Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

Ullum est status gentium per vim cerritantium. IIa Licitum quandoque est hellum, imo& necessarium , ubi aliter nos nostraque conservare, aut jus nostrum consequi non possumuS.

Sapiens tamen omnia prius, quam a mis experitur, etiam ubi justam habet cam

IV. Modi autem sine bello componendi controversias sunt colloquium, compromissum ad arbitros, & sors. Quos tentare cumprimis petens debet.

Iusta helli causa est iniuria , vel inserem da , vel illata, debito denegato , aut damno dato. Unde aliud est bellum defensi-Τ a Vum. Disitiroo by Corale

162쪽

vum, quod ad repellendam injuriam imminentem, aliud offensivum, quod ad reparationem injuriae illatae geritur. Bellum poenale non admittimus. VI. Iniustae cau siae aliae sunt aperte tales, aliae eolorem quendam iustitiae prae se ferunt. VII. Causiae aperte iniustae sunt ambitio & avaritia , quibus addi etiam debet voluptas. Quae etsi raro publica confessione evulgantur , plerorumque tamen hellorum causae suasoriae sunt. v III. Pro causis iustis perperam habentur me ius alienae potentiae, utilitas iure destituta, denegatio eorum, quae imperfecta obliga-etione debentur, studium se in libertatem

vindicandi, & similia.

Quod ad modum belli gerendi attinet, non modo vis & terror in eo, sed & doliatque stratagemata licita sunt; modo perfidia careant.

Sunt enim & adversiis hostes iura quaedam in bello observandar nec plus in caede ac vastatione licet, quam ad finem belli est

necessarium. XI. Disitiroo by Corale

163쪽

MPHO s Pace. 49XI. Dividi solet hellum in solenne & minus solenne. Illud est, quod a summis utrinque imperantibus praevia indictione geritur et hoc, in quo alterutrum deficit. XII. Indictionem belli offensivi ipsa lex naturae, ceu ultimum evitandi belli remedium, praecipit.

XIII. Jus belli gerendi non nisi imperantibus

competite nec magistratus inferior, ex solo consensu eius praesumto, id exercere

potest; nisi defensionem postulet subita necessitas. XIV. Per patientiam & receptum cIvItas vel imperans efficit, ut ob injurias, a subditis aliisque illatas, bello peti possit. XVa Nee peculiari pacto videtur opus esse, ut, qui poenae ob atrocia & manifesta d Iicta evitandae causa ad aliam gentem se conserunt, ne recipiantur ac protegantur rquanquam eam ob causam bellum sustipore vix operae pretium fuerit.

XVI. Bello persecto nondum opus est, ubi re-T 3 param

164쪽

Iso De Belgo es Pace. saratio injuriae haberi potest per Repressaias , quibus ob debitum civitatis, aut denegatam justitiam, cives aut bona cuvium illius Reip. capiuntur ac detinentur, donec laeso fatisfiat. XVII. Repressaliis uti non nisi summis imperantibus, vel cum eorum consenta, licet rcum sint sipecies belli, & plerumque perfecti belli praeludia. XVIII.

Bellum Imperantes non pro se modo reis .cte gerunt, ted & pro subditis, sederatis, amicis, & quibusvis injuste oppressis, auxilium illorum implorantibus. XIX.

Caedibus, vastatione & occupatione reis rum, ultra, quam finis belli requirit, grassari, etsi juri naturae sit adversium, moinribus tamen gentium saepe pro illicito aut infami non habetur: e contrario Venen uti adversus hostem, & percussores ei immittere, recepta gentium consiuetudine nefas censetur , quod tamen iure naturae prohibitum esse demonstrari vix potest, nisi percussores ad perfidiam incitentur.

165쪽

De Belgo es Pace. I s IXX Effectus belli est acquisitio rerum hostialium, quae intuitu tertii statim, ubi vero occupatae sunt, aequiruntur: firma autem possessio adversius hostem non contingit, nisi is per subsequens pactum juri suo renuncia erit. XXI. Quae hosti eripiunt milites, naturaliter, non sibi, sed illi acquirunt, cuius autoritate hellum geritur: ex indulgentia autem& consensi imperantium res mobiles, minoris praecipue momenti, militibus relinqui solent. XXII. . Res ab hoste recuperatae ad pristinos dominos redire debent: quod ius postliminii vocatur. Id tamen iure constituto, &moribus receptis, ad solas sere res immo-hiles restringitur, mobiles in praeda sent.

XXIII. Alter belli effectus est acquisitio imperii,

ad quam tamen requiritur devictorum com sensius.

XXIV. Susipenditur bellum per Inductas, quae sunt status belligerantium, quo, manente bello,

166쪽

De Belgo se Paee.

hello, bellicis actibus ad tempus ex conventione abstinendum est. i XXV. Sunt induciae vel longiores, In quibus dissolvitur apparatus hellicus, vel brevi res , in quibus idem manet. Illas nonnisi summi imperantes, has & inferiores potestates facere possunt. XXVI. Tollitur bellum per pacem, quae est status gentium socialiter hactenus viventium, ut a mutuis laesionibus abstineant.

XXVII. Pacem sacere non nisi summi imperantes

possunt.

XXUUI. Conditiones pacis fideliter explere ipsa

quidem lex naturae iubete majoris tamen securitatis causia jurejurando, interdum& obsidibus . pignoribus, Vel sponsoribus ea confirmari soleta

167쪽

CAP. XVII.

FEDERIBUS.

Th. I.

Edera sunt pacta socIetatis inter sum. mos utrinque imperantes inita. II. Ea vel iuri naturae nil addunt, vel ex obligatione imperfecta perfectam reddunt, vel novam plane obligationem pro

ducunt.

III. Primi generis sedera nec superflua sunt, nec in DEUM injuria. IV. Posteriorum generum sedera sunt vel seau alia, vel inaequalia.

AEqualia sunt, in quibus aequalia utrinisque praestantur aequali modo. VI. Inaequalia sunt, ubi vel inaequalia onera tantum praestanda siunt, vel altera pars fit deterioris conditionis.

168쪽

De Federibus.

VII. Deterior vero illa conditio vel coniuncta est cum summi imperii diminutione, vel illud relinquit integrum.

VIII.

Onera transitoria summum imperium' non diminuunt et neque perpetua id semperessiciunt. IX. Porro sedera vel in genere perpetuam securitatem intendunt, unde systemata civitatum oriuntur; Vel peculiarem quandam utilitatem spectant, qualia sunt hellica defensiva vel offensiva, & quae commerciorum causa ineuntur.

Licet sedera inire cum omnibus, quo rum commoda promovere, & a quibus commodum aliquod percipere licet. Hinc nec diversiae religionis populi, nec qui a r ligione Christiana alieni sunt, excluduntur, modo ipsa religio inde detrimentum non capiat. XI. Dividuntur denique sedera in realia &personalia; quorum illa nomine Rei p. haec nomine imperantis ineuntur et illa mortuo rege

169쪽

De Federibus.

rege perdurant, haec cum persona imperantis expirant. XII. Cognatae sederibus sunt Sponsiones, quae sunt pacta a ministris' circa negotia publicasioe summae potestatis mandato inita. XIII. Iis summus Imperans non tenetur, nisi postquam vel verbis, vel factis, rata ha-huerit r rata autem habere censetur, qui commodum ex iis percipit. XIV. Sponsores obligantur ad operam dandam , ut permoveant Rempublicam ad approbandam sponsionem. Ad damni autem reis parationem tenentur, qui vel in isthoc ossicio negligentes sunt, aut plane contrarium faciunt, vel potestatem paciscendi dolose prae se serunt.

170쪽

CAP. XVIII.

OFFICIIS CIVIUM.

OFFici civium vel Feneralia sunt,

quae ex communi civium statu fluunt, Vel specialia , quae ex specialicujusque munere in Rep. oriun

tura

IIa Generalia vel imperantem , vel civit tem , Vel concives respiciunt. III. Imperanti debent subditi reverentiam Melitatem, se obedientiam. IV ossicia erga civitatem sunt: in salutem ejus omnibus aliis resectibus praeferant: vitam es opes ad eam servandam offerant res commoda ejus omnibus viribus promo

veant.

SEARCH

MENU NAVIGATION