Tractatus de pertinentibus ad celebrationem jejunii ecclesiastici quatuor anni temporum, scilicet, Quadragesimae, Pentecostes, Septembris, & Decembris.Eusebius a Sanctissimo Sacramento

발행: 1724년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

4 1 postea ipse, & Subdiaconus sedent, donec unus Acolytus incensaverit Chorum. Quod quidem fit ob reverentiam Dominicae Annuntiationis, quae in ipso Evangelio continetur: nempe, Praelatus illos mittit, ad notandum, quod Deus Pater Prophetas praemisit ad pronuntiandum Domini Incarnationem futuram: & Gabrielem Archangelum misit, ad annuntiandum eam Virgini Mariae. Diaconus Evangelium pronuntians, est Angelus annuntians Virgini, quod conciperet. Altaris thurificatio est Spiritus Sancti ipsi Virgini adumbratio . Ministrorum quies , sive sessio, est ipsius Virginis timor, & cogitatio, qualis esset Angeli salutatio. Chori vero thurificatio est Patrum illius temporis de Filii Dei Incarnatione diu desiderata exultantium, gratiarum actio, & congratulatio . .

Pro Feria sexta aeuatuor Temporum

Adventus

N sexta Feria una tant v lectio ad Missam legitur z. quia Auctor novi, & veteris Testamenti, de quibus praemissum est, unus Deus solus est: & quia ex utroque Testamento unum Evangelium factum est. Et est Epistolaris lectio : Egredietur virga de radice Iesse. quae est Esaiae,& manifeste de Adventu,& de Beata Virgine Maria in telligitur: quae, cum esset immaculata Virgo, pro 'pe fuit . Ideoque in introitu Ecclesiae praecinit a. Prope esto

mihi Domine . Et in versu et Beati immaculati in via , qu ambulant in lege Domni. Et ad idem pertinet Evangelium: Exurgens Maria et quod est Lucae I. cap. Graduale et Ostende nobis Dom ne, m Iericordiam.tuam : & Osferenda.Deus tu:

vel secundum alios : Aui Israel, primum respiciunt Adventum, quem quia Coeli ennarraverunt, id est, Apo

502쪽

stoli praedicaverunt, in secundo Adventu, eum Domi no iudicaturi: idcirco est hodierna Statio ad Sanctos Apostolos: de quibus habetur in Cantico Virginis, de quo fit mentio in pro ita Evangelio, ubi dicitur : De posuit potentes de sede et cir exaltavit hum les : id est : Dem fuit superbos Scribas, & Pharisaeos: & exaltavit humiles , id est, Apostolos. Et in Communione et Ecce Domi-

I. Tertius

Pro Sabbato kuatuor Temporum

lentus.l N die Sabbati dicuntur quatuor lectiones de

veteri Testamento ante Iectionem illam; Angelus Domini: quae sumuntur de Lege, &Prophetis: & in quibusdam Ecclesiis primest: Clamabunt. Quae est Esai. XIX. cap. Secunda est : Laetabitur. Quae est eiusdem XXX U.cap. Tertia est : Super montem. Quae est ejusdem XL. cap. Quarta est : Christo meo . Quae est ciusdem XLV. cap. Ideo autem sunt quatuor, quia quatuor sunt ordines benedicentium Deum, videlicet, Presati, Clerici, Religiosi, dc Laici, sive Populus: quos enumerat, dicens: Domus Israel, benedicite D minum: per hoc Populus ; Domus Aaron benedicite Dominum : per hoc Presati; Domus Leν, benedicite Dominum : per hoc Ministri; Qni timetis Dominum, benedicite Dominum ; per hoc Religiosi intelliguntur. Prima ergo lectio pertinet ad Populum: secunda ad Praelatos: tertia ad Ministros : quarta ad Relisiosoς. In his enim lectionibus informantur ordinandi, ut ad exempla Sanctorum Patrum dictorum quatuor ordinum, cum eis benedicant Dominum, sive ut benedictio illorum veniat super eos. Vel ideo quatuor leguntur: quia jejunans debet habere quatuor cardinales virtutes, 1 cilicet, Tem-Μ m m a pC

503쪽

46operantiam, quia ipsum jejunium temperantia est; Prudentiam: unde Apostolus: Rstionabile sit obsequium Nesram. Fortitudinem: unde Proverb. ult. de muliere sorti , idest , Ecelesia : Accinxit fortitudine lumbos suos : quia oportet, nos nulliuiri laborare , ad hoc, ut caro nostra inunda sit, quod cum magna fit pugna; quia valde corrupta est , dc spinas, dc tribulos germinat: dc ideo cum magna attritione Venit ad candorem , sicut di hyssus J At Justitia : unde Esaias a Et erit justitia cingulum lumborum ejus, oe fides cinctorium rcnum fuc. De Christo Ioquitur in membris: quando enim fit justitia in terra , recedunt latrones ; similiter, quando justitia fit, ae nobis recedunt pravi motuS, dc non sperant, licet in nobis habirent: si vero non fiat Iustitia, non recedunt: unde Esaias:

Quia non facimi, justitiam, non recesserunt babitatores tora .

Ubi est justitia, ibi pax . Fides autem est cinctorium renum ejus, quia , ut dicit Gregorius : Despectus terrenorum restringit fluctus carnatium Noluptatum . Unde , si jejunas a cibis corporis, oportet, ut jejunes a cibis daemonis, recomedas cibos mentis . Qui autem sic jejunant, non nocebit eis ignis tribulationis, nec ignis mundanus, sicut nec tribus pueris nocuit ignis fornacis Babylonis:& ideo sequitur Daniel. IV. Angelus Domini. Praecedit autem ipsa lectio ordinationem Clericorum, ad notandum, quod nemo rite potest ad consecrationem accedere, nisi prius transeat per fornacem , atque in fornace Deum benedi cat, juxta illud Sapientis : Vasa figuli probat fornax , homines justos tentatio tribulationis : quia qui ad sacrum accedunt Μinisterium, probandi sunt in camino multarum tribulationum, dctentationum, juxta illud Apostoli :. Et hi probentur prim3 : o sic min strent.. Pwpter Ordinandos enim legitur ad significandum , quod sic vivere debent, ut non noceat eis aliquis ignis Regis Babylonis, idest, diaboli: sicut ignis tribus pueris non nocuit. Et sequuntur Benedictiones, scilicEt, Hymnus: Γιntd ctus es Dom ne. Quia post probationem coronantur de a Domino benedicentur. Et in sine subjicitur versus ἴ

504쪽

Gloria Patri,cre. in laudem,& in honore Trinitatis:quod non fit post Psalmum: Benedicite . Tum quia ibi in ultimo versu fit mentio de Patre, & Filio, & Spiritu Sancto, tum quia ibi in facto trium puerorum tota Trinitas fuit dehonestata : hi vero versus praecedentes ad solius. Patris pertinent laudem, & in Ordinandis Triuitas honoratur .. Choro autem licet sedere, dum lectio ipsa dicitur, sed non in cantu: aliud enim significat ipsa lectio in legendo , aliud in cantando. Unde nunc stare debent Episcopus, & Clerus, quoniam non debemus quiescere, qui scimus, pueros illos pro Deo laborasse . Dicuntur autem in Sabbatis jc uniorum septem lectiones, Evangelio connumerato , eo, quod septem sunt Ordines. Et quidam dicunt duodecim pro eo , quod antiquitus Rodimae f& adhuc in Constantinopoli fieri dicitur J legebantur Graece ,& Latine: & legebantur duodecim lectiones per duodecim Lectores, quorum sex crant Graeci, & sex. Latini: erant tamen solummodo sex in intcntiis et quo, ni am illae sex sine Evangelio , quae lcgebantur Latine, legebantur di Graece et sicut, si dixerimus Amen, & postea dixerimus: Ucie, non ideo duae res sunt. Ideo autem legebantur dupliciter, quia Rouaae erant Graeci, quibus Latina lingua incognita crat; erant etiam Latini permixti , quibus Graeca incognita erat Vel hoc fiebat adnotandam utriusque Populi unionem . Ceterum ad orationem, quae dicitur post lectione mi angelus Domini, scilicet: Deus, qui tribus pueris. σc. non flectit Ecclesia genua , licet in orationibus aliarum lectionum ante flecteret, praetcrquam in Octavis rintecostes: ad ostendenduin, quod Ecclesia conformis est tribus pueris . Fecit enim Nabuchodonosor statuam, & cogebat omnes adorare eam . scd tres pueri cum Danielo noluerunt genua flectere ante statuam. Tales debent esse ordinandi, qui ante statuam , id est, ante mundi gloriam , genua non

flectant. Quare Clerici ordinentur, & quare in Sabbato , dictum est in Proaemio secundae partis. Quidam conferunt Sacros ordines inter lectionem Angeliis, &

505쪽

6a Epistolam Pauli, ut post ordinationem proponant ordinatis Epistolam, det Evangelium, ad instar boni Ρastoris, qui mittens filium, monet eum, quid, & qualiter acturus sit . Ordinati enim per Cappellas mittendi per Epistolam monentur, ut alios corripientes , benedictionem, quam acceperunt, custodiant. Per Evangelium vero dicitur eis: Euntes , docete omnes Gentes . Nonnulli etiam,

Subdiaconatu ante Epistolam ratione praemissa praestito, continue post eam Diaconatum, & Sacerdotium praebent: quibus praestitis, invocem laetabundam erumpunt , aicentes: Benedictus es Domine; eo, quod hi praesertim ordines invitantur ad laudes. Et praestantur citra Evangelium , quia Moyses, & Aaron Levitas in Tabernaculi ministerium ordinaverunt, & Christus Septuaginta duos oldinatos ad praedicandum misit. Debet autem legi Epistola, scilicet: Rumauus , circ. quae est II. ad Thessalonicen.II.cap.ab aliquo deordinatis die ipsa:quia Episcopus debet prius ordinatos admonere , & postea ad majorem admonitionem, Epistolam illis tradere. Praeterea: ordinatus, doctrinam sibi in ordinatione traditam per hoc se reducere in opus, ostendit . Propter eamdem etiam rationem, unus de noviter ordinatis legit tunc Evangelium : Anno quintadecimo. Quod est Lucae III. cap. Post Epistolam etiam cantatur Tractus , qui significat gravitatem, quam sacratus , seu ordinatus servare debet, ne in superbia elatus in laqueos incidat diaboli . Communio est et Exulta satis . Quae est Zacha

506쪽

CAPUT TERTIUM.

Ostendit ea, quae Pater Tartholomaeus G vanius, loquens in specie, dixit de Anni Temporibus

SECTIO PRIMA,

Habet tradita a Gavanto de Temporibus Qua-dragesimar,seu Ueris, dum de eis sermonem instituit, & particulariter agit. .l Egi AE Quatuor Temporum ex Decreto Gregorii Septimi ,. tamquam a Majoribus eo tempore institutae, habent ossicia in sacramentario Sancti Grcgorii , & Le 'ionario, Sancti Hieronymi. De quarum ritibus vide quae dicuncur de Adventus Quatuor Temporibus : ubi cur Evangelium secundae Dominicae Quadragesimae sit idem, ac Sabbati praecedentis, indicamus.

SECTIO SECUNDA,

Proponit ea , quae tradit Gavantus in specie de Temporibus Pentecostes, seu restatis.

BUNIUM Quatuor Temporum fit ad imita tionem Apostolorum , qui absente jam Sponso Christo , jejunio se dederunt, &Spiritus Sancti Adventu carnis delicias able

gaverunt. Isidor. . lib. I. . cap. 37. &Amal. lib.2. cap. I. Festivum tamen jejunium est, cum in eo non dicatur: Flectamus genitit, ratione Temporis adhuc

507쪽

Paschalis, ex ordine Romano . Quod si fiat de Simpliei

commemoratio,non tamen dicitur tertia Oratio in Mi GO . An vero dies octava Pentecostes dici debeat Sabbatum sequens, vel Dominica , disputat Berno de quibusdam ad Missam spectandi. cap. 3. & concludit cum Catholica Ecclesia , octavam dici Dominicam sequentem, quam nos Festum dicimus Trinitatis . Sed tamen Tempus Paschale' terminatur in Nona Sabbati, ex ordine Romano, Beda, &Αlcuino. Cuius Sabbati ssa est

plenissima ; quia omnia, quae dici possunt in Missa, in ea

una continentur, Hymnus Angelicus, Prophetiae, Se quentia, Symbolum, Praefatio, Communicantes, Hancis itur . Cur in hoc Sabbato QtUtuor Temporum omiti tur Canticum trium puerorum post quin iam lectionem y Arbitror ego, quia dicitur statim Hy mnus Angelicus nobilior Hγmno trium pucrorum. Quod deinde adnotatum legi ab Auctore Antiquitatum I y turgi rum. Adde,ne duo hymni immediate cantcntur a. ho-

SECTIO TERTIA.

Transcribuntur ea, quae habet de Temporibus Seprembris, seu Autumni, in particulari

idem Pater Gavantus.l NTER lias Dominicas a Pentecoste dictas, occurrit Autumnale iciunium Quatuor Temporum , quod Leo decrevit, in men in Septembri heri debere . Microl. cap. 26. qui & tradit, nulli certar hebdomadae fuisse assignatum, ut reliqua Iejunia; sed tamen Ecclesiastica consuetudine factum est , ut in tertio Sabbato 1eptembris ieiunetur. Est autem Urbani Secundi decretum disi. 76. Statuimus. ex Concit. Placent. cap. IS. Ex quo

508쪽

Intelliges, cur in Missali huius Ieiunii Missae sub titulo

Septembris positae fuerint post Μistam Domi car i . post Pentec. non , quod haec illi sedes certa sit, sed quasi 1edes media inter Dominicam I . santequam tale le-junium non accidit J & Dominicam I p. s ultra suam Illud idem non occurrit J Cuius autem , vel tardius interutramque Dominicam cclcbratur, prout citius, vel taris dius celebratur Pentecostes; scd semper post eam Dominicam , quae in Breviario vocatur tertia Septembris, a quo idcirco titulum portant hae Missae in Missali. Vide quae dicimus in Quatuor Temporibus Adventus, tum circa numerum lectionum, tum circa alios Quatuor Temporum ritus . Si contingat Festum in his Temporibus Septembris, tamcn erit Iejunandum. Ordo Romanus . Ossicia vero Missarum horum Temporum sunt ferὰ eadem, quae in Antiphonario , & Sacramentario Gregoriano et atque in his Quatuor Temporibus Stationum finis est, quarum initium in prima Dominica Adventus constituit Sanctus G rcgori us earum Institutor, ex Ruperto lib. I. cap. 4. saltem magna ex parte , ut ait Platina : seu, ut Verius loquamur, nonnullarum Institutor, & omnium ordinator .

SECTIO QUARTA.Rfert a Gavinio dicta inspecie de Temporibus A entus, flve Decembris, vel Hiemis.

ENNIUM Hiemale fit in tertia hebdomada Adventus, secundu Romanam Ecclesiam. Microl. cap. 27. d . dicitur ejusdem Auctor Leo Primus 76.diit. hujus.atque in hoc Sab. bato tantum ordinationes habitae sunt 1 Sancto Petro usque ad Simplicium Papam, qui deinde in Februario ordinavit, ut nimirum cum Chruto nascente ordinandi ab Ecclesia gignerentur. 4 malar. lib. 2.cap. I. N n n tum

509쪽

466 tum in Sabbato tantum, quia a Deo est santificatum, ex Atu: ustino ad Ianuarium, citato ab Alcvino in hanc causam; tum non, nisi Cum jejunio, & orationibus mutitis in Mista,ex Actis Apostolorum i 3. ubi segregati sunt Paulus . & Barnabus ministrantibus illis hoc est, Misi iam facientibus, ut ex Graeco patet J & jejunantibus .

Fejunantes , inquit Lucas , oe orantes , imponentcsque eis manus L ad est . consecrantes J dim ferunt illos, ut Leo Primus explicat, scribens ad Dioscor. Alexand. Episcopum. Gelasius autem dicit ut primus, qui extendit Ordinatio. nes ad alia Tempora in eorum Sabbatis. Microl. cap. 24. Dominica post Sabbatum ordinationis dicebatur Ua-Cans , ex Microl. cap. 2o. quia putabatur eiusdem Ossicii cum Sabbato et di inde Evangelium huius Dominicae Quartae est idem, ac praecedentis Sabbati: quod in Temporibus etiam, quae accidunt in Vere prima hebdomada Quadragesimae observabis; Sabbato enim, & Dominica sequenti legitur idem Evangelium Transfigurationis Domini: in aliis autem Quatuor Temporibus ., Dominicae sequentes alia ratione se habent. nam in Pente.

coste variatur Evan3elium propter octavam illius: in Autumno item ob instabilitatem Quatuor Temporum. quae non habent certam hebdomadam, ni suoJoco di

510쪽

continet pro Coronidae bujus Tertiae Par- .ris, illa quae idem Pater Gamantus dixit, si is docuit de Marionibus Ecessasti- , eis pos uam egit de Temporibus in generali, ex particulari rgula Omnes dies sejunii

Quatuor Temporum sunt etiam Stationis . Ait ergo. Esri Sixto Quinto Constit. 23. edita die rFebruarii anni Domini 3386. Vetus admodum est ab Apostolicis usque temporibus ducta Sacrarum Stationum consuet udo, in quibus Fidelium multitudo ad Apostoloruin ic puι hra, de fortissimorum Martyrum memorias

conveniens, hymnis, & canticis spirit italibus Deum in Sanctis suis mirabilem laudabar, & salutaribus immaculatae Hostiae Sacrificiis placabat, & adversus multiplices antiqui hostis impugnationes, tamquam in Ca stris Ibo, statione tutissima consistebat. Haec ille . Ex quibus patet primo,nomen Stationis Ecclesiasticae transibathinx esse castris . & statione militari s quae locus erat militibus assignatus. I Quae Elimologia solidior est , uam aliae . ex diebus statutis , quod docuit Sanctus U-Orus, vel ex eo, quod stabant Fideles cum Papa, α aliquando tota die, in Ecclesia Staticinali. Vide alias minur probabiles apud Pompeium t 'gonium de historiae Stationum Romae. Deinde patet origo Apostolica: cujus etiam meminit TertuIlianus in pIuribus locis, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION