De fauore commerciorum liber primus quem auctor. ill. I.Ctor. colleg. ips. kalend. octobr. 1750. pro obtinendo doctoris gradu defendet Christianus Gotthelf Gutschmid

발행: 1750년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

arendus erit commerciorum quae sunt nostris eiu ibus cum pete. grinis centiis, et inquirendum quibus essiciatur, ut plus debeant nostii, quibus contra essici possit ut plus debeant nostris pete. erini. Illa reprimenda, haec iuvanda. Pertinent ad classiemeommerciorum summe utilium, I. quibus exportantur merces arte et industria incolarum elaboratae, a. quibus exportantur merces su periluae, quae arte industriaque non perficiuntur, 3. qui in hiis inuehuntur merces arte et industria ciuium perficiendae, et vendendae dein aliis, 4. quibus mutatio mercium inter peregrinos, interuentu ciuium nostrorum cum fructu peragitur. Contra adclas.sem summe noxiorum, I. quibus exportantur prouentus naturales, quorum indiget regio ipsa, uti annona, quae ut tussiciat incolis omniis bus, prima merito est legislatoris cura V. NELON. Cap. II. p. IS. a. quibus exportantur merces, quae Occupare potuissent utiliter artes et industriam ciuium, 3. quibus inuehun r Peregrina , eo eTectu ut negligantur domestica. Sunt haec summa genera, ad quae referendae iunt species, sed spectata semper permutationum necessitate et proportione, qua fit, ut commercium quod si solum erit, foret noxium, fiat utili munum , si iuuet permutationem, cuius maiori lucro, minora pensentur damna. V. Μ EI. ON. Cap. XIX. pag. a S6. REFLEx iis ΟNS POL/Tiu Es Tom. II. Art. T. p. I 68.

μεὶ Adhiberi poteth utiliter prohibitio exportationis vel inuectionis

noxiae, nisi turbetur ea permutationis utilitas. Si secus fiat, cauen. dum ne periculosior sit morbo medicina. Suppetunt alia. Minuere vectigalia utilibus, augere noxiis. Essicere ut comparata mercium

nostrarum mperegrinarum bonitate, aequiori nostra e emi possint

pretio. Taceo plura, quae Libris posterioribus, ubi per singulas

partes eundum erit, uberius enarrabo et fultus.

XXX. Alter limes quem Ius publicum fauori commerciorum constituit, is bin, ne quid fiat aduersus leges ct pacta, in quibus posita sunt reipublicae sundamenta. Oravi supra caussam bonae fidei in iure gentium et demonstraui seruanda esse pacta, etiamsi commerciis fuerint inimica. Eadem res hic agitur. Obstricti sunt imperantes, ut feruent bona fide constitutas et pacias de serma ct administratione reipublicae leges. Faueant ergo commerciis , qua possunt ratione,

sed ita ne laedant formam imperii publicis legibus et paclis stabilitam. ' Si pugnent publicae leges et pacta cum fauore

commerciorum, Operam dent ut consensu eorum mutentur,

32쪽

penes quos mutandi ius est et potestas. Id si obtinere nequeunt, seruent legitime constituta. Ferenda sunt mala, quae nequeunt depelli, nisi malo facinore.

ν Cautio haee in iis rebus publicis necessiria, In quibus adstricta regi.

bus imperantium potestas; multoque magis si accedat forma ad Syste. ma ciuitatum foederatarum. Sic in magna Britannia, non licet te. gi legibus prouidere commerciis, nisi consentiat augustum regni eoniacilium , quod Paxlamentum appellari sistet. In Belgio Foederat. singulae prouinciae iure summae potestatis ordinant commercia ei. Dium suorum, sed ita ne laedant consociationis leges. v. CORNEL v AN BYNCRE RAHOECK Quaest. Iur. Publ. II, 23. 24. In Imperio Germanico ius diaigendi commercia in iis quae totum spectant imperium, pertinet ad Imperatorem et Electores INI TR. PAc. os NABR. Art. IX. I. I. I. NONASTER. J. 67. 68. reliquosque prinisci pes et status CAPIT. IΜP. FRANC. I. Art. UII. g. 3. in territoriis ad dominos, saluo nexu totius imperii. INSTR. PAC. OSNAP. Art. VIII, 6. I. CAPIT. IMP. FRANC. I. Art. VII, s. vide RENNERI.

XXXI.

Limites ponit commerciorum fauori ius gentium , pomnit ius publicum totius ciuitatis, sed ponit etiam ius singulorum ciuium. Ius est ciuibus singulis postulandi, ut in reis publica securitati ci utilitatibus singulorum consulatur , nisi manifesta necessitas exigat, ut anteferantur publica commoda priuatis. Continetur ius id singulorum, in prima consociationis ciuilis origine et lege. II. III. Iure ergo perfecto singuli ciues postulant, ne laedantur ablatione sui : iure imperfecto ut corum utilitatibus prouideat respublica. Quum' autem imperantium sit, vires et voluntates singulorum dirigere ad communem salutem, est ipsis ius eminens flatuendi de iure ciuium. Redit id ad quatuor capita : Pu Ino legem dicunt ciuibus qua ratione tuendum si ius persectum, ne turbetur publica tranquillitas. DEINDE si cogat fatalis rei publicae necessitas, cogere possunt ciues, ut renuncient iuri perfecto. Post no modum statuunt studio singulorum, uti

litatibus priuatis consulendi, ne id obsit utilitati totius rei-

33쪽

DE FAVORE COMMERCIOR vhi

publicae. DENIQUE in cura utilitatis singulorum, quam gerunt ipsi, recte si commoda plurium Cum commodis pauciorum pugnent, praeserunt utilitates plurium. Duplici tamen cautione opus est, altera si adimitur ciuibus ius, demta necessitate, perfectum: altera si negligitur imperfectum. In adimendo illo; ne id fiat, si alia ratione securitati ciuitatis consuli potest, utque damnum, quod passus est reipublicae caussa ciuis, a republica quoad fieri potest reparetur. In negligendo hoc; ne ad postponenda Commoda pauciorum, deueniatur, si consuli potest omnibus , si vero postponenda emnino sint , ut paucioribus illis alia ratione prospiciatur. Ad has leges dirigendus est commerciorum fauor, ne laedat, ius singulorum ciuium: hae illi adhibendae cautiones, si pugnant in iuuandis commerciis, Commoda pauciorum, cum utilitatibus plurium aut totius reipublicae.

. Satisfecit caussae grauissimae, Vir illustris CHRIsTIANVs LUBoia vicus sTIGLIZ Disputatione de Iure imperantium in ius quaesitum ubditorum Lips. cIII cc XIII. Rec. cId I cc ALVIII

ae de iure singulorum ciuium dixi in uniuersum. Addam tamen duo exempla , quae in controuersiam adduci solent frequenter: primum de iure ciuili constituto et recepto ; de priuilegiis alterum.

XXXIII.

Ius est ciuitatum rectoribus legem dicendi ciuibus, quae regat iura singulorum et modum ea tuendi. Liberiam illis porro est, utrum ipsi ius constituere velint ciuitati, an recipere ciuitate peregrinum. Liberum denique, definire quae iure scripto dirimi velint, quae relinquere moribus et aequi tali. Constituto autem vel recepto iure ciuili, postulant suo iure ciues, ut ex eius praescripto aequale ipsis dicatur ius. Si ergo animaduertant ciuitatis rectores. pugnare ius constitutum

34쪽

tutum vel receptum , cum eo quem commerciis debent fauore, possunt sane noua lege abrogare priorem et mutare. Ante vero quam ea mutatio facta et noua illa lex rite fuerit promulgata, pronunciandum est , secundum priorem , ne laedatur quaesitum inde ciuibus singulis ius ; quod nunquam licet nisi summa vineat necessitas. Multo vero minus iudicibus est permittendum, ut in re, ciuili iure definita, nec alia Iege mutata, recedant a iure scripto, et inuolent in iuncta rectorum et ciuium iura. Licet ergo id essicere possit coinmerciorum fauor, ut ciuitatis rectores mutent iura commerciis inimica; ut iuris interpretes in re dubia eam praeserant

sententiam, quae fauet Commerciis : nunquam tamen eius

simulatione, recedendum est, a iure quod legitima auctoriatas constituit, necdum mutauit. Ponit scilicet ius ciuitatis Privatum limitem fauori commerciorum, in caussis priuatis-

Adiungam alterum. Priuilegium datum ciui Iegitime, ius ei tribuit, postulandi ut illo fruatur tranquille, secundum concessionis formulam. Curandum ergo principi, ne largiatur nisi utilia reipublicae, et innocentia. Data, salua sint: nec reuocentur temere , nisi id iubeat euidens reipublicae necessitas. Nec interest, gratuitane sint an onerosa, legem dat virisque promissio legitima et bona fides. Si ergo colla Tet priuilegium cum commerciorum caussa, non id essicit eorum fauor, ut id possit violari antequam reuocetur, nec ut Teuocari queat temere. Quod si vero id tolli iubeat euidens necessitas , equidem aequum et bonum existimo, ut respubli Ca qua potest ratione damnum ciui resarciat, qui priuilegium, Praemium laboris aut dato impetrauit pretio, nec eos inde cepit fructus, qui aequent laborem aut pretium.

35쪽

R I Singularia de priuilegiis. XX. IlI. CHRIs T. L. B. de IVOLEInstit. Iur. nat. et gent. MXLVII.

XXXV. Egi finitorem. Quo functus ossicio, explanabo tandem quid efiiciat fauor ille commerciorum; cuius ostendi caussas, , et designaui limites. XXXVI. Quae negotiis quibusdam fauet respublica, id cura singulari ci iuris heneficiis emcere nititur , ut et suscipiantur frequenter et conficiantur feliciter. Is ergo commerciorum fauori propositus est finis, ut floreant in utilitatem reipublicae, ut singulas eorum Partes, quae quidem ciuitati prosunt, suscipiant multi, et susceptas peragant feliciter.

XXXVII.

Id primo essiciendum est, ut assiciantur multi ad saciendam mercaturam, non tenuem illam solum et tabernariam, sed inagnam maxime et Copiosam. Mouentur honore homines et utilitate. Sit ergo in republica quae commerciis fauet honestum , sit utile, operam dare commerciis. Recte respublica ciues in diuersos distribuit ordines, et ut prospiciatur omnibus, cuique ordini quaerendarum facultatum te. gem dicit: recte eos qui publicis destinantur muneribus , iis abstinere iubet negotiis, quibus auocantur ab ossicio, ct in faciendo impediuntur. Aestimandum ergo ex reipublicae statu et ordinum descriptione, quibus periniciendum sit mercaturam facere, quibus negandum. Id autem firmum sit semper et stabile: honestam esse mercaturam omnem, si fiat honeste: sordidam nullam, nisi hominum non artis vitio, mendaciorum et turpis lucri sordibus obsolescat. Honos in ciuitate quae fauet commerciis, habeatur omnibus, qui mereaturam honeste faciunt; nec occludat ea, sed muniat potius viam, ad altiores honorum et dignitatum gradua : ornentur

36쪽

37 praeterea singularibus honorum praemiis, quorum spectata

in mercaturis industria, maxime prodcst reipublicae. At fortius multos honesto mouet utile: nec deerunt unquam reipublicae mercatores, abundabit mercatoribus respublica, si effecerit, ut nauata commerciis opera, utilis illis sit et fructuosa. Nulla ratione felicius ad mercaturam inuitantur et alliciuntur homines, quam si minuantur dissicultates, augeantur commoda, ponantur in medio lucra periculis ampliora. Sint haec communia omnibus. In iis autem commerciis, quibus suo damno caret respublica, si ea praesertim magnas habeant dissicultates, multa pericula, Proponantur utilitates praecipuae, praemia singularia, quibus ad audendum excitari possint meticulosi, incitari audentes.

in Sunt qui CICERONEM de ossic. I, 2. Iso. Is I. sequuti, mereaturam tenuem, sordidam putant, quia in illa nihil proficiant homines, nisi admodum mentiantur: nec vero quicquam sit turpius vanitate. Sed si rem consideremus ipsam, sepositis hominum et vitiis et opinionishus : possunt sane homines in tenui etiam mercatura mendacia deuia tare et tueri turpitudines: potest e contrario, magna quoque et co piosa, si faciant eam homines vition, vanitate et turpi quaestis so descere. Vnde, si honestatem ea metimur virtute, quae omnibus est colenda, ita ab honesta mercatura diuidenda erit sardida, vilutramque diuisi. At seruandum est praeter propositam omnibus virtutem, viris principibus et senatoriis, consentaneum illorum dignitati decorum. In ea ergo republica, in qua adhaeret cuidam mercaturae, imminutae dignitatis opinio, sordidi sane sunt, viri principes et illustres, si ei se, neglecto ordinis decoro, immisceant. Ita vero intelligendus videtur Cic ERO, vir consularis praecipiens filio. Caeterum in republica mercatoria, nescio an possit rectius separari, mercatura quae viros illustres et nobiles decet, ab ea quae illos deinde c*t, quam separatur in legibus REIPUBLICAE IANUENSI A. N DLXXVI. latis. Capite III. v. LVMGII Cod. Diplom. Ital. Tom. H. P. 2IS,

XXXVIII.

Cohaeret priori alterum. Eisciendum, ut suscepta peragatur feliciter; ut sacere possint ciues mercaturam, copiosam atque utilissimam et ficientibus et toti reipublicae.

37쪽

38 . DE FAVORE COMMER Iostv MEo ergo dirigendus est commerciorum fauor, ut reprimanis tur, tollantur, proscribantur eX republica, quae Commercis et capiendos ex illis fructus minuunt et impediunt; constituantur contra, Conservcntur , et augeantur, quae Commerincia eorumque utilitates iuuant et amplificant. Late patet haec cura, possunt tamen eius partes ad tria redigi capita ). Prouidendum Commerciorum LIBERTATI, SECURITATI,

COΜΜΟDITATI. Ad duo capita curam hane reuocauit MELONIVs : Cap. II. p. 29. La plus grande des maximet et se plus cunnuγ, c'es que Ie cimmercena demande que liberte M protection. Quum tamen lit eorum qui commerciis fauent, .ut non solum libet talem indulgeant, securita tem tueantur; sed ut commoditatibus etiam et opportunitatibus proinspiciant, quod omnium optime ipse docuit ΜELON ius; addidi tertium. Praebuit exemplum IIL NAsc OUIvs Dissi. de Foedetibus. ' Commerciorum. I. IX.

XXXIX.

LIBERTATIs, prima esto et praecipua ςura. Si ea salua sit, mercatores ipsi, destituti etiam a republica, satis saepe ingeniosi crunt, satis animosi, ad paranda securitatis pracsidia, ad prouidendas opportunitates. Ea vero sublata, audentium ardor extinguitur, studia pressa diu tandem op-

Primuntur. ' . Cauendum autem accurate et sedulo, ne

libertati confundatur licentia, quae solet ei esse finitima, uti vitia virtutibus. Est scilicet commerciorum libertas, potestas mutandi merces uti lubet, nisi quid publicae salutis caussa

Prohibeatur. Fauore ergo commerciorum, liberum esto cuique cum quibus vult commercium: liceat cuique quas voluerit merces permutare, emere, Vendere, eXportare, in

uehere: quo potest pretio, qua Vult via: nec impediatur, prohibitionibus, exactione iniqua, priuilegiis excludentibus, nulla re alia: nisi quid in illis pugnet cum salute publica, adeoque iure prohibeatur. Salutis publicae rationes, a iustitia non posse sciungi, nec in commerciorum caussa id licere Vnquam, explanavi satis, quum de limitibus exponerem. Salutis

38쪽

Salutis vero publicae, suprema lex, non patitur ut liceat ciuia bus, quod illam laedit. Id ergo in commerciis reprimendum, quod publicae saluti aduersatur, et reprimi potest, sine iusto grauioris mali metu. Reliqua omnia libertati ciuium relinquenda. At repeto, quod me supra monere memini. Α curate in aestimandis publicae salutis praesidiis et impedimentis, Colligendae et subducendae rationes omnes, ne falsa eius specie imminuatur libertas exceptionibus, commerciis, ipsique ciuitati noxiis. Monstravi viam XXIX.) Sed opus est hono publicarum utilitatum ratiocinatore. In re dubia, et in qua in neutram partem deprimitur lanx, praestat dilatari libertatis fines, quam coarctari imprudenter.

Monet grauiter MELONIVs, Cap. II. p. go. Dans Palternariue entrela liberte et D protection it serois bien molns nuisibis d*ter la protection, que la liberte. Idem tamen recte Cap. XX. p. 28 . a licentia seiungit 1ibertatem. Adde L 'ESPRIT DEA LOIX XX,

XXXX.

SECvRITATI COMMERCIOR v Μ, respublica eonsulit, fi id essicit ut ab iniusta vi et malis fraudibus tuta sit, utilis ciuitati negotiatio. Duplex ea est securitas; externa alia, alia interna. Illa ciues a vi et fraudibus eorum qui extra ciuitatem sunt praestat tutos: quo publica hyectant belli et pacis negotia. Haec in ciuitate commercia a vi et fraude, legibus defendit, atque iudiciis. Vtriusque curam singularem fauor Commerciorum reipublicae intime commendat, ' quoniam nulla vi et fraudibus grauior pestis, nulla frequentior: quam nisi arceat et depellat a mercatura ciuitas , hanc et impediri semper, et saepius opprimi necesse est.

Quam valde pertineant ad rempublicam eommercia, ad commerciasseeuritatis externae atque internae cura, exponitur grauiter in Prae fatione regali DES ORDON NANCES DE LOVIs XIV SVR LECoΜΜERCE DONNE ES A s. GER ΜΑΙΗ. EII la CLX XIlI. Egregie in Imperio Germanico utrique prouidet INO TR. PAG. OSNAB.

39쪽

XXXXI.

COMMODlTATIS appellatione omnia denique comis prehendimus, quibus Commercii mutui facilitas ct fructus augentur. Respublica enim quae commerciis fauet, omnia fauore suo complectitur, quae faciunt ut labor, ars et industria ciuium omnibus sit fructuosa, ut indigeant paucis, abundent multis, et merces cum ciuibus et peregrinis mutare possint facile et utiliter, quae Cura multas habet partes et paene infinitas.

XXXXII.

Facile ex his quae diximus intelligitur, commerciorum libertati, securitati et commoditati non posse prouideri, nisi ciuitas cum aliis gentibus aut pacem colat et amicitiam, aut ciuium commercia vi et armis si opus fuerit defendat; ipsa vero res domesticas ita ordinet, ut iuuentur quae commercia augent, reprimantur autem quae iis nocent. Is ergo, de quo generatim egi commerciorum seuor, diffundit se in negotia reipublicae omnia tum externa tum domestica; quid vero in sngulis possit, quid emciat, de eo in secundo teretioque libro disputabo uberius

SEARCH

MENU NAVIGATION