Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

s Tifertatio prima

sive Pro 'hetas & Apostolos . sive summum Pontificem in

Theracra ita Judaica si e Graecorum Asiarchas, aut Druidas Gallorum vel Muritos Mahum et istarum speetes. Huic uni Ecc sia Romana acceptum Krre dcbet . quod tot divitiis Ecprofana ditione locupletata, impcratores, Reges, & Prinisci pes Christianos non tantum excommunicare, sed & solio deiicere aula est . exemplo nullibi terrarum audito. Nisi fori an excipias barbarorum Meroensium sacerdotes , quoarum tam effrena suit auctoritas , ut misso nuncio morum Regi luci nonnunquam imperarent. dc alium ei sufficerent, auctor. Str.ibone liti xv II. Ab hoc Hildebrando praecipiti gradu omnia in pcius versa sunt. Nomen Imperatoris , ob inis vcst Duram per annulum & b culum indigne extortam, Oadiolum erat, nec in diplomatibus Pontificiis amplius legebatur Contra Episcopi Dei N s stolicae Sedis gratia se

Drofitcbantur, & mavellatis compellatio Romano Pontifici ζω dehat. Nunc cuccti Cardinales e nunc Eliam Summi Sacerdotis & nomen Archiepiscopis abro 'ri , solique Romano vindicari coepit. Siricius Ponti&X Romanus priis muς lese Papam appellarat. Leo sanctus se modo Di copum, modo Papam, sed Urbis, vel Ecclesiae Cis icae urbis Romae, ut in epistola xxvi. ad Theodositum Augustum , 'ocaratrvost hinc Qero Romar us . ceu nullis regionibus 9 terminis de finitus , universatis Cel Catholicae Ecclesiae Pontifex passim nominatur. Re Rri Baron tu, in martyrol. ad Io Jan. eundem Hildebrandum in Synodo Romana A. C. Io 7 . inter alia

staritisse, ut Papae nomen unicum esset in universo orbe

Christiano, nic liceret alicui se ipsum vel alium eo nomine appcllare. Id quod etsi non omni exceptione videatur etiast maiuς r certum lamen est , nunc maxime invaluisse, ut

Patriarcha Romanus Pontifex re Pater patrum vocaretur. Pariter ac Iustinus Paulum Ap

stolum appellavit et vel Utius , a thyn iis . a Scythis Pareus & Capitolino J 1 Patris nomen Romam dederunt , auctore Virsio a.

22쪽

Georg. Satis enim ere sta tum Sacerdotii maiestate, Vaticanus ille Iupiter, secundum Hildebrandi Dictatus, non modo ut Episcoporum Epit copus iummi, honoribus cultus; sud idcm quoquc, ut Rcx Regum, Ec dominus dominantium in summas quasvis potcstates, earumque vitam, regnata subditos auctoritatem suam extendit ; tanto illis superior. quanto Spl Luna est, cap. solitae 6. X. de Majorit. Obed. Neque is suit impudentiae finis r nam & Deum se a Con- sunt ino appellatum gloriatur. can. 7. Dist. 96. nec gloriatur tanium; sed revera ut Deus hominum conscientris imperavit , ligandi & solvendi potestate sibi asserta; quam regr gus monachorum mendicantium, queis thronus ille fulcitur, aliique fastus proxenetae jugiter ipfi vindicarunt. pa es Deus in Ierris , ait Baldus iii l. vlt. C. Sent. res. non pnsse. Fufilem hanc & thrasonicam arrogantiam alii. quidem, Christi modest ae luec praeceptorum mc mores , Cynico Servi Servorum titulo incrustarc voluerunt: quem primus modestiae caula assumsit Augustinus , Doctor Ecelesiae maximus; scd quem etiam Gregorius Magnus Johanni Patriarchae Constant i nopolitano, cecumenicum se vocanti, opposuit ; nimis superhum esse ratus, unum Ecclesiae Episcopum effeceteros

ruasi vicarios ejus censuri. Quin omnibus sanae mentis rium jam diu debuit iste titulus, cum quilibet peponem pro

corde non habcns videat, hunc unae necisque aeternae arbitrum , Dei vice in terris sui gi , seque revelatum esse hominem itium peciali. cs sutum p ν ditionis e qui sese esserer supra ita quod si itur Deus , aut Numen I adeo νι in Iemplo Dei, stanquam Deus sedeat, ostentans se, quasi Deus si . Pauli vel basunt xi Thesi ir. χ: licet Hugo Grotius ea ad Caium Caligulam retulcrit; oui teste Josepho . Philone ac Dione Cassio, I cum se credi, sibique supplicationes ac sacra sicri jussit. Quicquid eius est . puto liquere , cur saeculo undccimo dc sequentibus , vi picuniarum & malis artibus, tot grassati suerint ad illum Uiccdcatum consequendum;prorsus ac Iudaei antea sacerdotium summum a Praesidibus Romanis nundinabantur.

23쪽

io Tifertatio prima

De Benedi isto IX. A. to 33. ad Pontificatum evecto. Glaber Rodulphus aequalis scribit lib. I v. c. s. Umve satis Papa Romanus, puer ferme decennis , intercedente Ihesuui orum m-cunia , eis Ius extitir a Romanis. De G rcgorio VI qui Benedictum excepit. idem narrat Victor Ill. in dialogis lib& Angelus de Nuce ad Chron. Casili. n Il46. De aliis id genus monstris alii r ut pateat , cur in concilio Lateranensi quod Romae A. I Os 9. habitum. cavendum sucrit , ne venalitatis morbus obrepat in Pontificis Romani et cfilone, c. I. Us. 2, Et quam vere Burnardus tib iv. de consid. ad Eugcni uni cap. I hosce mores atro Carbone notarit i suem dabis mihi, quaerens, de Iora hac maxima Urbe , qui re in Papam receperιt pretio, seu spe pserit non interveniente ps. lVStetit & in maximos audi us diffusa est nimia ista Pontificum monarchia. donec Concilium Constantiense, divino prorsus consilio, jugulum Hildebrandisini petiit e & Reformatio deinde magnam ejus partem destruistum ivit, cum indulgcntiarum fumo. In Gallia omnis in clerum pol cstas ei erepta est . pragmatica sanctione , cujus formulam Ill. Leibnitio in mantii Ja Codicis diplomatici debemus. Nemo quoque, nisi in temporum historiis sit hospes, memorabilem ignorar Ludovici Xll. nummum , cum elogio ex Esaiae

xiv. Σr. desumto z Uerdam Baslonis nomen , pro quo Babilonis legi contendit Harduinus Op. pag 9ος. ab aliis jam

reprehensus. Anglorum Rex Henricus VIII. idem qui, edito contra Lutherum libro . titulum Defensoris fidei a L cone X. meruerat, mox exclusa Papali potestate se ipsum Ecclesiae illius regni principem constituit. Belgas Foederatos cum jugo Hispanico auctoritatem Papalem incussisse, immo , jam ante Foedus illud sacrum , omnia banna dc evocationes Romanas ditionibus suis arcuisse, notius est . quam ut commemorari debeat. Franciscus de Salgado Hupnnus. de non admittendis Papae legibus sine Regum consensu, libellum scripsit ; nec ulla lex Papalis in Hispania valet, nisi Rex

24쪽

de Dre Imperat. circa elect. Font. Rom. ItRex subscripserit, placere et pareatur. Germaniae denique Principes Protestantes, spoliis suis dudum repetitis , omne imperium iacium , Pace Reli iosa & West phalcia firmatum tenent; atque apud Pontificios quoque Imperii Status dudum proverbio locus factus: Bullam non transire Alpes. Divina

interim delictorum vindicta mentes multorum adhuc occupantur caligine vanitatis; quae satis idonea est eos percellere, ad infimum servitutis gradum perserendum. Livius de Bacchanalibus loqtiens, nihil, monuit, ire speciem fallacius esse, quam prava religio, quum Deorum numen praetenditur l eribus t subit enim animos timor, ne se iudibus humanis vindicandis divini juris aliquid' immixtum violctur. Post tantam enim jacturam duplici adhuc gladio Pontifex

est armatus, altero spirituali eX communicationis, ait crotemporali, potentia propria:& aliorum. Potentioribus blande palpum obtrudit; infirmiores ob remunerandi materiam habet ad nutum . adjutus ubique opera Cleri, tertiam Euroi ae partem possidentis. Non sine stupore lcgi potest Eu. nubinus de temporali Ecclesiae monarchia & jurisdictione rrot arces , castclla, urbes munitas; quin integros comitatusti dυ catus, in nobilissimo oibis ocello. Papa possidet, omnium rerum bonarum proventu abundantes. Horum populus avare habetur, variisque tributis & spurcis vectigalibus emungitur: unde nullibi minor in Principem amor aut veneratio; di Petrus Pithoeus' suo icmpore redi e notavit: Italorum partem maximam Pontificcm Romanum , non uti Deum

aliquem, aut Dei Vicarium, ob sulmina illa. quibus jam

pene totus inermis est; sed ut Principem viris, armis, urinoibus, castellis, Pedcribusque potentissimum revereri & observare. Notus Romae est Nepotismus. Qtium enim prisco instituto senes tantum eligantur Petri ' succesbres,' nullum inque electo competat, in designando succcsib re arbitrium ;unusquisque Paparum quom mus viai superest, eo majus sibi suaeque familiae viaticum quaerit. Omnium, quotquot hactenus numeramus . ducentorum septem & qu draginta B L An

25쪽

11 Dissertatio prima

Antistitum aetas si evolvatur, non nisi octodecim reperiemus exccssiile annos quindecim: ex iisque solum Silvestrum I. Hadrianum I Alexandrum III. Urbanum VlII. & Clementem XI. annos viginti. Unus Benedictus XIII. annos quinque dc viginti superavit, sed a plerisque ex albo Pontificum expunctus. Porro Fiscus Curiae Romanae, non unius

Italiae , sed Europae universae, propter Pallia , & mille dispensationum via confirmationum formas , vorago & gurges insatiabilis est. Adeo ut Cinus Sigisbuldus ante annos quadringentos jam scripserit: Curia Papae summopere vellet , ut

totus mundus in eam insueret e tanta es in ea argenti auri sacra fames. Non utriusque tantum Siciliae, sed plerorumque Occidentis regnorum sese dominum directum jactare audet: postquam fabula donationis Constantini fundamenta jecit principatus saecularis; quem Pipinus dc Carolus M.

incontulta liberalitate sua auxerunt. Olim non erat sici nec ab re quaesivit Gunthcrus noster lib. vi. 62 . Num Petrus p aut Clemens y num cetera turba priorum Sceptra Latina dabat Romanus, tempore prisco, Paver eraι Pν ut Regali munere crevit.

Longe autem major, immo sine exemplo est altera, quam venditat. Ecclesiastica maiestas: quae non in sacris modo, sed di profanis, dum vel oblique religionem contingunt, arrogantem illam Hierarchiam tuetur, divinae institutionis praetextu. Isaacus Calaubonus in fragmento libri de libertate ecclesiastica . tria ejus praecipua notavit capita r Pontificis Romani supra omnes seculares dignitates imperium: Ecclesiasticorum ab omni porcstate civili exemtionemr & Laicorum ad quodvis illorum obsequium subjectionem. Sic enim censem Romani, unius Reip. Christianae Papam unum esse principem; a quo Reges, velut clientes. omnia sua precario possideant. Illi soli vicarium munus a Christo esse commissum, ut omnem Ecclesiam regat, ejusque bona, leges, ministros, Praelatos di Episcopos archucctonice gube

26쪽

de Dre Imperat. circa elect. Font. Rom. Ianet. Unicum illum fidei . & falli nescium arbitrum

esse, exorientium omnium controversiarum ; qui quicquid

ubi vis jurium est, in scrinio pectoris habeat , & judicet omnia, etiam per saltum, mediis judicibus praeteritis, ipse

--εὐθυνοι και a nemine judicetur c. a. de appellat. c. I. de consit. rn 6. c. sticitae 6. xj c. unam sanctum extraυ. de mavorat. N Obed. Gravi parrhesia hunc thrasoni semum Cujacius aliique Pontificii castigarunt, & lepide Dua- Tenus r-, inquire forte cum illa scribebat , multa bona iura habebat in seriuis pectoris sui. id es ventris sui. ut accisi bonis Patribus , cum bene prans sunt. ad tu. C. ubi cs apud

quem cogn. rest. rnini. pag. I 2O Hac tamen potestate fretus,

exemplo gentilium Cybeles Sacerdotum . mercede meret religiones , & ex indulgentiarum umbra versute lucrum capiat; quod ipse Lucianus in profanis risit. &Patres Con. cilii Antiocheni, in Pauli Samosateni condemnatione . suis coloribus variegatum, & artifici penicillo expressum det stati sunt Isto namque clavium Petri abusae: nox peccatis Zefraudibus nubes objicitur; dum accepti sunt orantes: puruchra Laura Da mihi fallere , da jusum sanctumque videri. Ex eadem auctoritate spirituali in reluctantes quosvis Imperatores, Reges, Principes, Respublicas εc privatos diu vibravit fulmen excommunicitionis Capitolinum , & capita haereticorum diris devovit; haud dissimili poenarum gcnere. quo Druidas Gallorum in ill .i caecitatis nocte utas esse . scribit Caesar de B. G. lib. vi. c. I 3. Unde maAimi Reges, tanti mali metu, stapedis lorum ei tenere, & religiosa ce remonia pedis osculo eum venerari maluerunt; quum ipse nulli horum assurgat, nulli mortalium reverentiam faciar, phrasi Ceremonialis Romani. Huc pertinet, quod Ana.

stasius Bibliothecarius de vitis Pontificum passim gloriatur, de Carolus du Frene in notis ad Cinnamum pag ψ O. pluribus exemplis confirmat. non modo Angliae , Galliae de Longobardiae Reges, Principesque Christianos ; sed Imperatores Orientales δέ occidentales ea religione in Romanam

27쪽

I Dissertatio prima

Ecelesiam sv sse, ut Pontificibus venientibus pedites occurarerent , cos adorarent, ic Siratorum munia adimplerent.

Vere & ex temporum superstitionet Illud autem non fero, quod addit. Germanicae stirpis Augustos non ex mera pietate . Verum necessario munere , strepam tenuisse , quia clien: um & vasallorum ossicium hoc fuerit peculiare. Rectius longe Joannes Cinnamus lib. v. c. Io judicavit, sic adulterari Imperatoriam Majestatem, adeoque Papam alloquitur: Gomodo o bone , t unde tibi in mentem venit Romanorum uti Imperatoribus equisonum is fratorum vice Haud minorem fastum pedis osculum sapit, Imperatoribus & Regibus , non permissum tantum, sed cum contem tu imperatum Quanquam enim Erycius Puteanus Hist. Insub. lib. Ii . c. XI. silere jusserit linguas obstrepentium ceremoniae priscae, qua Magni Principes, Constantinus, Justinianus&Carolus sceptra sua humana divinis subjacere tcstati sint. Nimis tamen liquet , perinde esie socculum osculandum porrigere , ac calceum cum clavis in os impegisse. Q ia. propter longe piae tulerim judicium hominis ethnici, de ludibrio naturae. C; o Caligula, quem antea diximus honores sibi divinos arrogasse ; is enim quia sinistru in pedem Pomprio Pennae, propter Vitam datam, Osculandum prae huerat, Seneca lib. I s. de Ben. C. 12. ita scribiti mi excusant Ei netant id infitentiae causa factum, sunt socculum

auratum, imo aureum , margaritιs disindium, Vendere eum vo-uisse. Ita prorsus e uald hic contumeliosum est, s vir confula. ris aurum se margaritas osculatus es; by alioquin nullam partem in corpore ejus electurus, quam purius oscularetur Homo naias in hoc , ut mores liberae civitatis Per sca servitute mutaret palum judicavit . s Senator senex , summis usus honoribus in conspectu principum supplex sbi eo more jacuisset , quo miciti Boses victoribus jacuere e invenit aliquid infra genua , quo libertatem detriaderet. Non hoc es rempublicam calcare λ quidem dicet

aliquis nam potes ad rem pertinere sinistro seis. Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis Curi soccatus Disiligod by Cooste

28쪽

de Dre Imperat. circa eis I. Tovt. Rom. Is

ius audiebat, nisi in os Senatoris ingessisset Imperator epigros suos Ucrum ita est: nunquam in 1 upurbia magnae fortunaribi consistunt exempla, ubi coeperunt et sed gradus a parvis ad majora fit ; praetcriim ubi praemiorum amplissimorum , divinarum atque humanarum rerum e X pcctatio blanditur; quorum arbitrum & distributorem Pontifex se dudum esse assictavit. Non alio sane titulo Lusitani Indiam orientalem , aut novum orbem Hispani sibi solis vindicare conati sunt, quam donationis . a Nicolao V. & Alexandro VI. de Aposolicae potestatis plenitudine, obteruae , blanis illis enormibus apud Leibnitium Cod. jur. gent dipl. n. i6s & xo 3. quas vanitatis convicit Grotius de mari libero c. 6. dc io. Recti Gunt herus lib. vi. Ligurini Ecce paterna Mes. magni Praesulis alma Integritas, humilirique Petra vestia sectans; Iam non Ierre crucem Domni Ied ιradere regna Gaudet ,-Augusus mavult, quam Pν aetat haberi. s. VI. KN quibus liquere arbitror , quantum intersit Regum universi Europae, Papam habere moderatum, & a rtibus suis non alienum. Per istas enim . de amplissima illa spiti tuali lctem potali dominatione. doctrinas Principibus Romanis, nihil amplius , quam obsequii gloria relinquitur. Nullius autem res magis iri electione agitur , quam Impcratoris Romano-Germanicii si ve terras ejus in Italia hereditarias, sive Imperii majestatem spectes. Unus est Papa, qui a temporibus Hunrici II. fidelitat is jusjurandum, & promissionem obedientiae ab Imperatore, tanquam vasallo suo, exigere ausus est. Boni

facius VIII. Ego sum Caesar o Pontifex superbe dixit: Julius

II Caesaris ic imperatoris titulum affect avit; Coelestinus III. coronam Imperialem ignominiosissime , non manuum, sed pedum opera imposuit Henrico, dc pedibus iterum ab ejus vertice per ludibrium dejecit. Quod factum immane mi Tum cst probari Barsinio Cardinali ad A. MCXCl. immemori frigidae rationis , qua antea in n. MCLXXVII. nar

29쪽

16 Dissertatio prima

ratiunculam , de collo Friderici l. supplicis calcato, pro sabula habuerat ; quod turgens fastu facinus a tami Uictrii mansuetudine ipsi abhorrere vidcb.itur: procul dubio & hancre in tui iurus, si eam putasset g stam suisset quam puram putam calumniam esse , in odium Girmanorum confictam,Rcinesius ad Rupertum epist s . & Rupertus ad Besoldum

c. 18 docuerunt. Illud .constat inter omnes, neque Inno- cinitum Ill. Dec Adrianum IV. a stercre veritos elle , n

men Imperatoris . & primum cjus inter Principcs Christia-ncis locum, Pontificiae Sedi deberi: cui examen quoque Elcctionis computat, & electi approbandi vel rejici cndi, approbati vcro ungetndi & coronandi facultas. can. In nominerimni dist. Hem. Romani de Iurejurando c. Venerabit m 3 .X de Electione. Scilicet vitium . quod coalitis civitatibus fa-inciare cst, ut unius jura ad aliam trahantur , idem ic regnum Tcutonicum affixit; pari imastu Pontificum, partim imperitia juiis publici, quod ante Rcsormationem nullum habuit lumen litterarum. Atque utinam Otho I. Imperium in Rcimam & regnum Italiae cum Germania nunquam conjunxissci l Colore enim coronationis Romanae in Caesares Patronos, Papae clientes sensim potestatcm usurparunt; vu gique invaluit opinio, Augustos ad horum regiam , velut imperii matrem. rationes suas potissimum referre dc bere. Inde axio- m. illud vulgatum , ad quod magna pars annalium Baroniircscrtur: a Pontifice Romano tam facile de institutdc ucstitui post. Imperator m , quam gestendit imber, cum pluit. Et quis nescit hunc Scrvorum scrvum plus semel si hi facultatem sumsisse. Impcraiores ex altissimo dignitatis gradu praecipitandi id quod Henrici I U. Friderici II. dc Ludovici

Bavari cxempla testantur Immo sui juris esse dc ponere Imperatorem , & subditos absolvere a jureiurando, insinuat Innocun ius dicto cap. ψ . dc alii in can. nos sanctorum I s. qu. 6 cap. ad Apostolicae de re jud. in 6. idem profiteri nonern hiscunt. Nulli piaetcrea incognita est arrogantia Clementis V. qui imperii vicariatum, tempore interregni, publica

30쪽

de Dre Imperat. circa eisΠ. Fovi. Rom. I Iblica constitutione sibi assercre non dubitavit, Clin. Pasto-sn. de re jus id quod etiam repetiit Johannes XXII.

Extravag. si fraιrum. Ne sede vacante, cujus patrocinium Hugo Grotius susccpit, tum quando exul apud Gallos fortunam novercam habebat; egrcgium vero . cum aliis Pontificiis parasitis, tulit praemium , ut Grotianus foetus de Ptire BὸIli cer Pacis IRomae publico decreto indici cxpurgatorio insereretur. Quid Z Carolus U. quum sceptra dcronens Imperium resignarat in manus Elector uin, n quibus acceperat, an non rem improbavit Paulus IV. quod sua auctoritas non

intervenisset λ cui, si Diis placet , claves coelestis ac terreni Imperii creditae sint, sine quibus nec Carolus legitime imperio solutus , nec Ferdinandus recte in imperium succcsierit, ut narrat Thuanus lib. XXI. pag. 628. Et nemincm denique latet, diu hoc saxum volvisse Curiam Romanam, ut Electores sua duntaxat auctoritate initituerentur: quem in finem Bellar minus & Baronius fabulam sparserunt, quae incommunem abiit opinionem, Sept cmviros jus suum beneis

ficio Gregorii V. vel innocentii IV accepisser quod figmentum Johannes Stabius primum detexit, & late Onuphrius

de cona. Imp. c. 6. refutavit. di id multa λ Nullum genus hominum a condito hoc universo extitit, quod Imperatoris

Majestatem, & augusta Ele horum Principum ve jura conotem serit superbius , & gravius afflixerit, quam Ponii sex ille Romanus: polissimum quando Heroes illi jura sua in Italiam

vindicarunt. Sinion Schardius librum singularc m, plenum animi, de perfidia ac tyrannide Pontificum Romanorum advcrissus Imperatores scripsit. Guicciardinus in comm . pol. adagium tritum rescrit Proprium Eccissae es e. Caesares timere Nodisse. Quibus invidiae stimulis ad x ersus Frideri cum I. exaris seiu Hadrianus in Ligurino Gunt herus memoravit lib. IX. v. ros. Fridem Cus II apud Petrum de Vincis lib. I. epist. 3 i. scri-bcbat: Nevera Imperialis felicitas papalι semper impugnatur ιnvidia. Sed maAime memorabilis cst ii lius Uirici dc Hut-tcn, Equitis Franci, apud Goldasium dc Cl. Burchardum

C in

SEARCH

MENU NAVIGATION