장음표시 사용
11쪽
vaserunt. Omnino in HALLER1 doctissimi illustristasimique sententiam addico, quod, Modeste fecerunt, qui ignorare se hanc vinculi rationem fassi, in legibus
adquiverunt quas a Creatore positas, non eXcogita- rent, sed experirentur Sedi. III. Etsii, vero, naturae animae, aut VincUli ra-
tionis quo corpori jungitur adeo ignari sumus, tamen quaedam de hoc ipso pro certo habemus, quae ad rem nostram elucidandam usui forent. Primo, igitur, satis in aprico sit, talem inter animum corpusque exstare nexum, uti hujusce affectio eam illius quoque facile sequetur ; medium nec non sat compertum habemus, per quod transit haec affectio cerebrum esse ac systemanerVosum; postremoque ex impressionibus in certa
corporis organa factis omnes singi in animo sensationes. Haec organa sensationis appellantur. Nil dubium, me judice, quin omnes ideas nostras primum ex hoc fonte ducimus, nempe CX motu a rebus externis in quoddam sensationis organum adhibito, ac inde nervis illius in cerebrum sensationis originem, ac neXus sedem, animum inter corpusque mirabilis, perlato Sed . IV.
12쪽
Sed . IV. Hic igitur 1 notus in cerebrum ita perlatu mutationibus quibusdam in statu ejus effectis sensationem gignit, quae secundum modos impressionis adhibitae varios, consentaneas in animo depingit ideas Hae autem ideae, si vi vel diuturnitate animum insigniter a liciant, facultate ejus miranda iterum quando redigantur, in moria dicta, quae, judicio etiam accedente, ideas a sensatione Ortas ita modificatur, comparat, ast )ciatque, ut clascin omnino novam fabricet. Hae dein-
ceps omnes sive motu se atim externo ortae, sive memoria, agente modo ines abili vi in cerebro insita, cui nomen voluntatis est inditum, motus eis adaptos toto
corpori ferunt. Attamen, ideae omnes hoc modo eX- citatae, si vel vi impressionum vel natura, animi attentionem insigni modo sibi asciscunt, sensationem praebent et luptatis aut doloris. Si animo prorsus fit adlaphora idea nihil voluntati mutationis ericii : At quum voluptatis excitat sensationem vel doloris, voluntatem variis mutat modis dirigitque. Sect. V. Voluntatis, autem, hi varii saepeque vehementissimi affectus cnimi appellantur Pathemata; quae omnia a voluptatis sensationibus et doloris, quas sequitur idea in animo boni malive erga se depicta, ortum
13쪽
ducunt. Sic boni adquirendi desiderium, amorem excitat ; spem, expectatio ; et a possessione nascitur gati Sum. Malum, contra, aversationem gignit; eXpectatum, metum incutit; morroremque, praesens. Ex mali versatione sit ira, ejusque causae puniendae desiderio ;sudorque, sensu mali commissi. Hae certe pathema tum causae, nihilominus quaenam in cerebro mutatio nes ex hisce causis, Vel quomodo sit, voluntatem hasideas dirigendo motuS adeo VariCS in corpore eXcitare, adhuc sane caliginosa nocte latent.
uaedam de hujusce rei P stologia.
Sest. VI. EX hoc igitur conspectu causarum pathe matum tenui, impressiones quibus initio in animo ex citantur, ac sympathiam illam, qua inde per totum corpus distribuuntur, plane patet ccrebri primario inter- Ventione atque nervosi systematis assici. In his igitur
14쪽
eorum effectuum causas indagandum est, quos in omnibus animalis machinae partibus pathemata saepissime
Sect. VII. Itaque, ut hoc munere rite fungamur, primo neutiquam alienum erit, maxime autem idoneum, quasdam cerebri et systematis nervosi leges generaleS, quae actione pathematum Praecipue afficiuntur, quam paucis Potero, in medium proferre. Facile intelligi potest, ab obscuritate Se R. V. in memorata, quod, inter has leges systematis nervosi describendas, tentamen ulla certa principia praebendi, secUndum quae unaquaeque earum agere Videatur, longe a proposito distat. Tametsi vero nihil hujusinodi assignemus, dummodo eas res veras esse probare possimus, ni fallimur, ad effectus pathematum facilius explicandos plurimum conducat. Sedi. VIII. Primum igitur vis quaedam in cerebro exercetur, ac inde, uti a motus centro sensusque, admodum continuo, vita superstite, in omnes corporis partes transmittitur, sive in eas quibus motus est voluntarius, seu quas non voluntatis est imperare ; hanc ce-xebri energiam appellamus. Sedi. IX.
15쪽
Sech. IX. Lex vero generalis vis huius nervosae vi detur, ut ii quando aliquanto magis quam solito exerceatur, hanc eXercitationem necesse sequitur relaxatio alterna. Itaque relaXationem sequi unamquamque musculi contractionem cernimus; inde etiam exercitationes motus muscularis solitae lassitudinem inducunt atque debilitatem, quae manent, donec, CXCrcitationi bus iis peractis, energia in statu somni denuo reddatur. Huic exercitationi insolitae nomen adhibere licet excia
talionis; cerebrique relaxationi subsequenti, collapsus. Sech. X. Haec energia igitur omnCS CorporiS Partes, et cor Praecipue, pervadit, cujus actionem sustinet propriam. Etsi enim inter quosdam litigatum sit, cordis actionem vi sua insita sustineri posse, quia, stimulo adhibito, vim retinet contractionis, aliquanto temporis Post communicationem inter se cerebrumque ad emptam ; tamen nihilominus certum restat, hancce Vim breVi tantum, et multo quam solet debilius manere, cordiique igitur actionem et arteriarum, sanguinem in vasa extrema impellentem, a supplemento cerebri
16쪽
rebri energiae perpetuo pendere, pro certo habere li-
Sech. M. Ab omnibus compertum est, quibus humanae structurae minima notitia, sanguinis venosi in capite reditum quodammodo singularem observari. Namque in caeteris corporis partibus, sanguiS a ramis venarum minoribus in aliquanto majores, et sic gradatim redditur ; hic autem sanguinem suum Venae parvae in cavitates magnas, seu simus, statim fere fundunt, et in partem quoque eum dirigunt omnino contrariam illi quo postea contendit. Haec conformatio, vasis thisce propria, naturam, sine dubio, indicat volui e sanguinis in capite tardiorem esse motum. Inde plenitudo tensitoque sanguinis vasorum cerebri perpetuo servantur ; et hae sane ad energiam illius rite eXercendam necessariae sunt. Itaque videtur, his absentibus, , adesse statum quem collapsum Vocamus, atque harum incrementum CXcitationem quoque gi nere possie.
Scist. XII. Caeterum, exercitatione energiae hujusce justa, ad actionem cordis propriam sustinendam, opus esse
17쪽
esse jam Secti N. diximus. Inter cerebri statum, igitur, et cordis et arteriarum actionem, conneectio ex-
stat adeo intima, ut quodcunque admodum hanc etiam illum assicit. Ad hanc connedtionem longiuS Probandum, addere licet, uti, cum haec vasa plenitudinem suam, et pendentem ab ea tensionem amittunt, qua Un-que sanguinis evacuatione, cerebri imminuitur energia ;et eXinde etiam quoad cor imminuta, Producitur syncope. Hunc effectum eX tali causa oriri constat, quod positio corporis horizontalis, quae sanguinis favet itineri in arteriis versus cerebrum, perque venas impedit redeuntem, eidem Plerumque Obstat.
C A P. III. uae Pathematum actioni CelsaOent vel oditani.
Seci. XIII. Iis quae idonea existimavimus de hu- jusce rei physiologia in medium prolatis, quaenam res istae sint insignes, quae secundum haec principia jam memorata, sive ad actionem Pathematum PromoVCn-
18쪽
dam, seu impediendam, vim suam praebent, nunc qUd rere aggredimUr.
Sedi. XIV. EX intimo animum inter corpusque neXunon ambigitur quin illius operationes hoc assicaam . Attamen, quum hae intellectus operationes a motibus in cerebro existentibus Sedi. IV.) Omnino oriantur, animi status in totum fere, a motuUm horiam ac Proinde cerebri statu atque vis nervosi, Ut magis hisce prO- pagandis vel minus apto, PCnderet. Quinetiam, igitur, prout hi motus haud omnibus sensationes easdem ac pathemata sequentia excitant, status indagandus est systematis nervosii qui, causiIS levibus, animum vividis pathematibus magis obnoXium, et in corpus reactionem horum magis violentam, red-
Hic mihi praecipue constare vicietur CX nassiore Π vosi systematis mobilitate. Haec quoque ex majore sensu seu irritabilitate solidorum constat; aut simul ambabus; licet enim seorsum hae eXistere possunt ,
tamen Φ Acta Gottingen. tom. ii. p. I 34. Whyit. Irritabi. p. seq. Cellen. First Lines, seci. MCCCXI.
19쪽
DE P AT HEM AT ID US ANIMI. 11
tamen in eodem corporis habitu Vulgo conjunguntur. Sed, an haec mobilitatem inducat an illa, praesertim aut a fibrarum debilitate moventium pendere videtur, aut statu vasorum plethorico.
Sech. XV. In statu corporis debilitato, ad solitos motus musculares efiiciendos, vi cerebri energiae majore opus est; haec autem sensibilitatis in systemate incrementum gignere Oportet; eademque Ctiam ratione, motus quisque corpus magis stimulat, eo quo debilius. Attamen, hanc vim majorem confestim subsequitur minor Sech. IX.) Hae, itaque, vices excitationis collapsusque subitae, sensibilitate hisce accedente, haud parum mobilitatis efiiciunt.
Sect. XVI. Quinetiam mobilitatem systemati insignem addere videtur status vasorum Plethoricus. In hoc, uti fibrae musculares fere debilitantur, tonias earum magis a tensione quam vi insita penderet; sed, quoniam sanguinis quantitas impetusque a quibus haec tenso nunc crescit, nunc iminainuitur, mobilitas in systemate notabilis necesse producatur. Diaec quoque mobilitas eo periculosior crit, quo fhatus vasorum Ple thoricus congestioni favet in visceribus quibusdam in-
20쪽
ternis, ac cerebri vasis praecipue, ubi sat excitationis violenti aut lethalium haemorrhagiarum causa.
Scet. XVII. Hanc autem systematis mobilitatem an mi statum producere analogum, sat in aprico manebit. In hoc enim perceptiones levissimae, rebus ortae quae mCntem Parum tangere debent, sensationes hominimaXime vividas excitant. Idea etiam momenti librae minime injucunda desperationem creat, dum statim post, perceptione dulciori, gaudio membra palpitant. Omnibus ejus cupiditatibus ardens, ullius Vero haudquaquam tenaX, in horas mutatur, et quod hodie summum est e bonum existimat, cras fortaste flocci pendit, longeque fugit. Sedi. XVIII. A prima et congenita corporis fabricatione plerumque oritur haecce mobilitas, nullisque re mediis, nulla victus ratione, penitus corrigenda ; sed re
bus cursu vitae variis produci etiam, aut aliquatenus
mutari, potest. Saepissime valet quibus in terris incolas demulcent tepidae aurae, hac ratione, in omnCs animi. assectus pronos . In sexu foemineo magis solet quam
