Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

De Modis aequir. Imperium, sec. 127 transmittere possit ; quod fit in regnis successivis.

Εlectio non obstat, quo minus electi Reges etiam summum habeant imperium.

In regnis electivis res saepe ad interregnum pervenit. In quo ad imperfectam formam redit civitas et democratiae tamen temporariae indolem prae se ferre videtur; nisi de alia regiminis forma in hunc casum antecedenter prospectum sit. VI. Successio in regnis patrimonialibus de pendet a voluntate Regis expressa vel tacita , in non patrimonialibus autem a voluntate populi. VII. Reges, qui regnum habent in patrImonio, super siccessione testamento possunt di siponere, idque pro lubitu in unum pluresve e suis , vel etiam in alienum trans.

Ubi voluntas eiusmodi expressa non eratat, succeditur ab intestato, ut in privatorum

142쪽

xa 8 De Modis acquir. Imperium, orc. rum haereditatibus: nisi quod speciatim hie id quoque voluisse censendus est defunctus. quod regno & familiae conducit. IX. In regnis non patrimonialibus Voluntas populi, de modo siccedendi, vel per i gem fundamentalem est expressa , vel ex Consuetudine colligitur, vel denique ad Conjecturas confugiendum, quae fundamentum habent in salute populi.

Successio autem a populo introducta vel approbata, est vel Haereditaria simplex, vel Linealis. XI. Haereditaria smplex cum privatorum ha reditatibus in eo convenit, quod proximum gradum resipicit, ob salutem Vero re gni, quam semper ob oculos censietur habuisse populus, disteri, quod I. regnum maneat individuum, a. successio stet intra descendentes primi acquirentis c3 ne succedant nisi legitime nati, c . mares inpari gradu praeferantur feminis, s. successor populo, non antecessori, debeat

acceptum referre imperium.

XII. Successio Linealis, in qua secundum lineas, non secundum gradus, succeditur, ad evitandas lites inexplicabiles introducta est, Digiti od by Corale

143쪽

De ossicio Summorum Imperantium. Iasest, eaque vel Agnatica est, vel Cognaticar in illa soli mares ex maribus, in hac etiam feminae admittuntur. XIlI. Ubi controversia oritur de successione in regno patrimoniali, arbitris potius res erit committenda, quam ferro decernendum. kIV. In ceteris populus diiudicare debet&per voluntatis suae declarationem dubium tollere.

CAP. XI.

RUM IMPERANTIUM.

Th. I. Ficia summorum imperantium ge

neralia ex indole & fine civitatum, specialia ex fine & natura singulorum jurium majestatis deducun

tur. II. .

te omnia compararesbi debent imp R rantes

144쪽

rao De Omio Summorum Imperantium. rantes ρeritiam strudentiamque regendi, atque hinc i. seponenda studia ad eum finem nihil facientia, ca. fugiendae voluptates immodicae Vanaeque occupationes, s 3. conversandum cum bonis & prudentibus, non cum adulatoribus & nugatoribus, c . ad recte applicanda politices praecepta indoles & status populi subiecti cognoscendus, s . virtutibus regiis moribusque decentihus studendum. III. Pacto suo imperans generatim obligatur,

ut salutem civitatis pro summa lege habeat.1V. Curabit ergo, ut cives bonis moribus imbuantur per leges & disciplinam publicam et ad quam relagionis & studiorum cura pertinet.

Leges autem seret perspicuas & planas, nec pauciores justo, nec plureia VI. Sed & executionem earum procurabit rincivilibus, ut quivis iure suo promte &recte potiatur; in criminalibus, ut poenae infligantur delictis convenientes , sine indulgentia intempestiva. VII. Accommodabit porro poenas ad usum civitatis

145쪽

De Officio Summorum Imperantium. I I Ivitatis, ut nec graviores justo sint, nec lucro delicti minores. VIlI. Ad securitatem internam conservandam mutuas civium iniurias prohibebit, tenuio. res autem a potentiorum insultatione tutos praestabit, privatamque interdicet vindi

ctam.

IX. Cum res a ministris & magistratibus gestae ipsi imperanti imputentur, I. viros probos & idoneos constituat, a. in eorum acta subinde inquirat, praemia poenasque illis decernat, s 4.) in iudices corruptionibus obnoxios severe animadveristat , s. querelas civium ipse audiat.

Quod ad tributa attinet, I. non plura exigat, quam finis civitatis requirit, ea. que justa proportione describat, a. coli cta recte impendat, erogationesque ad redi

tus accommodet.

XI. Ut vero apti sint subditi ad conserenda tributa, & ipsi etiam commode vivant, curabit imperans, ut opes illi acquirant labore in agricultura, opificiis, commerciis adhi-hendo, consement parsimonia, non tam legibus sum tuariis, quam exemplo, pro

146쪽

I3 a De Legibus civilibus in speeis.

XII. Ad unionem civium conservandam I. factiones prohibebit, a. caVebit, ne quisquam alius malorem, quam ipse, in civitate habeat auctoritatem. XIII. Ad securitatem externam I. paratum habehit militem, a.2 consilia vicinorum explorabit, 3. federa prudenter contrahet, . neminem temere lacesset.

CAP. XII.

LEGIBUS CIVILIBUS IN SPECIE.

I ges Civiles sent decreta summi Imperantis civilis, per quae civibus injungitur, quid in vita civili facere, quidve omittere debeant.

Dicuntur Leges civiles vel respectu amctoritatis , vel resipectu originis r illarum objectum sunt actus lege naturae jam pra cepti

147쪽

De Legibus civilibus inspecie. I 3 Icepti vel prohibiti, harum Vero actus indifferenteSam.

Legibus naturalibus vim & auctoritatem legum civilium' tribuit summum imperium, ut oo melius illae observentur, & sua civitati per eas constet tranquillitas. IV Consistit autem vis illa & auctoritas ab imperio civili addita in poenarum determ L natione, actionis concessione, circumstantiarum designatione, & obscurorum expli

In actibus indifferentibus lex civilis vel Certam praescribit asendi formam, vel agendi libertatem restringit. VI. In conscientia quoque obligant leges civiles , quatenus juri divino non repugnat earum executio. Nam ipsa lex naturalis dictitat, legitime imperantibus esse paren

dum.

VII.

Nec minus obligant peculiaria summorum imperantium jussa, sed sub eadem conis ditione.

Ubi ergo imperans aliquid iubet, lagi-R 3 bus

148쪽

r 34 De Legibus civilibus in s=eeis.

hus divinis manifesto & per se adversum. Conscientiae non consulitur per distinctionem inter actionem propriam & executionem actionis alienae. omnis enim actio , quam quis sciens volensque suscepit, recte imputatur ut propria. IX a Nine ubi talis actionis executio praecipitur, recte denegatur obsequium, quippe quod sine crimine praestari nequit. X. Non minus ergo peccat, qui in bello

aperte iniusto millitat, quam qui iussis imperanti et innocentem damnat, falsum testimonium dicit, aut calumniam alicui intentat.

149쪽

JURE VITAE AC

NEC IS, NEC NON DE POENIS.

. I.

Summus imperans ius vitae & necIs In

cives habet , idque vel in directe ad defensionem civitatis , vel directe ad punienda delicta. II. Potest igitur fiammus Imperans cives ad militiam compellere, & praeparare, eorum que vitam pro salute civitatis periculo exponere, non tamen directe perdere. III. Unde subditus nec ad militiam ineptum se reddere, nec militarum ire iussus mandatum detrectare, nec assignatam sibi stationem , quamvis periculosam , deserere debet,

150쪽

33 6 De jure vitae ac necis, nec non de parvis. debet, nisi constet imperantis voluntatem esse, ut vitam potius, quam locum conservet.

IV Poenam infligere ob delicta non licitummodo , sed & praeceptum est, tanquam ad finem Reipublicae absolute necessarium. Licitum quoque est capitales infligere poe

Est autem poena malum molestum, quod pro imperio alicui ob antegressum delicium imponitur. VI. Puniendi saeuitatem nemo habet, nisi superior. Unde in statu naturali viventes solus DEUS punire potest, in statu civili ius hoc imperantibus tribuit ipsa salus civitatis. Finis poenarum in genere alius est internus, alius externus. Ille, qui & expiatorius & compensatorius dicitur , consistit in satisfactione iustitiae debita, quam pinna divina praecipue respicit. VIII. Finis externus, ad quem poenae humanae

SEARCH

MENU NAVIGATION