Dissertatio physico-medica inauguralis, de Pathematibus Animi, eorumque in corpus humanum effectibus : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non ampl

발행: 1784년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. 21

lis voluptuosa carpere, ocellisque loquaculis in mutuos pronos ruere ampleXus. Olal terque quaterque beati, si hominibus daretur talibus immisiis frui voluptatibus :

Ast, eheu l

Nil me magMo Vita labore dedit mortalibus '. Enimvero amori flagranti morborum dira cohors, ipsa etiam mors, instant. Ita, frustrato amore, languescit

animus atque lugubrat, et somnus, cujus gremio mulcente mordaces OmneS deponimUS claras, quamvis impense vocatus usque ad auroram fugit; inde vero

debilia fiunt omnia membra, ac, prae caeteriS, Ventriculi actio, unde cibi fastidium, impedita concoctio, chlorosis, lentaque tabes et insanabilis, quae aegrum consumit sensim et destruit. Nec non inducitur quandoquidem

catalepsis l, stuporve vigilans, tarda febris nervosa, mania seu melancholia meditabunda, quae saepe mise-

rum, horrendum dictu i delirio correptum, manias cruore suo foede maculare praecipitem agit. Sect.

32쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI.

Sedi. XXXIII. Caeterum, a desiderio non modo oriantur haec mala, sed et bona quaedam haud minimi. Vi sua stimulante, fatuitatem ' sanavit, paralysin' mitigavit fugavitque, febrem summovit, ac quodammodo ii morti obstitit instanti. 1 raeterea, morbis laboranti plurimum auxilio sit, quos animus tristibus moestisque intentus gignit alitve.

Seet. XXXIV. Munerum omnium quae generi humano importierunt Dii immortales, animos inter vitae angustias delinire, nil hoc magis conducit, quod, dum spirant, sperant. Hoc solum miseris, rebus in arduis, solatium columenque, quo labefacto, I Iei culeis oppressi succumbunt laboribus. Spes

Amata puella poSssa Aretaeus, diut. ii, cap. I. s Ia spe mutui amoris, excitata in Catocho Tul P. obierv. loc. cit.:- Andry Orthoped. p. 98.

33쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. as

Spes enim suxum promovet atque Vim energiae nervosae ; gyro sanguinis novas conciliat vires; muscu-

lorum motus praeter solitum facilitat, alacresque reddit ; et secretiones augendo fibrasque totius corporis musculares, ac ventriculi praesertim, roborando, cibitum appetentiam tum concoctionem adjuvat. Siquidem, igitur, spes ad hos optimos perducat effectus, animum laetum, aerumnisque vacuum, non temere dictum sit, haud parum longaevitati conducere. Hisce ctiam satis constat, quantum morbo, quo VireS Confectae laboranti prodeste possit, animum spe fovere, utcunque inani, morbique celare periculum. Neque Profecto ambigitur quin haec ipsa fiducia, nulla accedente Ope alia, morbos vincnre etiam gravistimos solet '. E-

narrat Do t. Ives, 3tio ante kal. Feb. 177 , in mare Mediterraneo, viros septuaginta in navi scorbulo laborasse, ac Stio ante mensis ejusdem idus, testatur idem, cum classem appropinquabant hostium, laeta fiducia victoriae elatos, omnes ad unum ossicio quemque suos ungi potuisse. Hujusmodi etiam accedere licet exem-

' Laurent. a Medicis I'orcs . vit. p. 261. Schelhanmer adicet. an m. p. 2I9. Sanata melancholia, Trallian, l. i. Catalep. Schetli zatser Catalept.

34쪽

as DE PATII EMATIBUS ANIMI.

plum alterum insigne. Breda obsesia, et grusiante inter milites scorbulo, quum res alibi male evenisse pcr-Vulgaretur, militesque animo deficerent, morbum magnopere saeviille memorat Mynheer Vander Mye, atque exitu evasisse plerumque funesto: Nuncii vero laeti adventu, cumque statim tristia omnia expulerunt ac lugubria, milites aegrotantes cito con aluille, morbumque, nullis remediis allis adjuvantibus, pen tUS coercitum fuisse, refert.

Sedi. XXXV. Dum gaudio dulci exiliunt membra, secluduntur curae mordaces, omnesque quas sibi singit animus imagines, dilectissimis candent coloribus ;nunc dies it gratior et soles melius nitent ; nemorum chori suavius cantare, flores pulchrius nasci, videntur. Nunc amicitiis gratis divum donis ardet pectus ; nunc levibus amoris uritur flammis.

Quoniam haec dicta de spei in corpus effeta-J V doque gaudio propria sunt modico, nunc hujusce esse ius

35쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. et

effectus notando fortiores tantum opus sit. Si vi permagna in cerebrum sese exercuerit pathema, inducta vero eXcitatione non adeo pollente Ut aditonem vis vitalis laedat, insequitur collapsus , quo, impedito energiae versus cor itinere, producitur syncope '. Ab hac autem ipsa eXcitatione, iis, qui insigni systematis nervosi mobilitate ad epilepsiam ' procliviores, hicce morbus facile obrepit. . Deinceps, gaudio diuturno, saepe exoritur Phrenitis, atque, aucto etiam sanguinis impetu, excitationis vi fons perturbatur idearum, morbusque in insaniam transit 4 , seu maniam furibundam. Ruum, A. D. I 72o, Londini conturbatum esset societatis aerarium mercaturae in mari Pacifico faciendae, multos, suis omnibus inde amisis, spe quoque divitiarum dulci frustrata, in maniam abiisse ; multo autem

l Mead. Monita ac praecepi. med. p. 48. qui loc. cit. memorat, se a Doctore Hale tunc in nos comio maniacorum Londini medico saepe audivisse, Illum multo plures curae suae commissos tractasse,' quos ad immensas opes evexerat fortunae lavor, quam quos iniqua sors ad miseriam et pauperiem redegerat.'

36쪽

:8 DE PATII EMATIBUS ANIMI.

Plures qui, eadem ratione, acervoS aeris ingenteS COII- gesserunt, eundem exitum infaustum expertos fui sic, traditur. Quando autem repentinum pathema ac Vehemen S, adeo nonnunquam excitatur cerebri energia Ut, P

quoddam tempus, vih vitalis impeditur motus, quod excipit apoplexia, vel etiam structura cerebri organica, a cujus vigore integro pendet hic ce motus, Prorsus destruitur, atque mors insequitur subita . Hujus non desunt exempla multa ac praeclara. Sophocles, quum primum una ex illi US tragoedris, coram frequenti populo, laboribus adspirante, exhibere tur, gaudio estraenato, inter Omnium plaustis moribun

diis cecidit. Hoc ipso modo, cum filii, post palma

ludis Olympicis praereptas, caput ejus coronis suis de corabant, laetus animiana effudit pater Diagoras. Cur quoquc

37쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. et

quoque memorem quod matri beatae, filii Romam a praelio Cannae incolumi ac inopinato reditu, sorti ce

cidit ZI R A.

Sech. XXXVI. Ira, prae omnibus animi pathematibus, tum inter ciVes aut gentes tetras concitando discordias, tum corpus Uniuscujusque laedendo, nociva. Eadem ratione ac gaudium, magnopere, scilicet, ce-

rebri energiam excitando, eosdem fert morbos. Caeterum, uti ad cor praecipue nititur haec excitatio, atque vim sanguinis circuitus ac Velocitatem multum ad- , auget , istos reddit periculosiores morbos, nOVamqUe

tu in capite audio, ibi plus justo distenduntur vasa sanguifera : Hinc altius eaecitatur cerebrum, ejusque fluxu Cnergiae

38쪽

o DE PATI EMATIBUS ANIMI.

energiae in uisversas corporis sibi as musculares copiosius transmisso, mirum in modum crescunt vires. Imcde phreniticis maniacisque luculentissime apparet. Haec sanguinis vasorum distentio, cephalalgiam, epi-

Ast irae potestas hisce non continetur finibus ; in Caeteris, enim, corporis partibus ejusmodi edit effectus :

Inde derivantur viscerum phlegmasiae ii complurium

ac haemorrhagiae θ, ruptae cicatrices ' , ac lethiseragangraena ''. Hoc motu sanguinis per vasa praecipiti, nocivum aliquid sibi adsciscunt secretiones, quod aliis

S Boerhaav. tom. ii. p 43 I. 452- Hild. Epist. i. Menses inde subito nati Lallamant mecari. des pass. P. I 68. Haemorr. uteri Ru-dolphi. Narium in Attila. Sudor sanguinis Ras crynssit, tom. H P ηs6. Pech lin, iii. a . Hildan. Epist. i. ' Alberi. Med. leg. tom. iii. c. 334. Plesnai de la Gangrene.

39쪽

DE PATHEMATIBUS ANIMI. 31

aliis impertitum morbos fert. Hac ratione, VulnUS animalis ira tumentis morsu inflictum, saepe medendo dissicillimum, exituque infausto evenit. Lac quoque nutricis ira incensae morbos infanti intulit varios l.

Praeter haec quae in systema totum essicit ira, in hepar etiam praecipue deducitur, ibique alios parit morbos. Hinc, prae caeteris, ingruit hepatitis, bilisque subito agitata, nunc per vomitum t nunc per diarrhoeam ii ejicitur. Sect. XXXVII. Hi e Tectus sunt soliti pathematis hujusce in morbis creandis corporeis ; at hac ipsa potestate, qua morbos intulit, quosdam etiam sustulit. Mutitatem j enim summovit; arthritidem ' , podagram

Hildan. cent. v. 73. cent. i. 85.l Eph. Nat. Cur. Dec. ii. v. ix. p. 7o. iii. V. ix. et X. P. 298. sanguis in P ero per os, oculos, nares, anum, pudendum, incitatus a nutricis vchementi ira, Albin . prav. sang. P. 32. Idem, S. Misi. n. ii.

40쪽

a DE PATHEMATIBUS ANIMI.

grana ' sanavit, et paralysin '. Quippe etiam ad hepar praesertim nititur irae vis, illius obstructionibus remedio 1 sit.

idcirco, quoniam inde oriantur tanta commoda, an unquam quasi remedium adhibere liceat Z Huic verbis Gregorii elegantis . respondeatur, M Vehementiores aia ς sectuum vere eXcitantium, veluti ira graVis, aut gau- dium subitum et effractivum, quamvis insignem vim musculis nostris statim concilient, tamen haec ipsas vis adeo subito inducta, brevi solet disperire, succe- dente saepe mira debilitate atque languore, quae corpori multo plus noceant, quam vigor adeo fugaX compensare potuisset. Igitur, nisi in quibusdam et sane rarissimis exemplis summae et diuturnae debili- tatis, nullis aliis remediis summovendae, neque de-- cet neque licet remedium adeo an Igulam eXperl-

SEARCH

MENU NAVIGATION