Dissertatio physico-medica inauguralis, de Pathematibus Animi, eorumque in corpus humanum effectibus : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non ampl

발행: 1784년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. 13

nasculino ; nec non huc tendunt frequentes largaeque vasorum sanguinis evacuationes ; eandem Poque creat alitque ignavia ; et, ad hoc, usus frequens animalis victus, ebrietaS crebra, omnisque animi perturbatio.

Sect. XIX. Corporis temperamentum est quod arbitrabantur veteres pathematiam adtioni favere, quodque bilis statu ortum, choleri cum appellabant. Hanc au-

tem sententiam memorare, idem est ac refellere. Et-

si, enim, quomodo Pathemata quaedam in bilem agunt satis forsan explicare nequeamus, tamen nihilominus hunc bilis statum, pathematum actionis effectum esse, non causam, et Vim eorum systemati nervoso primario

intendi, satis constare manci. Sect. XX. Systematis hujusce mobilitas igitur est, quae pathematum in corpus actioni praecipue favet ;ast, nil dubium quin haec, si subita sint, inopinata, atque diuturna, morbum etiam in qualicunque corporis habitu gignere possint. Sect. XXI. Quoniam ergo ab hujusce systematis affectibus plerique morbi originem ducunt, nil dubitandum quin, revera, Pathemata vim suam morbos Producendi

22쪽

14 DE PATHEMATIBUS ANIMI

cendi longe lateque intendere pollini. Huic vero sententiae obstare videretur, quod ex multis, quos indies cernimus, flatibus pathematum agitatos, adeo sunt pauci in quibus statim symptomata eduntur morbida. Hoc profecto haud facile plicandum; sequentia autem pathematum in corpUS actioni, ante Omnia, obstare vi-

Sech. XXII. Jamprimum, quaedam Corporis temperies est, ei quam dixi favere pathematum actioni fere omnino contraria, quae impressionibus vividis parum obnoxia, cerebri excitationis collapsusve insignes non patitur vices ; ab hac pendet animi status in quo fori an magis valet judicium, minus autem imaginatio, quam quo alUntur pathemata.

Sech. XXIII. Deinceps, notandum est, Pathematum vim, caeteris Partibus, aut Vi niti, aut harum impressionum diuturnitate. Jam autem dictum Sect. V. quod excitantor pathemata Varia, prout sensationes it cerebrum perlatae, ibi voluptatis perceptiones doloris crearint. His ita praemissis, animum ex natura sua ea Vitare perceptiones quibus dolet, atque eas quibus gdudet quaerere, quis negeti Ait voluptatis dolorisqu

23쪽

modi solum inter se gradu distarunt, ita ut sensus amoenus, si vel fortis Dus fuerit, vel admodum diuturnus, dolosus fiat; cujus igitur mentem taedebit. LIoc fortasse aliquatenus rationem sit reddere, qua sit pathemata duratione sua haud saepius esse nociva Sech. XXIV. Praeterea, huic accedit aliud, quod hasce impressiones minus reddat validas. Lockius, qui

nomen laudesque meritaS consecutus est, rite observavit, ita constitutum esse animum, uti nulla vi idearum succestionem abrumpere, nec diu rei uni eidemque se intendere queat '. In statu animi, igitur, pathema-matibus vehementibus perturbati, cum ardet cuncta-

que regit imaginatio, cumque, absente judicio, interideas varias animus huc atque illuc nutat remigatque, saepe sit successio idearum, et pathematum inde orientium, rapida, quae forsan alia alio spectant, et quae conferta suos invicem effectus in corpore Perdunt. Porro, notandum est, fieri hanc idearum successionem repentinam, in illa praecipue eadem constitutione, quam memoravi pathematibus violentis maxime oppor

tunam.

C A P.

24쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI.

Signa Pathematum externa.

Sect. XXV. OMNIs enim motus animi,' inquit Cicero, suum quendam a natura habet vultum, et 1Ο- num, et gestum Ac hisce quisque animi affectus semet in corpus ad vivum depingit, et ab omnibus ariis dignosci possit. Hi, etiam, quippe qui apud Omnes fere iidem sunt, sermonem constituunt universalem, incolis cujusque gentis intelligendum per totum terra rum orbem, atque nulla loci distantia, linguaeve diversitate, nec etiam ipsa consuetudinis Potestate, varian

dum.

Sest. XXVI. Pathemata, quidem, quae a dulci animi motu pendent, quippe qui minus vivida, haud facili nisi, gradu distinguuntur. Sic D fido tum in vultum quandam imprimit aviditatem ; flagrant oculi; totiusque corporis motibus inest vivacitas. Quum in spe est

rem ' De Oratore, lib. iii.

25쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. 1

rem optatam assequi, isthaec signa augentur ; subridet vultus, ac delentur rugae curae mordaciS. Superveniente autem Gaudio, pertentatur pedius ; scintillant oculi; vultus, gestusque omnes vividissimos indicant motus, inter quos, risus, cantatio, saltatio, saepeque lachrymae.

Sedi. XXVII. At omnia pathemata dolosa, vi sibi propria, insignius innotantur. Sic Aversatio torvo vultu se ostendit, fronteque corrugata. Timor pallorem ef-

scit ; tremunt artus totius corporiS ; membra irrorant gelidi sudores ; comae stant: balbutit lingua ; vox faucibus haerit ; ore patulo atque Oculis apertis statur, manibusque porrectis. Moeror contra, motibus dignoscitur languidis, et toto corpore depresso ; vultu in longum extenso ; oculorum hebetudine ac opertione ;suspiriis altis; singultu, atque fletu. Quum autem Vehemens pathema atque repentinum, periit dicendi facultas, oculi tenebris velantur, omnes torpent vii CS, ac nil nisi stupor manet surdus et mutus. IIoc lepide fingit Ovidius in fabula Niobes, quam, moerorem immanem, propter filios amisios, in scopulum mutasse depinxit '. Et Seneca, C A Coroe

Ovid. Met. lib. vi.

26쪽

18 DE PATII EMATIBUS ANIMI.

ς Curae leves loquuntur, ingentes supent '. Ira vero ingruente, rubescit plerumque vultus atque turgescit; in rugas dimittuntur supercilia vox vacillat; frenduntur dentes ; contrahuntur pugnat, acies oculorum prosilientes, coruscant ignibus ; corpus pallescit tremitque ; pedibus calcat, fremit homo, ac ore

agit spumas ;

Ora lument ira, nigrescunt sanguine Uenae; Lumine Gorgoneo, Deoius igne micant i . Pudor, autem, colore genarum ac cervicis roteo sese exprimit, inque humum oculis dimissis.

' Sect. XXVIII. Haec, igitur, signa sunt quibus varia depinguntur pathemata, ac Unumquodque horum ipso et intuitu distingui post t. Haec, stratis pathematum flatibus, atque animo ut antea tranquillo ac placido, evanescunt; sed quoties aggreditur pathema ipsum, iterum iterumque noVa cum vi redeunt, et tandem adeo suum tenent locum, Ut omnino Cedere recusant.

Sic sit quod, palliemate ipso etiam diu absente, illius fgna fixa evadunt atque immobilia, unde indolem ani

m Hippolit. act. ii. s en 3.

27쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. 19

mi indicare solent. Hoc fundamento omnino nititur ars' physiognomica. Quatenus haec progredi liceat, vel secundum quae principia, incubentes in studium hujusce artis gressus suos dirigere oportet, dicere non nostrum ; nec hic convenit. Nuper de hac re in lucem editae fuere aliquae observationes, quae, etsi forsan fandamento vix philosophico nitantur, ingeniosae

nihilominus, et animum rebus naturae versatum haud parum delectent '. Attamen, quin haec ars eo perVemniat, quo medico prosit in plurima sane invicte ob

stant ,

CAP. V. ualenus Caleant Pathematia, vel ad morbos creandos vel tollendos. Sect. XXIX. Nunc partem hujusce rei praecipuan

cui omnes caeterae inserviunt, aggredi accingor. Quod si minus in aprico sit, quantum ad summum hujusce

i tractatus' M. Lavauter. EsIty fur les Plistonomi es,1 Gaub. Inst. Path. 9 548,

28쪽

eto DE PATHEMATIBUS ANIMI.

tractatus consilium, pathematum scilicet effectus in morbis inferendis vel tollendis, referant hactenus allata ;nihilominus haec varia mihi visum est. imprimis in ca-Dita conjicere diversa. Hoc, enim, ni fallor, satius ;Propterea quod rem principem nostram tractasse, his tantum eX itinere memoratiS, animum legentis nec e 1 -

sario distraxisset. Idcirco, lectore interea collateralia quaesitum inter haec jam dicta relegato, in corpus pathematum effectus hic tantummodo notare decrevi.

Sect. XXX. Prius, vero, quam incipiam, hoc vellem notandum, quod iter indagare, quo pathemata quaedam certas gravius dissiciant corPoris partes, caeteris minime sentientibus, non conabor. Actionem, reVera, vasorum partis compatientis auctam esita, sat perspicuum habemus ; quod fluori energiae increto, inque nerVOs eorum praecipue deducto, attribuendum. Sed qui fit quod perceptiones quaedam semper nervos certos eXCI-tant, parum affectis caeteris ', aut etiam collapsis, fines, Partes cerebri nervorumve originis diversas inaequaliter nonnunquam eodem tempore excitari, Vid. Cullen, Firsi Lines, scct. MDXLVI.-MDXLIX. ; et ad hoc idem longius probandum sus- sic at, credere adducor, quod pathema hocce in functiones vitales, illud, autem, in animales vel naturales, ciscctus suos praecipue edit

29쪽

DE PATHEMATIBUS ANIΜΙ. 21

nes, fateor, scientiae nostrae longe exsuperat. Tametsi vero, quomodo operantur hae sympathiae adeo inscii sumus, sententiam Statiliorum respuere, animum nempe rationalem motUS corporeoS eXcitare, quales ei optime salutem ferant, nequidquam pensi habeo. Hujus sententiae incongruitas, ex hoc hercle ipso abunde constat, quod motus editi saepe sint, cui credere fas sit pathemata inservire, neutiquam adapti sunt. Sic timor, sine dubio, nos vitare ac fugere vult malum imminens: Ast, an aliquid huic conferat inde nata corporis debilitas, animique deliquium P An furentem bilis motus, diarrhoea, aut epilepsia, aliquid adjuvant illi poenas sumentem quod sibi fuerit injuriae Θ Hi igitur motus nobis inter alia sunt denuo recensendi, quae a legibus pendent animum inter corpusque nexus, al-

tissime, ut olim dixi, atra caligine mersis. Sech. XXXI. Pathemata animi omnia in corpus gunt fluxum energiae nerVosae, aUt aiagondo, aut minuendo, unde rite in Excitantia dividuntur et Depria

mentis.

EXCITANTIA.

30쪽

eta DE PATHEMATIBUS ANIMI. EXCITANTIA.

DESIDERIUM.

Se t. XXXII. Omnes desiderii motus cerebrum eX- citant, cunctasque corporiS roborant functiones. Horum omnium, quae Pectora perturbant mortalia, nullus amore ardentior; nullius autem effectus, vel animum

corpus ve infestantis, deteriores. Quoniam amantem nunc spes dulcissimae alunt, ac nunc vicissim atrae mordent formidines, corpus modo excitatur modo deprimitur. Quum rem optatam consequi sperat, cerebri excitatur energia ; cujus fluxu in fibras cordis musculares aucto, illius vis intenditur, acceleratur sanguinis circuitus ', omnesque promoventur secretiones. Quinetiam haec energia praesertim ea organa petit adeo Veneris PraeliiS mirifice apta gratis, ac hisce seri stimulum qui sy ma totum cito suavissime movet, et amatores accendit oscula roseis label

' Inde menses ante diem excitatos memorat. Hall. illus L in PlayDElement. tom. v. p. 582. Habet. Bierling. adyer. P. 39.

SEARCH

MENU NAVIGATION