De fauore commerciorum liber primus quem auctor. ill. I.Ctor. colleg. ips. kalend. octobr. 1750. pro obtinendo doctoris gradu defendet Christianus Gotthelf Gutschmid

발행: 1750년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

antiquius vel pactione introductum. Vtroque perspecto , patebit, quae sint illa gentium iura, a quibus laedendis absti

nere iubetur commerciorum fauor. ')

a memoneo, disputari de iure perfecto cui cohaeret ius eostendi, non de eo quod sola suadet honestas et utilitas. Quid in hoc fauor

commerciorum essiciat monuimus supra, et explanabimus in secundo quem meditamur libro. De eo iam quaeritur, quos perfecto iure gens alius gentis commercio ponat limites. Quod argumentum egregie illustrant, qui de commerciorum libertate scripserunt.vti HEINL CIus; porro qui de Mari libero, mari clauso, dominio maris dis putarunt, in quibus eminent IIVGO GROTI Us, IOANNEs s EIDLNVS , CORNELI vs B UNC NERS H OLCK IV s. In primis vero commendandi sunt harum rerum studiosis, scriptiones, quae in con . troueritis gentrum de iure prohibendi et limitandi commercia ab vitaque parte editae sunt. Etsi enim in illis vera falsis, incertis certa mitifice misceantur, Prosunt tamen egregie ad colligenda totius cauissae principia et argumenta, et ad intendendam in Omnes partes aciem Laudandi iunt eo nomine, ut ex multis afferam paucos, quos de Inis diarum Iure scripsit libros IonNNEs DE SOLOREANO PEREYR vi porro quae de iure nauigationis et commerciorum Indiarum Orienta4Iium, inter Batavos et Uelgas Austriacos disputata sunt, in primis,M Refutatιon des ingumens, avareri de la part desura. Ies Dire re aes Coinstetmes ἀ--r Provinre' finies conti e MLberte aeueommerce des bubuans des Pati bas cI I cc XXVI. quae a ιmrem habet P ΜAc. NE NY Imperatoris in Belgio Austriaco Consiliarium et sisti procuratorem extraord. et quae ei oppositae sene 'nan A RAMI W F sT ER UEL N Disertirtiones de Iure qaud comperie

noavises pretensions des habitans des Pisis bas Autrichiens. Add Trentur quae in Belgio, occasione concessi a Rege Lulitaniae io NI DANs A IN T I Ο et SOCIIs priuilegii exercendi in oris ADt ea se commercia, prodierunt Legati regis Portugalliae D ID GO Dp Mν is , noςA CORTE-REAL et Societaris Belgicae Indiarum Oeei deiit,

Lum , disputationes mutuae cra I cc X X X Uri Taceo ritu

ex gentium litibus, legatorum litteris et Actorum publi fum Iauminibus in hanc rem utiliter potant colligi. Eeremiam e disputationum publicarum copiam inuenimus in TMOMAE ' ii Foederibus, Cunuentionibus, Litteris ot m, x sui que generis Actis publicis, inter reges Angliae et alitie t 8'

XXII,

i Corale

22쪽

XXII.

Iure persecto gens in suo territorio aliarum gentium commercia prohibere et limitare potest, nisi quoad pactis ius hoc circumscribitur. ') Est nimirum territorium omnis regio, quae subest imperio reipublicae; in eo ergo imperantibus ius est dirigendi adtiones liberas omnium qui sunt in territorio: possunt proinde ciuibus imperare, cum quibus et qua lego merces mutare liceat; possunt peregrinis, qui ad territorium accedunt, commercia Permittere aut negare, et si pe mittant ea exigere vectigalia, eas iubere leges, quas suae ciuitati conducere existimant. Iure suo gentes hanc summi imperii partem tuentur et omnes ab ea laedenda abstinere cogunt. Nullo contra iure, nullo fauoris commerciorum praetextu , ab aliis ad eam deserendam cogi possunt. Eo iure ante pacta utuntur. Quodsi vero gentibus cum peregrinis, de concedendo commerciorum iure, et de eius conditionibus conuenerit; tum sine pastam bona fide seruandum est, et quamdiu ex conuentionis lege valet, nec negari potest commercii ius , nec mutari queunt conditiones. Imponit

sibi pacto ciuitas, struandi necessitatem, adquirunt peregrini

ius cogendi.

Nostrum iam non est disputare, qua ratione adquirant veI amitra territoria gentes. Quamdiu territorium possident, possident imperirii iura. Mare, quatenus possidetur et defenditur, territorio reipublicae cohaeret, eiusque imperio subest. Caeterum non repugnare ut sint in ciuitatis imperio , quae non sunt in eius dominio, notissi,mum est. HVGO GROTIus de Iure Belli et Paeis II, 3, 4.

XXIII.

Nulli genti ius est extra suum territorium, aliarum gen tium commercia prohibendi et legem illis dicendi, nisi id sibi ius pacto quaesiverit. Cohaeret gentium imperium territorio. Si igitur gens, imperii iura in alius gentis territorio exercete vellet, non suo uteretur iure, sed laederet potius

ius illius genus. Si cadcm iura in mari vel terra exercere vellet,

23쪽

vellet, quae nec ad eius nec ad alius gentis territorium pertinet, laederet ius omnium hominum in res nullius. Ius vero prohibendi ct dcfiniendi commercia gentis cum gente, pars est summi imperii. Quo ergo iure imperium genti cxtra territorium negatur, quod fit antiquiore pactis gentium iure, eodem ipsi potestas adimitur, terminis circumscribendi commercia aliarum gentium, ultra territorii fines. Potest tamen eiusmodi ius pactis acquiri. Si enim paciscitur nobiscum gens de terminis, quibus commorcia definire spondet, ius nobis tribuit, cam cogendi, ut stet paetis nec ultra con-Bitutos progrediatur fincs.

XXIV.

Demonstrauimus non esse genti ius limitos aliarum γα- sum commerciis ponendi, nisi intra territorium aut ex pactis. Addenda tertia species, sed temporaria illa, et quae sola necessitate defenditur. Ius scilicet prohibendi tempore belli com- mercia hostium nostrorum cum gentibus aliis, nisi obstentpaeis. Est ni miram, genti coluistius, iura sua, si ab aliis gentibus laedantur, bello tuendi, idque bellum faciendi hostibus, donec ei de reParatione damni iniuria dati et de publica in posterum securitate satis fuerit prospectum. Dato autem belli iure, datur etiam ius genti, faciendi omnia sine quibus propositi bello fines vel prorsus vel aeque celeriter obtineri nequeunt; prohibendi quae alunt hellum et cum eius finibus pugnant. Hostes, si dematur illis occasio accipiendi ab aliis ea quorum indigent, exportandi illa quibus abundant, priuari saepe belli ducendi subsidiis et compelli ad maturandam pacem; si contra fiat, ali posse bellum ci trahi diutius: facile intelligitur. Gens ergo, quae iustas habet belli caussas, belli tempore, iure persecto commercia hostium

Cum gentibus aliis omnibus prohibet, et quod huic cohaeret, eodem iure alias gentes cogit, ne accedant commercii

caussa ad hostium territorium. Quodsi vero pactis proui-

24쪽

LIBER P R I Μ V s.

sum fuerit, quod in foederibus commerciorum scimus fieri frequenter, ut belli quoque tempore liceat amicis aut qui

neutras sequuntur partes, commercia cum hostibus exercere;

tum sane intra definitos pams fines, extinguitur bellicum prohibendi ius.

'ὶ Repeto quae praemonui. Disputamus de limitibus quos ius gentium perfectum fauori commerciorum ponit, pacis bellique tempore. Quid humanitatis lex, quid praecepta prudentiae, belli quoque tempore gentibus in fauorem commerciorum iubeant, suadeant, videbimus alio loco. Caeterum de iure interdicendi hostes eommerciis tegenda sunt, quae scripsit HVGO GROTI Us de Iure Belli et Pacis III, I, . et in Annotatis ad hoc caput. CORNFIIvs BYNCRER sisHOECTIVI Quaest. Iur. Publ. I g. 9. Addatur Dissertatio erudita et elegans Viri Consultissimi CAROLI FERDINANDI HONNE MI de Commercio in S. R. Imperio tempore belli interdicto, Lipsiae a1 disceptandum proposita cla Id ce XLV.

Solent saepe gentes, quae prohibent aliarum comme Cia, ut faueant suis, ius suum praescriptione tueri. Inquirendum igitur num acquiri possit praescriptione ius,stiarum gentium commercia, extra territorium, sine pactioniS interuentu, et extra belli necessitatem prohibendi, limitibusque circumscribendi. Grauis incidit controuersia, quae .st inter liberas gentes praescriptionis vis, quae natura. Non interponam meum in praesenti iudicium. Nec eo, quam tueor commorciorum caussa indiget. Certum cst, gentium iure, continuationem laesionis per longissimum tempus, nunquam susticere ad acquirendum ius porro laedendi. Gens quaeque summum habet intra territorium imperium, eXtra territorium nullum, nisi ad propellendam bello iniuriam necessarium, aut legitimis quaesitum pactis. Si ergo in gentem liberam extra territorium, extra belli necessitatem et sine iure

pactis quaesito, imperium assectat, laedit. gentis liberta emet imperium, quae laesio, quum tactum sit illicitum, laedenti ius tribuit omnino nullum. Nec efficit patientia laesae gentis,

25쪽

ut ea imperii adsectatio, laesio esse desinat et consensu tacito iuris induat naturam. Non significat iniuriae patientia conis sensum tacitum, sed vel iuris aut facti ignorationem, vel metum maioris ex defensione mali. Quod inter gentes cocertius, quia Don solent impune laedi, nisi dolo aut vi fortioris, nec iudiciis defenduntur sed armis, in quibus nulla spes, si cum solentiore sit Concertandum I. Sequuta ergo rerum conuersione , si laesa gens, aut rectilis aestimare discit ignorata laesionis damna, aut se illi sine metu maioris mali depellcndac parem sentit, laedentem iure persecto cogit, ut a laedendo abstineat et damnum iniuria datum reparet. Transferamus generatim dicta ad ius commerciorum. Ius legem dicendi commerciis, pars est summi imperii; eam ergo quae- Dis gens liberrime in illo exercet territorio, sed exercere nequit extra territorium, nisi permittant pacta, aut iure belli in hostico. Quae ergo gens extra territorii fines aliarum gentium commercia Circumscribit et definit, quum id faciendi nec ex pacto ius habeat, nec ex helli iustitia; ea illas laedi egentes, et continuata per Iongissii num tempus 'ae ne, nullum acquirit porro laedendi ius; nec amittunt laesae genteS, laesionis patientia, ius cam simul ac possunt, quavis ratione depellendi. Iisdem argumentis demonstratur, nec posse

longissimi temporis lapsu acquiri, ius cogendi gentem liberam,

ut nobis in suo territorio Commercia permittat et ab illis limitandis abstineat. Esset nimirum illa coactio, laeso imp xii, quod cuique genti intra territorium libere eXercere licet. Patet denique ius commercii inter liberas gentes, usus intermissione non amitti, quia illa vis intermissio a libera gentis voluntate pendet et aliis ius prohibendi, sine pacto, non

tribuit.

Ut' Inter gentes I bcras pronomiandum exissimo, inter quas nuII

iudicis adeundi potest ax. Alia ratio eorum est qui ciuili imperio fliblunt et iv.ficiis iura defondere possunt. Recte respublica legaluber, At ciues intra definitum tempus in tes suas inquirant ecdi iudice.

26쪽

iudἰeem Iuris defendendi caussa adeant, id vero si neglexerint, iure suo excidant: ut sci Iicet si litium finis. L. s. D. pro suo XLI, Ici et ne quarundam rerum diu et fere semper incerta dominia essent. quum sufficeret dominis ad inquirendas res suas, statuti temporis spatium L. I. D. de usurp. et usticap. XLI, 3.

XXVI.

Nec plurium gentium utilitas, ius illis 'extra territorium tribuit, cogendi pauciores, ut sibi commerciorum legem et modum statui patiantur. Gens enim obligatur genti, ut homini homo extra ciuitatem, perfecte scilicet ne laedat, impersecte ut alterius felicitatem salua sua amplificare studeat. Iure ergo cogitur gens, ut a laedendo abstineat, mon ut studeat aliarum commodis: relinquendum id est humanitati et prudentiae gentis, nec laedenda ea iniusto coactu.

eiculiare cede au Droit des aut res Nations ensembis ἰ aea Mine, que is Droit ἁ'tine Fami P ou AEuna particulier cede u celui de fa Nation. Recte . omnino adserit, postponendum esse ciuis priuati commodum, com modis totius ciuitatis, cui adscriptus est; quod exinde non uti l solum, sed et iustum est, quia regula, quae commoda totius ciuita tis commodis singulorum anteferri iubet, continetur in ipsa ciuiligeon sociationis et subiectionis Iege. At dispar est et longe alia int grarum gentium conditio. Eae nulIa consociationis lege, ad commoda singularum vel pauciorum, commodis omnium aut pIurium postponenda, persecte obligantur. Custodia enim societatis illius

uniuersalis, quae ut omnes homines, sic omnes complectitur gentes, . non obIigat nili imperfecte ad aliorum commoda prouehenda, nec .

tribuit ius cogendi alios ut nobis prosint. Quod eo fiori potest minus, si aliorum utilitates nobis nocent: in republica lege .con ci tionis, cives singuli, publicam salutem, si alia ratione obtineri nequeat, priuatis redimere coguntur incommodis et damnis, at extra ciuitatem si aliorum commoda cum meis Pugnant, iure mea pra

fero. Est praeterea in ciuitate, legitima potestas, cui ius est decemnendi , quando Plurium salus vincat pauciorum commoda. At intorgentes nemini ius est decernendi. quando pauciorum utilitas postponenda sit utilinati plurium. Vnde ignorat hanc legein ius gentium cogens. Si igitur utilitas pauciorum gentium cum utilitate plurium pugnat, nec adsint pacta, quae pugnam dirimant, tunc eorum qui paucioribus illis imperant est ossicium, ut rationibus ae curate coIIectis et subductis statuant, utrum conueniat saluti reipublicae v quod facere possunt ituro stricto, eius praeferant commoda, an Ut, Da remittant

27쪽

DE FAVORE COMMERCIOR v Meemittant aliquid et caeteris illis gentibus eonniueant. Finge,

gentem maritimi commercii expertem huc usque, consilium capere

nauigandi in Asiae vel Africae partem, permittere id qui partibus

illis imperant, nec obstare pacta, alias autem gentes aegre ferre diminui lucta commercii maritimi, concursione plurium. Re fenegentes illae flatusnt, anteferendas esse utilitates plurium utilitati unius . et cogendam unam illam gentem ut nauigatione abstinear. Minime.

XXVII.

Vidimus paelis acquiri ius cogendi gentes, ut in sub- lecto earum potestati territorio, abstineant secultate logem commerciis peregrinorum dicendi, quam volunt: at pactis quoque quaeri ius modum statuendi aliarum gentium commerciis extra territorii limites. Fit inde, ut saepe incidat quaestio, liceatne fauore commerciorum, violare pacta, commerciis nostris inimica. Qui licere defendunt, inesse existimant pactis gentium omnibus tacitam publicae salutis exceptionem, et iure ab illis recedi, si rei publicae detrimento esse coeperint, ' esse vero liberum commercii ius, in praecipuis publicae salutis instrumentis. Blanditur commerinciis sententia ista, non seuer. Pugnat enim cum hona fide, qua nulla res vehementius humani generis societatem continet, qua nulla essicacius publicam tuetur pacem et securitatem. Nec licet indicto bonae fidei bello, commerciis sauere, quae sine bona fide consistere omnino nequeunt. Nec serendum publicae salutis smulatione, fidem violari qua illa nititur, et qua sublata subrui eam necesse est et euerti. Redit res ad prima quae posuimus principia. Ius est ciuitati, saluti suae omni qua potost ratione consulendi, dummodo non laedat ius aliorum. Ius vero est illis cum quibus paciscitur ciuitas persectum, cogendi eam, ut pacta seruet. Id nunquam laedi patitur, quae suum cuique tribuit iustitia.

Curandum ergo est rerum publicarum rectoribus, ne Pacta ineant, commerciis ciuium aduersa, at inita bona struentur

fide, nisi constet cuidentur, nos illis ob pactionis vitium ab initio

28쪽

LI 2ER PRIMUS.

ab initio non fuisse obligatos, aut gentem cum qua pacti sumus, ipsam, pactis detraxisse obligandi vim.

' Seripsis, quo consilio, in praesenti non disputo, NI cor AVs ΜΑ-ciai AvεLLi in libro DeI principe Cap. XVIII. Non pnis per tanto unciignore prudente, ne debbe osseruare la sede, quando tale os ruantia gli torni contro, et cbe suo spente te eugioni ebe la freno promettere. M illi buomini fissem tuiti boni, questo preeetto non saria bisonor ina erebe sono tristi, et non Ilasse erebbeno a te, tu ancora non l'haidauservare a loro. Non poteli responderi rectius, quam factum est in libro aureo L' ANTI. MACHI AVEL Ch. XVIII. sue Cartouebe vole, pide, astasne, j'ev eonelus que Carioticho es tin Matheuretiae qu'on doli punir, es non pas que D riis regler mia conduite fur u senne. S'iI n'Iaυοiι plus dionneur et de vertia dans le viande, ee seroit ebeet les Princes, quon en d rois retrouver Ies traces. Non indigent homines perfidiae magistris, cuius abundant exemplis. Graviter bonae fidei humanique generis causam orauit et animoso Vir amplissimus CORNELI vs V AN BYNCKERsHOE CX Quaest. Iul. Publ. II, Io.

XXVIII.

Designaui primum fauoris commerciorum limitem; ne laedat ius aliarum gentium: progredior ad alterum; ne laedat ius publicum ciuitatis. Duo id habet summa capita. Primum , ius et officium rectorum ciuitatis versatur in co, ut consulant totius reipublicae saluti: alterum, ut id faciant ex praescripto legum et pactorum, in quibus posita sunt reipublicae sundamenta. Vtroque regitur, is de quo disputamus Commerciorum fauor

XXIX.

Faucia dum est commorciis, sed ea ratione ut consulat ille fauor saluti rei publicae totius. Prosunt reipublicae commercia. At non omnia: sunt quae nocent. Iubet ergo ius

ciuitatis publicum, discerni ab utilibus noxia, premi haec, faueri illis, huc dirigi summam qua pollent imperantes, legum fercndarum et Ordinandae reipublicae potestatem. At, ut satisfieri possit iustui aequo sine et bono, iungenda iuris arti, prudentia et ciuilis illa et mercatoria. Non sussicit consuli a principibus, viros ciuilis prudentiae gnaros, sunt enim illi plerumque, rerum quae ad interiores mercaturae et a comme μ

29쪽

commerciorum rationes quaestusque compendia pertinent, a sit ignari prorsus, aut non satis periti. Sed nec susscit co suli mercatores ; ut enim taceam nondum abundare ordinem illum viris qui ultra sormulas sapiunt et paternas consuetudines, sunt in iis multi qui blandiuntur suauiter principum auribus boni publici simulatione, sed id agunt ut neglectis

aliis, iis faueatur commerciis, quae ipsorum lucra augent, licet diminuant totius reipublicae facultates. Iungenda ergo utriusque partis consilia, sed ii maxime audiendi mercatores, qui arti, prudentiam iungunt et animi candorem, ut caussa omni perspecta is certo stituatur iudicio, fauori commorisciorum limes et modus, qui cum totius rei publicae salute consentit. Dabo regulas, quae et intelligi possitnt et demonstrari, ex praemissa de formis commerciorum et de nexu eorum cum salute reipublicae do mina. Prima, de commerciis intomis vcl domesticis. Ea vero semper reipublicae

sunt fructuosa, si id ei sciunt, ut nihil in re publica sit sterile,

nihil otiosum, ct ut respublica a peregrinis accipiat pauca, det iis multa. De Oxternis tres habeto, quae anctissime cuin prima illa cohacrent. Quae cum pcregrinis Commercia effieiunt, ut subductis rationibus omnibus, plus nostra respublica a peregrinis accipiat auri argentique, quam alienae a

nostra, illa ad salutem publicam sunt utilia, et singulari iuuanda fauore. Quae vero faciunt, ut plus auri argentique peregrini accipiant a nostris, quam nostri a peregrinis, illa quoad fieri potest, coerceri par cst ct reprimi. Quae deni- que, non nisi aequalitatem lucri, inter nostros et pcregrinoscisciunt, coercenda non sunt, nec tamen singularem merentur fauorem, satis ea tuetur mutua libertas. Late patet haec inquisitio et multis impeditur dissicultatibus, quas ut superet , sagax inquisitor, in tria aciem intendat neccsucst. Ut noscat scilicet PRIMO, proportioncm cius quod soluit respublicx peregrinis et quod peregrini soluunt ciuibus, ct cui Parti,

30쪽

parti, collectis et subductis rationibus omnibus, cedat quod

aequalitatem superat lucrum ' . DEINDE ParteS commerciorum quas eXercet Vel exercere potest respublica omnes, et

quid ad illam proportionem conserant, Vel conferre qUeant, singulae '' . DE Ni v E subsidia adcommodatissima ad conseruanda et augenda Vtilia, ad reprimenda et coercenda noxia '' . Tantum scilicet opus est leges dare commerciis, quibus consulatur saluti totius rei publicae.' Solet id appeIIari La Bala est δι commereo, cuius accurata e gnitio fundamentum est et regula consiliorum de iuuandis fauore commemetis, Duae sunt inuestigationis viae. Prima, ut inquiratur in proportionem mercium quae exportantur et inuehuntur, utrisque ritae aestimatis. Si enim appareat, nos plus mercium accipere a Deregri nis, quam aecipiunt a nobis peregrini omnes, aeis inrato utrinquo aequaliter pretio, tunc certum est nos pergere: si contra sit, nos

lucrari. Altera, ut inquiratur in proportionem, quae obtinet in permutanda cum peregrinis pecunia. Lu cours dia change . Dein bent Amstelaedam ensibus Londinenses, Londinensibus Amstelae. da menses; ne ergo necesse sit mitti utrinque et rami tri saepius Ean dem pecuniam, magnis impensis, nec minori periculo, compensari tur debita vel inter debitores ipsos vel interuentu aliorum, in Aiuer-ss saepe emporiis. Fit id per eambia, ut aiunt, trassata. Londinensis soluturus Amstelaedamen si, quaerit cambium, ab eo cui Amstelaedam ensis debet, Amstelaedamum trassatum. QRo trans missis eompensantur debita. Iam scimus augeri prptia rerum ea proportione, quae est inter numerum rerum quae quaeruntur et num rum earum quae adsunr. Si ergo Londinenses plus debent Amstelae lanae bus, quam hi illis, non possunt non rariora ossis eam blatrassata Londino Amste laedainum, quam Amste lac damo Londinum, et plures tamen indigebunt illis quam his. Vnde cambium C. Floxenorum trastatum Londino Amstela damum maiori emendum erit,' Pretis, quam cambium C. FIorenorum trassatum Amstelaedamo Londinum. Contra erit si Amstelaeda menses plus debent Londinensibus. Si denique debita utrinque sint aequalia, aequale evit cam-biorum eiusdem summae pretium. In ea vero computari na, demendae sunt mutationes subirae et temporariae, quae non ex Promportione debitorum sed extrinsecuῖ ex alio gonero proueniunt, evncile distinguuntur, a peritia harum rerum. His demtis, si rito componantur, reciproca cambiorum trassatorum pretia, intelligi poterit, quae regio plus debeat alteri, quae minus.' , Si propositis subsidiis usipetiyiclamus, plus nos debere petegrinis, quam peregrini debent nobis, plus inuebi mercium quam exportari;

agendus

SEARCH

MENU NAVIGATION