De fauore commerciorum liber primus quem auctor. ill. I.Ctor. colleg. ips. kalend. octobr. 1750. pro obtinendo doctoris gradu defendet Christianus Gotthelf Gutschmid

발행: 1750년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류:

2쪽

auere iura commerciis et par esse ut iis faueant expedita , ipsisque artis nostrae tironibus orissima re et os . Nec desunt qui priuilegia aut si mauis iura singularia fauore com

merciorum mercatoribus et mercaturae con

cessa, vel congesserunt in timendae molis volumina , vel percensuerunt disputationibus academicis. Quorum laboriosa industria, si hanc iurisprudentiae partem, et illustratam egregie et gnauitey obscuratam, ingenue dixero , sententiam meam aequis et peritis rei arbitris, probatum iri, scio, non opinor. Pauci sunt, quorum labor ingenio distinguitur. At plerisque accidit, quod accidere solet hominibus, qui in litterarum studiis, labori primas, ingenio ultimas tribuunt pa res. Copia scilicet ad inopiam rediguntur, ct quum in au gendo conclusionum numero, in constipandis amnibus et contrariis, in densandis denique eorum, qui consentiunt aut dissentiunt catervis, verbosi sint et moleste seduli: solet eos

deficere ingenii vis et acies in ponendis aequi ac boni pri A a cipiis,

3쪽

cipiis, in connectondis rerum caussis ac consequutionibus. Non inuestigant curatius, quae sit Commerciorum natura, quae formae, quae partes , qui cum salute reipublicae nexus; quae sint porro fauoris quem respublica commerciis debet caussae, qui limites, quid in publico priuatoque iure cisciat. Non docent accurate et perspicue , quibus iuris naturae et gentium legibus, quibus prudcntiae ciuilis praeceptis, omnis haec innitatur doctrina, et qua porro ratione cohaereant, in quem adducenda sint ordinem , iura scripta et consuetudines, quae ex Iure Graeco , Romano, ByZantino, Canonico, aliarum deniquo gentium ci lcgibus et moribus, in iuris- prudentiam conssuxerunt mercatoriam. Non eo haec scribo consilio, ut detraham aliquid inuidiose et diminuam de meri

QUAR Di, et aliorcim , qui praeclaram iuri commerciorum nauarunt operam, sed ut ostendam, in argumento, quod nouitatis gratiam exuit et cuius a multis occupata videtur po

ergo per rerum mearum rationes, ad pervestiganda diligentius commerciorum iura compellar; quae de eorum fauore inc-ditatus sum, peritiorum examini submittere mecum constitui, ut aequo illorum iudicio, confirmentur recte dicta, de-lcantur praLa, emendcne: quae lima indigent. In rd aciem intendi prete iova, ut hena prouisa ac diligenter explorata. ponerem prinzipia, et itanni' ac gentium iura prudontiae-.que ciuilis praecepta cum legibus scriptis et moribus .mercatoriis sollicite componerem. Quo consilio iunxi meditationi, scriptores, qui iuuare possciat ineditantem, quos quidem inquatuor classes commode diuidi existimo. Primae ipsos adscripsi mercatores, qui negotiationis naturam, partes , OP portunitates, subsidia, impedimenta etiam, scribendo explanarunt. Hi enim tedas praeferunt illis , qui certo iudicio leges commerciis accommodare cupiunt. ' In alteram eos ε retuli,

4쪽

sretuli, qui ex prudentiae ciuilis regulis, docucrunt quo, ciuitatis et legum fauore , quibusque subsidiis effici possit, ut

floreant commercia et reipublicae fiat salutaria. ' Tertia, scriptores complectitur, qui iura commerciorum et mercalprum , iustis voluminibus aut disputationibus academicis explicare instituerunt. Quarta denique corum utilissimos labores comprehcndit, qui antiquitates et historiam commerciorum scripserunt ita, ut inde aut iuuandae mercaturaepeti possint consilia, aut iura commerciorum illustrari. Taceo eos qui suis de his rebus obseruationibus alia distinxerunt opera.

His adiuta subsidiis me dilutio, eam mihi praebuit materiae copiam , ut in itas illam libros distribuere necessum

fuerit. PRIMO igitur de commerciorum fauore generatim eXpO

nam , positisque principiis, illius caussas, limites, et quid

in uniuersum efficiat, cxplanabo. ALTERO, quid esticiat in negotiis rei publicae externis, TER Tio, quid in domesticis, enarrabo speciatim. Do in praesenti primum, daturus reliquos propediem,s volet Deus et si primum, harum rerum peritis non displicuisse intellexero.

- Primum in his Ioeum suo iure obtinet I A COR : eu N A R Evir de re mercatoria rio Vi;, is optime Eius industrlae et repexitis silii iri CDii I SAVARU DESI RUSI. ONs curis, debemus librum egregium, Le pn ait π gociant ou Instinction generalepour ce qui ν Narcis is commerce, cuius octaira editio Amstelaedami prodiit C DII CCXXVI. porro Pareres ou A is et Con iis potν te icimmeree, quod volumen iungi solet priori; denique Le Dimonnatis re de Commerce, conlevant toni ce qum concerne te Commere ' lans Iesquatre parties du monde, utilissimum opus et summis diget ira laudiis . bus: elegantia reliquas superat editio Parisiensis tribus arma maiore Voluminibus CIDII CCXLI. Succedunt his duua uiris RICAR DI, Pater et filius. Scripsit enim sAΜVLL RICARD Us Traire ge-

5쪽

DE FAVORE COMMERCIORUM

ierat δε commerce, quem librum perutilem, ad noscendas Inprimigmensurarum, Ponderum et nummorum proportiones, auctiorein edisdit sΥn UYCRIVS Amstelaedam i cI I ccxxx II. Idem S AN Vinx r. Ric ARDus scripsit Vari de bien tetrir Ies livres de comptes en parties Gubles ti I'Italienne, aure Me table a babelbique de P Explicationdes termes, qui soni te plus en istae dant D commerce ; necessarium opus ad intelligendos et examinandos mercatorum codices, auctius edidit filius I O A N N E s PETRVS R I C A R D v s Amstelaedam ic IIIa ccx XIV. Addendus ex Italis, It Nogoetiante di Do ML Ni CoPERI VeneZ. CID IDC LXX XII. ex Germanis GODO FREDl CHRIωsTIANI BOIINO Noliter fatu nev Katamam. Recus Uamburgi

In his eminent quatuor scrIptores reeentiores, qui aeri Iudiciis, po liticam uti appellari solet commerciorum it octrinam, illustrarunt egregie. IO ANNIS L A W II Uiri ad 1umina nati Cresiderations fur DCommerce et jur PArgent, obIatae Supremo Scotiae Senatui anglice, quarum gallica verso edita est Hagae Comitum cI Iaecx. Dignus eii iste libellus magno LAWII ingenio, nec alienus a consiliis quae secutus est ipse, de quibus aliter existimant rerum intelligentes, aliter vulgus. Porro MLLONM EJDi politique fur te Commerce ; quod uti id modeste vocat tentamen , auctius prodiit Amstelaedamie II Idee XI. II. Iudicium HELONII acre et certum, rerum quae

ad commercIa Pertinent, omnium rue reipublicae utilitatum cognitio accurata et ipIo firmata Ussi P amoi deniquε huthisi generis et publieae felicitaris cura, id huic libro eoi utituunt pretium , ut in optimis habendus sit merito et utilillimis. Iungendus Μ ELONIO, in illis praesertim, quae ad curam monetae et pecuniae permutationem spectant, qui subtilius ista rimatur Auctor Des Reserioni Politiques fur Ira Finanees et te Commerce. Tuni. I. II. Hagae cId I cc XL , qua D UTOT esse dicitur. Venio denique ad immortale et aeternum opus Illustris Praesidis de MUNT Es I O U, UESPRIT DEA LUIX, nunquam de manibus deponendum, illis, qui in arte aequi et honi auis deco ultra vulgus sapere. Eius vero Liber XX. agit Des Lois dans larappist qu δει out GPec Ie Commerce coiisdere dans sa nature et sesdistinctions, et Liber XXI. Des Lois dans le rvpori qu'ens Ont avec leommerce, considero danν les re stiat;ons qu iI a enes dans te monde. Multa etiam viii Ia continent IOANNIS IOACHIΜI BECCHERi et - PAvLLI IACOBI MASPERGERI de hoc argumento scriptiones, Iieet in iis dei doctur ordo et cura. Addi ex Distertationibus politiis

- 'ὶ Longus esset Iabor et haberet taedii multum, utilitatis parum, si per

6쪽

s pereensere vellem plerosque tantum de Commere lorum Iure libros

et disputationes. Legi possunt in Bibliotheca Iuris LIPENIC - IENI - CHI AN A eiusque Supplementis, si euoluas titulos, Commercium, Mereatura, Mercator, Contractus Mercatorum. Eminent in illissTRACCHA, MOLINAEVS, SCACCIAS, NARQVARDVS, AN-sALDvs , CASAR EGGIO. Addi meretur I O A N N I s D E H P v I A . BOLANI Labyrinthus commercii terrestris et naualis, qui ex Hispano idiomate in latinum versus prodiit Florentiae CIO II CCII. Bicaussis Commerciorum quae ad ius gentium spe Crint, palmam paucis quos ea de re habemus scriptoribus praeripiunt, viri Illustris ID. IAα. Coui ΜΛsCOVII, Disputatio de Foederibus Commerciorum, Lipsiaee IIII ce XXXV. HE IN ECCIANA, de iure Principis circa Commer-eiorum libertatem tuendam, Halae cI 12 cc X X X Vm. et Liberi Baronis BACHOFFII AB ECHT de eo quod iustum est circa comis mercia inter gentos, ac praecipue de origine et Iustitia Societatum mercatoriarum maiorum, Ieriae CIDIO CC x x x. ad di1ceptandum pro is posita. Addendum ex ABBATII MAB LYI Drois public ιυ PEurope, Caput XI. quod in eleganti libro est omnino elegantissimum.

ηε Primo rursus Io eo nominandi sunt duo libri gallici egregii illi

et perquam utiles, nimirum PETRI DANIEL Is Hugae ii Hisbire da civi meree et de Ia Navigation des anelans: et L LIsai De tu Amrine et fur D Commerce par Mr. DES LANDES a e d/s rem arques histori ues et critilues de Phut eur. Amstelae lami cI I cc x OU. Prodiit etiam Parisiis duobus Voluminibus. Histoire generale de la Marine, eobtorant sin origine chez tous les Hupter Monde, ses proingres, son et at actuet, et les expeditiora maritimes anciennes et modernere IIII cc XLIV. magnum opus et splendidum, sed spectat praecipuo ad rem militarem, proinde optamus ut edatur, L' I solae M la maria ne politique, quam in praefatione promittunt auctores. Vir amplios mus IACOB, s HENRICUS BORNIVS de iure stapulae et nundinaiaium Ciuitatis Lipsiensis scripsit Dissertationes binas, quarum secunda editio auctior prodiit Lipilae et II cc XX X IX. Praemisit vir doctis. simus Dissertationi primae g. II - VIII. obseruationes. de praesidiis

et incrementis commerciorum apud Graecos, Romanos et Germanoς, breues illas quidem, sed haustas a fontibus. Faciunt praeterea ad Romanorum mercaturam et commercia rectius cognoscenda Ios Eis PMI A v ERANI t Interpretationum iuris libri seeundi eaput XIII. Io. AUG. TR NEST1 humanitatis et elegantioris doctrinae llatoriς, Libellus de Negotiatoribus Romanis Lips cla I cc x XXVII. et Viri Consultissimi IO. GOT FR. sIEBERI binae disiectationes de Argemtariis. Lips. cI 2Iδcc XXXVII. etcIPIacc XXXIX. editae.

LIBER

7쪽

Inest hominum cuique insita quaedam vel potius innata et

vivendi et bene beateque vivendi cupiditas: habent quoque singuli quasdam mentis ac corporis vires, aptas illas et habiles, ad vitam conseruandam ct ad paranda ea, quae illi seliciter transigendae inseruiunt. Is ergo Omnibus a natura Deoque naturae auctore ct artifice propositus intelligitur finis. Quumque fines necellitate quadam cum illis rebus cohaereant,sne quibus obtineri nequeunt; colligimus, data esse singulis hominibus ea iura, impositas eas leges, sine quibus finis ille omnibus communis obtineri nequit. Datum scilicet omni-hus ius, viribus suis ad vitam conseruandam et seliciter agendam, utendi: imposita singulis nocessitas, non laedendi ius quod aliis natura dedit aut sibi ipsi quaesiuerunt i tributum denique uniuerss ius cogendi alios, ut a laedendo abstineantct damnum iniuria datum reparciat. Ess igitur , ut rem omnem una complectar formula, est cuiuis homini ius, saluti suae, omni qua potest ratione consulendi, modo a laedendo aliorum iure abstineat. II. Hominum vero genus ita factum est, ut homini homo plurimum et obelle possit et prodesse , nemoque tranquille, nemo beate vivore queat, nisi alii et a nocendo abstinere cogantur, et ad auxiliatricem beneuolamque opem serendam invitentur; quum sint praesertim permulti ad noccndum proniores quam ad serendam opem. Natura ergo spe ineluque homines, ad voluntates et vires communis utilitatis caussa consociandas, impulit. Nata inde Coniugum , nata Paren tum et liberorum, nata denique eorum coniunctio, quos

communis nascendi sors, aut in domo simul viuendi padtio, infami

8쪽

LIBER P R I M v s s 'Iamilias congregauit. Aucto deinceps familiarum numero, necessitas et utilitas suasit, ut plures familiae voluntates et vires ad vim propellendam et mutua commoda prouehenda sociarent. Quumque illae plurium familiarum consociationes finibus hisce obtinendis minus lassicerent, nisi certo et uno imperio singulorum voluntates et vires ad communem dirigerentur salutem, enatae sunt Ciuitates, Respublicae. Populi, Gentes. Quo enim cunque nomine ciuitatem appetiles, erit semper, coetus hominum et familiarum, sub uno eoque summo imperio, Communis salutis causa, sociatus.

Quum igitur communis salutis caussa in ciuitates Coa rint et ciuili imperio subiecti vivant homines, ex ipsa consociationis loge consequitur, imperantes aeque ac ciues, ad omnia ea agenda obstrictos esse, sine quibus salus communis obtineri nequit; porro, ad omittenda ea, quae cum salute communi pugnant; denique si quando commoda priuata publicis aduersari contigerit, ad anteponenda priuatis publica.

Salus illa duas habet partes; primam, ut ciuitas omnesque Cives, a vi externa et interna 1ecuri, tranquille vivere et suis uti possint Tobus; alteram, ut ne indigeant, sed abundent potius, iis quae ad vitae necessitates et utilitates pertinem. Eo ergo redit omne imperantium ius, omne quod iuri Cohaeret ossicium, ut cuncta ciuitatis ciuiumque negotia et publica et priuata, ita regant, ita ordinent, ut Communis a vi externa et interna securitas, communis rerum necessariarum et utilium abundantia, quoad fiesi potest, et conserue . . tur et augeatur. Nec alius huic salutis publicae studio a naturae lege praescribitur limes, nisi ut abstineatur a laedendo aliorum iure. Est scilicet ciuitati, uti hominibus singulis, ius saluti suae omni qua potest ratione consulendi, dummodo, a laedendo aliorum iure abstineat. '

9쪽

' Scite c Ic E R O de Leg. III, 3. quum de eonsulibus edixisset, eoniseeptis verbis addit OLLII SAI. S POPVLI SUPRENA LEX ESTO Nausit praeceptum ab aeternae Iogis sontibus, non ex prisca illa, quam tulerunt Decemviri, iussit Populus Romanus. Laudat, quam proposuimus, regulam, sed simul de prauo eius usu, in illis praesertim robus, quae ad commercia pertinent, amaram addit querimoniam, ΜΕ-

me. Maxime f6ndumentale de totis Ies Gouuernemens, mais doni totis Ier Guverne mens ont abuso. ID s'en Ioni servis pcur μιαν ir IVDn- nee ou les pusions. De-la dra attentais, des proscriptions, des vio- Iemens de Iu sol publique. Avunt que δ' Moir reeours a cette Loi terr his qui detruit toutes Ios autres, ii fusa rine eviderie mornis, quil ub. a potns dlauti ei rusources. O soli une histolae bien interesante et hien titile, que eelye des matbeurs cases par Pimprudente oti la stigo application de cette Maxime. On a ue temploster dari Ia partis de Fi- Iuce attacbee au Commerce, preserabisment a cent autres expediens pl.ιs faciles et plus exuantagenae. Recte et ex vero. At non sunt scelera illa, nefanda sane, regulae imputanda, sed artibus malorum admin stris. Abhorrent ab his boni omnes, et satis, ut opinor, ea damnauis agitia, dum supremam publicae salutis curam, et ex veris deriuaui fontibus et definiendo explanatae, eos circumdedi cancellos, extra quos eam non sinit egredi lex aeterna.

Iuris Communi-- - 1 et ciuitas. Id. ucro duplex est. Publicum alterum, alterum priuatum. Prius totius

reipublicae, posterius singulorum commoda, proxime sibi habet proposta. Publicum in externum et internum apte, ut eXistimo, partimur. Externum, publica totius ciuitatis cum aliis ciuitatibus negotia, rationis lege et gentium pactis regit. Internum Reipublicae formam et administrationem ex legum et pactionum praescripto ordinat. Illud ad ius publicum gentium pertinet, hoc fore intelligere selemus, quum de iure publico, nulla alia voce addita, loquimur. Constituta publico iure respublica, singulorum ciuium utilitati prospicit iure priuato. Quum vero sit salus publica, suprema ciuitatis lex; omne et publicum et priuatum ius, quod ob eius pendet arbitrio, ad salutem populi est referendum, ita scilicet ut contentiat cum sempiterno et uniuersali naturae iure, et eius leges ea ratione suppleat, atque ad statum ciui o

10쪽

tatis adcommodet, quae ad salutem populi est utilissima I. Hac certo norma, quod in cuiuSque ciuitatis publico et pri- .uato iure bonum est et iusturn, ab iniusto et malo diuiditur. -

. . .

) Latius haec et Qq more, id est acute et eleganter persequitur Ιἰl stri; CAROLUS OTTO RECHEN BERG in Disputatione de Normaloguin iustarum ab iniustis discernendatum Lipsiae N DCC XI. edita. Caeterum eadem uti nos ratione, Ius Romanum, Iura ciuitatis et pu- . bliea et priuata ad populi salutem refert. De genere PAV Vs L. II. D. de Iulfitia et iure I, I. Iur pluribus moris dicitur: Uno mo- 'do eum is quod semper aequum ac bonum es, rus Gestur; ut es Ius Ortir D. Altero modo, quod omnibus aut pluribus in quaque ciuitate vi D es. De formis ML Pr AN Vs L. I. f. 2. D. de Ius h. et Iur. I, I. Hu- ius studii duae sisit positiones, publioum et priuatum. Publicum ius es quod ad saltim rei Romanae uectat: Privatum quod ad singum iam Gi- litatem; suu enim quaedam publice utilia, quaedam priuatim. Facile etiam cum nostra componi potest diuisione, et cum praeceptis ape tissime consentit, Illustris NON TES RVIDU sententia, qui tres nominat Iuris formas Le Droit Aes gens, Le Di ou Politiae et u Di Oisciva, easque erudite explicat. v. Cestris des Lois. I, L

Natura homines omnes et aequales sibi fecit et aequale omnibus indidit felicitatis desiderium; ad omnes porro ciuespertinet ciuilis consociationis et subiectionis lex; omnes 'aequali iuro suae felicitatis in ciuitate rationem haberi postulant. Est ergo corum qui iura constituunt, est eorum qui constituta interpretantur et ad formas obuenientes adplicant, aequale ciuibus tribuere ius; nemini iubendo, vetando, nemini absoluendo, damnando, duriorem Caeteris , nemini a aliis mitiorem statuere conditionem; sed conseruare in rebus Causisque ciuium omnium, omnibus, legitimam et usitatain aequalitatem. VI. e

Adscribenda autem est ad aequalitatis legem et addenda haec exceptio; nisi situs populi quibusdam ciuibus, robus, caussis, iura tribui singularia, euidenter postulet. Est scili-

SEARCH

MENU NAVIGATION