

ide mea uoluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror,quam de insequentiosRcio quicquam ulli pollicenodum. Non enim Praeteritam culpam uideri uolo redemisse: sed

optimae mentis cogitata iampridem maturo tempore enunciare. No me Prata

teribat in tanta solicitudine hominum,& tam perturbato statu ciuitatis, frua

138쪽

ctuesissimam esse pro sessionem bonae uolutatis: magnos honores ex ea re complureis consecutos uidebam .sed cum in eum casum me fortuna demisis set ut aut celeriter pollicendo magna in spe ad proficiendum impedimenta opponerem : aut si in eo mihi temperauissem, maiores occasiones ad opitust Iandum haberem: expeditius iter communis salutis,quam mes laudis esse uo tui. Nam quis in ea fortuna,quae mea est:& ab ea uita, quam in me cognita hominibus arbitror:&cum ea spe, quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati,aut perniciosum concupiscere potest Sed aliquantum nobis temporis S magni laboris,& multae impensae opus fuerunt,ut quae reipub. bonivm omnibus polliceremur,exitu praestaremus: neo ad auxilium patriae

nudi cum bona uoluntate,sed cum facultatibus accederemus. Confirmandus erat exercitus nobis,magnis saepe praemηs solici ratus,ut ab republica potius moderata, quam ab uno,infinita speraret.Co firmandae complures ciuitates, quae superiore anno largitionibus concessionibus* praemiorum,erant obli natae: ut 8c illa uana putarent,&eadem a melioribus audioribus petenda exi stimarent. Eliciendae etiam uoluntates reliquorum, qui finitimis prouincias exercitibus* praesuerunt: ut potius cum pluribus societatem defendendae ii bertatis iniremus,quam cum paucioribus senestam orbi terrarum uici oria partiremur. Muniendi ucro nosmetipsi suimus aucto exercitu aiixiliis Q mul tiplicatis: ut cum praeserremus sensus aperte, tum etiam inuitis quibusdam,

sciri quid defensuries Iemus,non esset periculosum. Ita nunquam dissi te hormulta me ut ad effectum horum consiliorum peruenirem,& simulasse inuis tum & dissimulasse cum dolore: quod praematura de nunciatio boni ciuis im parati, u periculosa esset, ex casu Collegae uidebam. Quo nomine etiam C. Furnio Legato uiro sorti atm strenuo plura etiam uerbo quam scriptura ima data dedimus: ut & tectius ad uos perferrentur,& nos essemus tutiores:quithiisque rebus Sc communem salutem muniri,& nos armari conueniret,pra cepimus. Ex quo intelligi potest curam reipublicae summe defendundae iam pridem apud nos excubare. Nunc cum Deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines,sed explorate iudica. re uolumus. Legiones habeo quinque sub signis, & sua fide uirtute* reipuo blicae coniunctissimas,& nostra liberalitate nobis obsequenteis. Prouincia omnium ciuitatum consensu paratissimam,& summa contentione ad ossὶcia certantem: equitatus auxiliorum tantas copias, quantas hae gentes ad deo sendendam suam salutem libertatem* conficere possunt. Ipse ita sum animo

paratus,vel prouinciam tueri,uel ire quo respu. uocet, Uel tradere exercitum, auxilia,prouincia : ut uel omnc impetu belli in me couertere non recusem, si modo meo casu aut c5firmare patriae salute aut periculum possim morari.

Haec si ia expeditis omnibus rebus,tranquillo statu ciuitatis polliceor, in

damno meae laudis,reipu. commodo laetabor: sin ad societatem integerrimo rum εἴ maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab

obtrectatione invidorum defendoda commendo. Mihi quidem ipsi fructus

meritorum meorum in reipublicae incolumitate satis magnus est paratus. Eos uero, qui meam auctoritatem dc multo magis uestram fidem secuti,nee ulla spe decipi, nec ullo metu terreri potuerunt,ut commedatos uobis habea tis,petendum uidetur. IPlancus

139쪽

nT CETEROS LIB.

PLANCVS CICERONI SAL Ihil me tibi temere, aut te caeteris de me frustra recavisse Iaetor.

Certe hoc maius habes testimonium amoris mei,quo maturius tobi quam caeteris consilia mea uolui esse nota. In dies uero meritos rum meorum fieri accessiones pervidere te spero,cogniturum ma

gis recipio. Quod ad me attinet mi Cicero,ita ab imminentibus malis respuis. blica me adiuuante liberetur: sic honores praemia* uestra suspicio, consereno da certe cum immortalitate,ut sine his nihil de meo studio perseueratia' sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum ciuium impetus animi mei fruerit singularis,& opera precipua,nihil ad meam dignitatem accedere uolo suffra gatione uestra.concupisto autem nihil mihi: contra quod ipse pugno,& tem poris & rei te moderatorem facile patior esse. Nihil aut sero, aut exigue a pastiria ciui tributum potest uideri. Exercitum ad. VI. Kal. Mai. Rhodanum re ieci magnis itineribus. Uiena equites mille uia breuiore praemisi. ipse si a Le pido non impediar, celeritate satisfaciam: si autem itineri meo se opposuerit. ad tempus consiliu capiam.Copias adduco & numero & genere & fidelitate firmissimas.Te ut diligas me si mutuo te facturum scis,rogo. Vale. CI CERO PLANC Q. IT si satis ex Furnio nostro cognoram,quae tua uoluntas, quod c l filium derep.esset: tamen tuis literis lectis iquidius de toto sensul tuo iudicaui. Quamobrem quanquam in uno praelio omnis sorol tuna reip .disceptat: quod quidem cum haec legeres,iam decretum

arbitrabar sore: tamen ipsa fama,quae de tua uoluntate percrebuit, magnam es laudem consecutus. Itaque si Consulem Romae habuissemus, declaratum esset a Senatu cum tuis magnis honoribus, quam gratus esset conatus & apoparatus tuus. Cuius rei n5 modo non pr teriit tempus, sed ne maturum quio dem etiam nunc meo quidem iudicio fuit. Is enim deni* honos mihi uideri solet,qui non propter spem futuri beneficii,sed propter magna merita claris uiris desertur et datur.Quare,sit modo aliqua resp.in qua honos elucere potast:omnibus,mihi crede,amplissimis honoribus abundabis. Is autem, qui ue 're appellari potest honos,non inuitamentum ad tempus,sed perpetitae uirtuistis est praemium. Quamobrem mi Plance incumbe toto pectore ad Iaudem, subueni patriae,opitulare Colleps,omnium gentium consensuin & incredis hilem conspirationem adiuva. Me tuorum cosiliorum adiutorem dignitatis

lautorem,omnibus in rebus tibi amicissimu fidelissimu* cognosces. Ad eas

enim causas, quibus inter nos amore sumus , officiis , uetustate coniumcti, patriae caritas accessit, et eaque effecit, ut tuam uitam anteferrem meae.

Mmortaleis ago tibi gratias agam dum uiuam: nam relaturume afBrmare non possum.Tantis enim tuis officiis n G uideor mirespodere posse: nisi forte ut tu grauissime disertissime scripsi.

sti ita sensurus es ut me reserre gratiam putes, cum memoria testnebo. Si de fili io dignitate esset actu amabilius certe nihil iacere potuisses. Primae tuae sententiae intaitis cu muneribus,posteriores ad lepus arbitriu*

140쪽

amidorum meorum compositae: oratio assidua & perpetua de me,iurgia cum obtrectatoribus propter me,notissima mihi sunt.non mediocris adhibenda mihi est eura,ut reipu. me ciuem dignum tuis laudibus praestem: in amicitia tua memorem at p gratum. Quod reliquum est,tuum munus tuere:& me, si quem esse uoluisti,eum exitu rebus, cognoscis,defende ac suscipe.Cu Rhoodanum copias traiecissem, fratrem y cum tribus milibus equitum praemississem,ipse iter ad Mutinam dirigerem , in itinere de praelio facto, Bruto & Mutina obsidione liberatis audiui. Animaduerti nullum alium recaeptu Antonium,reliquias*,quaecu eo essent,habere nisi in his partibus. duas ei spes esse propositas: unam Lepidi,ipsius alteram exercitus. Q uod quaeda Pars exercitus non minus furiosa est,quam qui cum Antonio fuerunt,equita tum reuocaui. Ipse in Allobrogibus constiti,ut proinde ad omnia paratus essem,acres me moneret.Si nudus huc se Antonius confert facile mi uideor per me sustinere posse,rem p pu.ex uestra sentetia administrare,quamuis ab exercitu Lepidi recipiatur: si uero copiarum aliquid secum adducet,& si de cima legio ueterana,quae nostra opera reuocata,cum reliquis est,ad eundem furorem te dictit: tamen ne quid detrimenti fiat,dabitur opera a me: id* me' p aestaturum spero dum istinc copiae traiiciantur,coniundis nobiscum seocilius perditos opprimant.Hoc tibi spondeo mi Cicero,ness animum,nec diligentiam mihi defuturam. Cupio mehercules nullam residuam solicitudine esse. Sed si fuerit,nec animo nec beneuolentiae,nec patientiae cuiusquam pro uobis cedam.Do quidem ego operam,ut etiam Lepidum ad huius rei socie talem incitem,omnia* ei obsequia polliceor,si modo rem p. respicere uolet. utor in hac re adiutoribus interpretibus* fratre meo Sc Laterense,& Furonio nostro.Non me impedient priuatae offensiones,quo minus pro reipu.salute,etiam cum Inimicissimo consentiam. inrod si nihil profecero,nihilomionus maximo sum animo,& maiore sortasse cum mea gloria uobis satisfacia.

Fac ualeas,me mutuo diligas.

CICERO PLANCO. TR reipu.causa maxime gaudere debeo,tantum es te praesidii, ta

tum opis attulisse extremis pene temporibus: tamen ita te uictoo rem compIecstar repu.recuperata,ut magnam partem mihi laetitis

tua dignitas :afferat: quam & esse iam,& suturam amplissimam

intelligo. Cave enim putes ulIas unquam literas grauiores,quam tuas,in Seonatu esse recitatas. Id contigit,cum meritorii tuorum in remp. eximia quaodam magnitudine,tum uerborum sentetiarum grauitate. Quod mihi quisdem minime nouum qui & te nossem:& tuarum literarum ad me missarum promissa meminissem,Sc haberem a Furnio nostro tua penitus cosilia cogni ea: sed Senatui maiora uisa sunt,quam erant expectata, non quo unquam de tua uoluntate dubitasset: sed nec quantum facere posses,nec quoad progredi uelles,exploratum satis habebat. Itaque cum ad. .UII. Id. Apri. mane mihi

tuas literas M.Varisidius reddidisset,east legissem,incredibili gaudiosum

elatus.Cum* magna multitudo optimorum uirorum &ciuium me domo deduceret,iaci cotinuo omneis participes meae uoluptatis. Interim ad me ueonit Muna ius noster,ut cosuerat,at ego ei literas tuas: nihildum entam stiebat

SEARCH

MENU NAVIGATION