장음표시 사용
11쪽
cet superior omnibus, publicae salutis suprema lex, ea reliquas omnes emendari, corrigi, suppleri par est, si vel lati- tudinc peccant vel angustia. Incidere vero potest et incidit saepe, ut quae aduersantur insigniter publicae saluti, cohiberi non possint, nisi aucta legum seueritate. Incidit, ut sint negotia quaedam ad publicam salutem non utilia modo, verum et necessaria, quae tamen nec suscipi soleant frequenter, neci confici possint seliciter, nisi propenso iuuentur et publico reipublicae fauore. Recte ergo illis odiosa, his fauorabilia irrogantur priuilegia; seu iura singularia, quae recedunt a legitima et usitata iuris aequalitate, sed manifesto reipublicae emolumento ' . Adest certe manifesta in propositis formis,
εὶ Redit eo PAVLLI definitio L. I 6. D. de Legibus I, 3. Ius singulare
est, quod contra tenorem rationis, propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum es. Terior rationis, est generalis et con ans iuris ratio et ordo. Reeedit ab eo propter utilitatem ius singuis Iare e cuius crebra occurrunt in Iure Romano exempla, ut recte dixisse
videatur IV MANUS L. II. L 2. D. ad L. Aquit. IX, 2. Multa iure eivili contra rationem T litanai, pro ut in te commkni recepta esse, inis numerabilibus probari pose exemplis. Iura singularia, priuilegia appel- Iaui. Minus proprie, fateor, sed exemplo Iegum. Priuilegium antiis quis est leκ in prinum id est unum priuatum hominem lata. Questa liberis gentibus odiosa, irrogari absolute vetant, Atheniensium ut viis detur exemplo, XII. Tabulae Lueuienter haec explicant Viri Illuis stris GEORGII CHRIsTIANI GEBAVERI Singularia δε Priis Milegiis, Gottingae ct I la CC X LIX. edita. De his VLPIANV sL. D. de Legib. I, 3. Iura non in finguis perjonur, sed genera, liter eonfiitiuntur. Sed eontra verbi proprietatem, iura singularia, ordini ciuium, certisque caussis data, frequenter satis, priuile*ia nominant, iuris nostri conditores. Sic, ut ex innumeris exemplis asse. Tam pavea, commemorantUr Privilegia militum, L. 24. D. de testam. mili r. .XXlX, I. pupillorum L. 42. D. de ad min. et perie. tui. XXVI, 7.
creditorum priuilegiariorum, L. I p. IS seqq. D. de reb. au a iuia possid. XLII, S.
VII- Missis odiosis, disputamus de fauorabilibus. Fauere respublica et ciuitatis iura, illis dicuntur hominibus, rebus, eausis, quarum singularem gerunt curam, quibus iuuandis
12쪽
iura dant singularia ' . Fauor ille iustus est, s iustas habet causis, iustos limites, si id denique efficit, quod vult salus
populi, nec Iaedit ius aliorum. Idem legitimus est, si introducunt eum et probant leges, si porro id agit, quod eaedem iubent, quod praescribunt. Quae vero sint nominatim iustae et legitimae fauoris huius caussae, qui limites, qui effectus, ex generali iurium singularium regula, facile et intelligi potest
) utor fauoris voce, sicut ea usi sunt romani iuris conditores. Comis memorant illi multas fauoris formas; Fauorem dotium, L. 9. f. r. D. do Ιur. dor. XXIlI, 3. Fauorem pupillorum L. 4a. D. adm. et peric. tutor. XXVI, 7. Fauorem religionis L. II pr. D. de usuis. Et quem adm. VII, I. Fauorem Iibertatis L. Iaz. D. de R. I. L. II. et similes . fauores alios, qui subsunt omnes ei quod definiuimus generi.
VIII. Ad iusti et Iegitimi fauoris, iustas et legitimas caussas,
primo quidem ipsa reipublicae salus atque Utilitas, pertiuet ' ;. deinde is quorundam hominum et negotiorum cum salute reipublicae nexus, ea conditio, ut et indigeant singulari rei publicae cura beneficisque priuilegiiS, 'et utrumque mereantur.
Sunt scilicet homines hominumque ordines, quorum salus cum salute respublicae cohaeret, sed eas habet difficultates, ea peric Ia , ut nisi respublica singularem eorum suscipiat curam, aut desint illi prorsus aut satis prodesse nequeant. Sunt porro negotia quaedam ita comparata, ut utile sit reipublicae et necessarium, suscipi ea Dcquenter, confici feliciter. Ea vcio saepius ob multas quibus premuntur difficultates, ob plurima quibus exposita sunt pericula, nec solent frequenter satis suscipi, nec possitnt utiliter procurari, nisi respublica eorum agat curam , et singularibus iuris beneficiis homines ad suscipienda alliciat, in procurandis adiuuet et tueatur. Fauendum ergo iis negotiis, quae ob insignem cum salute reipublicae nexum, insignem merentur seuorem, et ob difficultates et pericula, eodem praecipue indigent.
Utilitatem reipublicae primam esse et principem I gitimi fauoris causi
13쪽
. . exempla, ne sim in aperta re et simplici verbosus. Fauet dotibu Caussam ex PAVLLO disce L. I. D. de Iur. Dot. XXIII, 3. Reipublineae interes, mulieres dotes salam habere, propter quas nubere possunt. Fauet sepulcrorum religioni. Caussam planissime PAPINIANus e plicat L. 43. D. de Religios XI, T. Nam propter publicam utilitatem, ne insepulta ea Mnera tacerent, strictum rationem insuper habemus, quae nonnunquam tu ambiguis religionum quoesionibus omitti solet, nam Iut gnam ese rationem, quώe pro religione facit.
IX. Sintne in earum rerum numero commercia, quae iuris ac reipublicae fauorem merentur, coque indigent, ut perspecta tota caussa existimari possit remus; eorum naturam, formas, parteS, aperte et plane explicabo.
Sunt ea de quibus loquimur commercia, MUTATI
n us ' . Suo scilicet iure homines, sibi et de iis prospicere
solent, quae ad vitam conseruandam pertinent, et ea adpetere , quae illi commode et tu unde transigendae inseruiunt. 'Ea autem est orbis terrarum facies, ut non omnia omnis proferat tellus. Ea hominum conditio, ut non omnium
eaedem stat facultates. Negat uni regioni natura, quae larga manu concessit alteri: indiget pars hominum illis, quibus abundant alii. Ut ergo consulatur singulis, necesse cst, communicari inter omnes bona varie diuisa, et mutari quibus abundamus, cum iis quibus egemus. Seruat sibi quisque, quae ad vitam conseruandam ct suaviter transigendam sunt utilia; quum vero aliis praeterea rebus sibi opus esse sentit, seligit ex suis, quibus aut plane aut minori saltem incommodo se carere posse existimat, eaque cum illis mutat quae magis necessaria videntur. Dupliciter id fieri et potest et solet: simplici nimirum permutatione et interuentu pretii
cuiusdam communis. Simpliciter permutaturus, do ego .
quibus abundo ut accipiam quorum indigeo. Antiquissi-- mum
14쪽
mum id. Sed ea res multum saepe habet disticultatis, quum nec indigeant semper, qui res nobis necessarias pollident, iis quibus nos carere positimus, nec nos his quibus illi abundant. Auget disticultatem discrepans hominum iudicium, in aestimanda rerum quae permutari possent aequalitate aut inaequalitate. Augent eam locorum et temporum differentiae mutitiplices. Tacco plura. Vsu ergo introductum est, ut commune et eminens quibusdam rebus tribueretur pretium, Vt, auro, argento, aeri, nummis. Eius iam ope insigni fac litate merces utrinque aestimari et accepto pretio quae nobis minus necessariae vendi, dato magis necessariau emi pollinit. Exercentur igitur commergia, permutando, emendo, vendendo, omnibus denique negotiis quae mercium Permutationi, em
tioni, venditioni, inseruiunt.
' Varias tradunt commerciorum definitiones, qui de Iis eum curastri pserunt. Nostra iam CICERONI in mentem ventile videtur, licet eam non generi aptauerit, scd variis quae generi subsunt formis. Re- fert sellieet ad munera quibus homines funguntur, et earum rerun
quibus abundarum exportationem, et earum quibus egemus i ectionem,
de Ossic. II, I, I . Hominum porro coetu, iuris aequa descriptione, eeitaque vivendi disciplina, effectum esse dicit, ut dando et accipiendo. malaudisque Devisatibus et coinmodis, nulla re Veremur. De orie. II, 4. II. VLPIANVS noster Fragm. XIX, S. commereium desinit, .mendi vendendique inuicem ius. Nec id male: modo emtionem venis ditionem tam late intelligas, ut includat permutationem, nec ius, a iuris vlu seiungas. Eum enim commerciorum voce comprehenditius nostrum. U. Tit. C. de Commeretis et Mercatoribus IV, 63. Nostra id commodi habet definitio ut ea commerciorum natura, forismae, utilitates, subsidia, a ceu rate possint explicari et luculenter Simillima est Μ ELONII illa. Cap. I. p. 9. Le commerce esreebange du supersu ρυur D neeel uire. Quum vero si proprie et accurate loqui velimus, non sit semper in rerum dommerciis, quod da mus supernuum, quod accipimus necess irium; quum demus facpene assaria, ut accipiamus magis neeossaria, saepe quod aecipimus superfluum videri posset nisi mutaretur cum minus neces larii x: saepe denique existimatio de maiori vel minoia rerum necessitate, opinione magis quain veritate nitatur: praetuli ego in definiendo illam me, elum quae nobis magis aut minus necessariae videntur comparationem ; aptiorem, ut mihi videtur, ad comprehendendas una oration omnes commerciorum Daries et formas.
15쪽
XI. Uarias quum habeant commercia Ormas, varie diuissetent. Constitutum est nobis inuestigare nexum commerisciorum cum republica, et inquirere, quibus rei publicae beneficiis , quo iuris publici et priuati fauore essiciatur, ut so-reant commercia et reipublicae snt salutaria. Missis ergo aliis diuisionibus, cam explicabimus, sine qua haec disputatio, nec institui potest commode, nec satis intelligi. Sunt nimirum commercia si ad rempublicam reseraotur, vel interna vel externa, seu quod idem est, vel domestica vel peregrina '). Internum et domesticum, ciues habent cum . ciuibus. Externum ac peregrinum, Cum eXternis, et per grinis. Intornum duas habet formas, unam si ciues cum ciuibus, merces quas tulit natale solum et domestica elab rauit industria, permutando, emendo, Vendendo Communicant: alteram, si ciues cum ciuibus communicant, merces aliunde inucctas. Externi tres simi formae: prima, quum nostra Exportantilr: seta a , Quum i chiiqiur Peregrina itertia, quum peregrina portantur peregrinis, scd interuentu ciuium nostrorum. In quibus sngulis duo spectanda sunt, quae scilicet si exportationis et inucclionis proponio, et cuius opera, cuius sumtibus peragatur utraque. Commercia porro domestica et peregrina, singulorumque formas, variis modis et confundi ct separari, facile intelligitur; sed omnes illae varietates, ad summa haec et reuocari possunt capita, et
reuocandae sunt omnino, si quaeritur quid in illis reipublicae 'utilest, quid noxium p
ὶ io ANNEs LAw diuisit uti nos commercium in domesticum et
peregrinum. Domethici unam commemorauit speciem: Frire e saltiar is pmple et ecbaver dans te Pati ses propres demeta et marcianis dises. Addenda omnino altera nostra; nam inuectae merces si porro a ciuibus cum ciuibus eommunicentur, nostrisque hominibus Occasionem Praebcam, vel iis in rem suam utendi, vel in iis persciendis luis crosam exercendi industriam, pertinent ad commercia interna. Existernorum LAWIVS sex numerat sormas, quas ad tres reuocari iubent, diuidendi leges. Sie qnod sexto loco dicit et Freter Ira volseaux .
16쪽
extis Iouer, non singularis est commerciorum forma, sed pars, uti eam-bium , assecti ratio, aliaque . quae modo ad hanc modo ad illam peris tinent formam, prout mercibus exportandis, inuehendis aut transis ferendis inseruiunt. Ceterum acuminis et utilitatis plena sunr, qvie eo loco de commerciorum formis et partibus LAwIVS scripsit. v. Conis saerations sur Ie eommerce et fur I 'Argent. Cap. II. P. IS.
XII. ... Explanavi definiendo commerciorum naturam ct formas. Perspicuum fit his argumentis, quod nec antea erat obscurum, commerciorum beneficio et apportari undique, quae perva'rias terrae partes distributa sunt, ct dari amplam singulis facultatem Commutandi, cum magis necollariis, ea quibus minus indigent. Sine qua opportunitate si ellemus, ct descerent saepe necessaria, et carendum foret Omnino ma X ima rerum earum parte, quae faciunt, ut commode vivere pollimus et iucunde. Sunt ergo commercis quae his omnibus prospiciunt et consulunt, non singulis modo hominibus, nec singulis modo ciuitatibus, sed uniuerso hominum generi, omnibusque gentibus maxime utilia. Merentur, quod ex eo consequitur , Communem hominum omnium , Omniumque gentium seuorem.
Quamuis ergo gentes iure perfecto ut aliarum gentium commere is saueant, non pollini cogi: obligantur tamen, licet imperfecte. Vt .
faueant illis paeis bellique tempore, si fauor ille ipsis eis innoxius, aliis utilis. Fluit id ex fonte iuris gentium ina prefecti, de quo egregie Ill. NON TEsOVIOV; Le Dreit des gens est narureyement uende fur ce principe, que les diverses Nations Misera Ie Dire, dans la paru. te plus debleu et dans la Gurere te molas de Anal, qu'il est posbis, sanx
ire a Dura veritabies inter cis E s P RiT DEI LGl X I, 3. Non potest ex hoe principio aestimari iux gentium perfectum seu cogens. At recte inde derivatur imperfectum , ad quod pollinet ille fauor, quem 'gentes aliarum gentium commerciis, debent omnino. Auget obligandi vim, is commerciorum nexus, ut multarum gentium utilitates . coniungant, adeo ut quae gens sau et commerciis aliarum gentium, et
17쪽
Sed magis multo et arctius cum salute reipublicae cuiusuis , ciuium cohaerent commercia. Mercatura nimirum, quae commerciorum artem et frequentiam complectitur, non eam tantum habet utilitatem ut apportet omnibus et impertiat, quae ad vitae necessitates et commoda pertinent; sed
illis etiam, qui eam strenue et feliciter exercent, honestum ct insigne affert lucrum, idque inter innumcros ita diuidit,
ut ad uniuersam redundet rempublicam. Ponamus calculos, subducamus rationes. PRIMO, in ea republica cuius ciues magnam et copiosam faciunt mercaturam, nulli, quos natura dat prouentus, nulla industriae et artis opera usu et fructu destituuntur. Iusto omnia pretio commutari, vendi, expor tari possunt. Fit inde ut strenue colantur agri, ampla sit res pecuaria, frequententur urbes, impigre exerceantur et flo- Teant artes omneS. DE I N D L, quum agricultura, res Pe Cuaria , urbium frequentia , artium succcsius, ipsa quoque mercium exportatio et memb, ac mercaturae partes innumerae , quum inquam ea omnia, si ampla sint et fructuosa, multos et in dies plures, conuocent, alant, ditent, homines hominumque familias : augetur commerciis ciuium et
incolarum numeruS, augentur opes. Ponno aucto ciuium numero, aucti S opibus, augentur commode et utiliter ciuitatis vectigalia , reditus, opes publicae, scit etiam insuper respublica, si grauiores inciderint necessitates, unde illis subueniri possi. Nihil DEN iuvE ad ciuitatis securitatem et abundantiam, duas illas publicae salutis partes, ciuium egω-giorum multitudine utilius cst, nihil publicis priuatisque opi-hus eiscacius. ') .' ) Video me ardore quodam mentis, summa proposuita ad quae eniti
potest adiuta e mmerciis respublica. Nec tamen induco quae scripsi. Recte qui magna cogitant, summa sibi proponunt, et enituntur quo possunt. Cogitemus quid in Anglia effecerit ELISABETHAE re
18쪽
et sto LAERTVs magni omnos; inter Batauos mereatorum societas. Adder, spero, Germania noua publicae felicitatis exempla. Uuenm. merce vetene 4 ι'autre, D petis au Mediocre, te mediocre ati graua. v.
Succedunt laetis tristia. Florent commerciorum beneficio respublicae. Egent e contrario et debilitantur, si negligunt Commercia, si torpere patiuntur mercaturam. P R I M o enim multis illis et maximis carent commodis, quae ex commerciis derivantur in ciues, ex Ciuibus in rempublicam. Illis vero quum careant, felices et beatae esse nequeunt. DEINDE, quum ipsae negligant mercaturam, trahunt ad se
peregrini exportationis et inuectionis quaestum, immo praeripiunt saepe ciuibus, domestici commercii lucra. Quo non potest non exhauriri ciuitas et prorsus enervari. V Merentur reipublicae singularem fauorem commercia merentur ut illis prolixo saueant iura reipublicae publica et priuata. Est haec prima iiisti ci testimi fauoris caussa. Pro- gredior ad alteram. Eo indigent. XUI. Non id cquidem volo, tolli commercia omnia, si d stituantur reipublicae et iuris fauore. Id vero certum est, et nihil habet dubitationis, nec introduci posse in rempublicam,
quae copiosa mercatura, principum aut Ciuiu in vitio caret, commerciorum usum et frequentiam; nec ea retineri, defendi , augeri, uti merentur; nisi adsint illis , fauor publicus,
cura ciuitatis, iuris beneficia. Habent enim tot dissicultates, tot pericula, ut a tentando reuocentur, his vincendis minus adsueti, sed et succuinbant saepius, quos vincere ars et usus docuerat. Alliciendi ergo sunt opportunitate, priuilegiis, praemiis etiam. Defendendi ab aliarum gentium , imo cuuium quoque, vi ct fraude. Iuuandi contra fortunae iniurias ct satorum casus. Quae omnia publicam poscunt aucto-
19쪽
ritatem, publica subsidia. Auget fauoris necessitatem, plurimarum gentium aemulatio. Sciunt aut discunt sua commoda fere omnes. Certant de iuuandis, tuendis, augendis ciuium Commerciis contentione maxima. Quae ergo incommuni hac concertatione torpet inerti otio respublica, nec fauet impense suorum ciuium mercaturae; eius profecto Commercia, non modo augeri nequeunt, sed quod magis est, ne conseruari quidem pollunt. Opprimuntur prudentiorum studiis, ct fiunt tandcm, qui supersunt mercatores, peregri norum proXenetae. '
ηὶ Docent historiarum monumenta, nullam fere gentem commerciis florui sie, nisi adiutam singulari reipublicae fauore ; multarum mereaturam debilitatam et oppress2m, quum eo careret.
Quum omnes respublicae commerciis indigeant, commercia fauore; ad omnes pertinent, grauissimae quas eXpla nauimus fauoris commerciorum caussae. Quo vero magis commerciis ad publicam salutem indigent ciuitates, quominus illis videntur arae ἴ qm grauiorae reuhoe impedimenta. eo magis ampli lacandus est commerciorum fauor , ut scilicet lassiciat necessitatibus rei publicae, et. Vincat, quae commo dis obstant, omnia. Dantur fauoris gradus. Summi, mo do iustus sit, iustas habemus caussaS.
Nulli genti condueere commerciorum neglectum, niti quae nulla Pr arsus re abundat, et nihil habet, quod mutare Possit, elegantexdocet III. NON TEsuvio V. Esprit des Lois XX, a . Ea vero paupertas, non maturae vitium sed hominum, quod corrigi par est, non foueri.
XVIII. Iustus ut sit commerciorum fauor, iis se contineat finibus, iis limitibus, quos fauori omni, summo etiam, iura PO
XVIIII. Demonstrauimus ius esse cuique homini, qua potest ra tione saluti suae consulendi, dummodo a laedendo aliorum
20쪽
iuro abstincat. Ostcndimus porro, homines suo iure usos, saluti suae, coitione in ciuitatcs, wnsuluille, inde vero consequi, ut salus populi suprema sit ciuitatis lex , ct ut ius sit ciuitati saluti suae omni qua potest ratione prospiciendi, modo a laedendo aliorum iure se cohibeat. Quamuis orgo iubeat salus publica, ut quaedam persenae vel negotia singulari fauore iuuciatur: ille tamen fauoreosdem habet limites, quibus ius publicae saluti consulendi continetur ; prouidendum est ne lac dat ius aliorum. Ius autem a quo laedendo abstinere coguntur, qui ciuitatibus praesunt, distributo in gentes humano genere, triplex est; Ius gentium aliarum, ius totius ciuitatis, ius singulorum ciuium. IIII
Ita scilicet salillis publicae cura, eum iustitia cohaeret, quam ciui ratum principes ac rectores , ct aliis debent gentibus et eluibus suis,tLm omnibus . tum singulis. Nullus fauor iustus est, qui salutem pu
blicam ab iustitia seiungit. C es Dissilee qui dest Iaire te principaι objet dyun Prinee'; e 'es le bien des peuples quiI goti verne, quit Gis preferer ιὶ iovi aut re interet. Le Guveratu bien Din d' etra Ie Mait re ab Diu des peuples qui Ioni 1sus D domination, n 'en es que is premier
magistrat ANT IN AC MI AUEL. Ch. I.
XX. Traducenda sunt ad formam, de qua agitur, quae degenere demonstrauimus. Fauendum est commorciis, sed ita ut fauore illo nec aliarum gentium, nec totius ciuitatis, nec ciuium singulorum, iura laedantur. '
Vti in omnibus fauorum formis, ita in commerciorum quoque fauore , seruanda est vertisma illa limitum regula , ad quam amplissimum dotium fauorem dirigit POMPONIVs L. 6. I. a. D. de Iur. dor. XXIII, 3. Bono et aequo son conueniti aut luerari aliquem cum damno asterius, aur diamnum sentire per alterius lucrum.
Primo quidem non laedenda sunt commerciorum fauore,
iura aliarum gentium. Id ut sine ambiguitate possit intelligi, definiendum est, quodnam sit gentibus ius prohibendi vel limitandi alius gentis commercia. Est id ius omne vel pactis C 3 anti-