Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

De inferna civitatum structura. II ptiori quidem sensu, angustius est voce subditi.

Cives in originarios & Adscititios dii

spescere solent. . - XII. Peregrini cives non sunt, proeamen temporariis habentur. XIII. Hae . de structura civitatum doctiInHi obstat, quo minus DEUS recte pro auctare & causia principali Majestatis habeatur, uatenus multiplicato genere humano conis itutionem civitatum, & summi in iis imperii, per dictamen rectae rationis praeis cepit. Etsi autem a DEO immediate majestas non conserturr ab eo tamen immediate dependet.

CAP.

132쪽

PARTIBUS SUMMI

a stas est siumma ubique in civitate testas. II. Haec ut to um aliquod postestatium consideratur. cujus partes Jura Mai a sive Resalia dicuntur, ariue eX natu ra oc fine civitatum liquido colligi possunt.

Itaque cum imperans ad finem civitatis actiones civium debeat dirigere, fluit hinc potestas leges ferendi de actionibus, honis S iuribus subditorum. IVa Frustra autem seruntur le8es,nec securitas civium conservari potest, nisi illarum violatoribus , huiusque turbatoribus poenae infligantur. Unde imperanti competere debet

ius pinnarum. V. . '

. Ut vero leges ad facta recte applicentur, iustitia

133쪽

De Partibus Summi Imperii. I siustitiaque, sine qua secura tranquillitas civitati constare nequit, rite administr tur

necessaria est imperanti facultas iudi tari, sive iurisdictio criminalis & ς lias, iad facta secundum leges punienda& contactversias civium dirimendas.

Αtque ut adversius exteros tuta sit civi rimperanti tribui debet jus belli gerens, i ad hoc vel subditos cogendi, vel re Conducendi, pacem item faciendidera Reip. nomine pangendi. VII. Sed cum summus imperans omnibus

gotiis per se gerendis haud par sit, ius ipsi

erit ministros & magistratus constituere, qui vice ac nomine ipsius negotia expediant.

VIII. Uti vero sine sumptibus negotia ad civitatis salutem necessaria expediri non possunt: ita competere debet imperanti pol stas aliqua in bona civium publica & privata, ut illa ad finem legitimum impendat,& ex his decerpat, quantum Reip. neceΩsarium est. Hinc ius tributorum, quibus sublevandis ex jure gentium inservit ius vectigalium. IX. Multum etiam dependet tranquillitas civitatis civiumque salus a doctrinis, quibus quis

134쪽

HO IV partibus Summi Imperii. quiSGue , cum circa alia, tum inprimis cir- dica religionem imbutus est. Quare ius cir- a lacra , ut & circa scholas atque Acade naias imperanti competere manifestum est.

a X. . .

Caetera iura maiestatis Vel ad haec referisti, vel ex iisdem fontibus facile deduci pon . XI. f R gulariter quidem omnia iura maiesta- a eodem subjecto debent esse conjuncta amen id semper ita se habet. Ubi num alterumque deest, mancum estium: ubi per plura subjecta sunt divi-

. , Resip. emergit irregularis.

CAP. VIII.

FORMIS RERUM

PUBLICARUM.

Th. I. Formae Rerumpub. accidentales, pro diverso Maiestatis subjecto proprio,

diveris sunt. IIa Sunt enim vel regulares vel irregulares; in Diuitigod by Corale

135쪽

in illis summum imperium penes unum subiniectum est indivisim. III. Est autem illud subiectum vel unus homo, vel sienatus, Vel totus populus; unde tres oriuntur formae regulares, Monar

chia, Aristo cratia & Democratia, in quihus omnibus eadem est majestas. IV. Singulae habent sua commoda S. in comismoda. In nulla quidem expeditius a lini. nistrari possunt negotia ad finem pertinetutia, quam in monarchia.

Respublicae sunt vel sanae, vel morbidae& corruptae. Hae vel laborant vitiis hominum, cumprimis imperantium, vel vitiis status. VI. Vitia Principum in monarchia praecipua sunt, imperitia regendi, negligentia, saevitia, temeritas, luxuria, avaritia &. iniustitia. VII.

Vitia Senatorum in Aristo cratia sunt, improborum & ineptorum hominum ambitus, factiones, oppressio plebis, bonorum publicorum interversio.

Vitia populi in Democratia sunt, turbu- . lenta

136쪽

I 22 De Formis Rerumpublicarum. lenta ineptorum hominum suffragia, virtutum ex inva fila oppressio, legum temeraria mutatio, sordidorum & ineptorum hominum ad regimen evectio. IX In quavis Reip. specie vitia imperantium sunt negligentia vel pravitas, civium, ino- aeuientia.

Vitium status est legum fundamentalium& insticulorum ratio genio populi difformis, hellis vel intestinis vel externis excitandis apta, cives ad Reip. munia obeunda ineptos vel imbelles reddens, expeditionem negotiorum impediens. XI. Vitiosiam, ex culpa imperantium , m narchiam , tyrannidem ἔ paucorum regimen vitiosium, oligarchiam; populi imperium Corruptum , ochlocratiam appellare solente quae vocabula non morbum Reip. sed pravum hominum affectum adversius praesentem statum vel imperantes denotare, Interdum, non semper, Verum est.

XII. In Rep. Irregulari summum imperium lienes plures est divisimi mixtam alii appel.

XIII. Irregularitatem morbum esse ne-

137쪽

. De Formis Rerumpublicarum. II 3gat ' Pusend. alibi tamen haud obscure s tetur ''. : , XIV. Ubi plures persectae civitates aliquo peculiari vinculo ita connectuntur, ut Earum vires fere pro unius civitatis viribus haberi queant, systemata civitatum appellantur. XV.Fiunt ejusmodi systemata vel per communem Regem, qui plura regna suis quaeque legibus administrat: vel per foedus aliquod perpetuum plurium civitatum liberarum ac vicinarum, quae iura quaedam majestatis coniunctim. salva manente de cetero libertate& independentia singularum , eXercent.

CAP. IX. .

. . De.

IMPERII CIVILIS. .

Th. I. FFectiones immi Imperii Civilis siunt vel unitae vel disjunctae. l

138쪽

ra De Assecrionibus Imperii Civilis. pendentia ab alio homine tanquam superio. re, a. Ανευ9 Ae s. immunitas a reddendis rationibus, 3.) Eminentia supra leges civiles, c4. Santiitas L inviolabilitas. III. Ob independentiam actus Summi Imperantis ab alio, tanquam superiore, irriti

reddi nequeunt. IV Summum Imperium poenis humanis, aut coercitioni non est obnoxium. Moriarchomachorum enim distinctio maiestatis in xealem & persionalem periculosia est & ab

Legibus civilibus indirecte obligari potest imperans, quatenus Vel tanquam Conditiones in contractibus spectantur, vel exemplo suo ille vim & essicaciam iis addere potest. VI.. ob sanctitatem imperanti etiam per silmmam injuriam invadenti, mortemque in tentanti, cruenta defensione resistere subditi

nequeunt.

VII. Disiunctae summi imperii affectiones vel

modum Diqiti su by Cooste

139쪽

De Assectionibus Im edit civilis. Ia tmodum ejus administrandi. vel modum habendi respiciunt. via Ratione modi administrandi limperium aliud est absiolutum, aIiud limitatum. Ab. solutum est, quod solo proprio ex iudicio administraret potest imperans. Limitatum in quo sim mus imperans ad certam regi minis formam Sc modum per leges fundamentales adstringitur. . IX. Limitatum imperium idcirco non desinIeesse summum e neque enim Omne summum absolutum esse debet.

Respectu modi habendi imperium aliud est patrimoniale, aliud non patrimonialer quod a Grotio ussifructuarium, ab aliis fidei commissarium, vel etiam legitimum a pellatur. Illud alienari potest ab imperante, hoc non potest. XI. Nec omnia regna esse patrimonialia, nee nulla dari censemus.

140쪽

MODIS ACQUIRENDI

IMPERIUM, IN PRIMIS MO-

Modus acquirendi imperii, inprimis

Monarchici, est vel violentus, qui fit per occupationem bellicam, vel ultroneo civium consensu niXus, quo Vel per 'a, vel familia per electionem ad imperium vocatur. II.

In occupatione tamen bellica etiam reis quiritur siubjectorum consensus, quem vi extorquere potest victor, si modo iustam habeat belli causam, laesoque aliter satisferi nequeat.

III. Principi decedenti vel per novam electionem alius substituitur; qualia regna electiva dicuntur: vel ea lese in aliquem collatum est imperium, ut id ad posteros

trans

SEARCH

MENU NAVIGATION