Alexii Symmachi Mazochii Metropolit. Ecclesiae Neapolitanae canonici, & in Regio Gymnasio Neapolitano sacrae scripturae interpretis vita

발행: 1772년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

deficerem , babui neminem . me ει quales quantosque Iabores pro vobis exbauserim , e vestro in litteris profectu sentiet I ct suorum continuatione judorum, quominus me ab jentem desidereris , inciet V. Hanc nactus provinciam Maetochius , incredibile est , quanta alacritate susceperit quam nec minor studio retinuit. Scholis enim obeundis aderat fine inter m i isio ne ; ingenia ac profectum cujusque aestimabat: ¤tes quidem laudatione , resides vero spe metuque excitatos inflammabat . Qua in re illud omnibus prope miraculo fuit, quod is, qui in sermone vulgari non admodum eloquens videbatur, cum porro de accendendis ad studia litterarum animis ageretur , adeo promptus , acer & copiosus erat, ut cuivis disertissimo difficillimam aemulationem reliquisset. Hujusmodi censuram studiorum exercuit, donec vires robusto corpori suffecere ; at inclinante ad senium aetate, curisque aliis atque aliis in diem ingruentibus, vacationem a Cardinati Neapol. im- pecravit. At paullo post cum studia in Seminario aliquantulum refrixissent ; exoratus a Card. Spinelio , qui runc Cathedrae Neap. praeerat , ad sustinendas impendentes ruinas accurrit; vergentesque ad otium adolescentes adeo severe ad ossicium redegit , ut hi , cum MaZochium mox adfuturum scholis praesentiebant , trepide Tullianum illud Hannibal ad portas usurparent: quo vel ti signo militari se se mutuo adhortabantur , ut rigido

exactore adventante , vehementius operi incumberent.

Queis trepidationibus ferme quotidianis, & assuetudine laborum factum est , ut non amplius resisterent , aut cunctarentur ; sed contra majore quam antea studendi cupiditate flagrarent : id quod nobili evento probatum est . Antiqua hujus loci consuetudo fuerat , ut aestivo

12쪽

MAEOCHIr VITA. tempore adolescentes a schola pomeridiana in proximum Archiepiscopi viridarium captandi solatii causa descenderent. Accidit autem, ut ibi aliquando otiantibus ephebis, & hac Cardinali non sine comi Iatu pertranseunte pauci eorum assurrexerint; plerique omnes humi strati, ac partim legendo, partim scribendo occupati, neque prae- lentiam Archiepiscopi animadverterint , neque via pro

dignitate decesserint . Tantum vero absuit, ut Cardinalis eam reverentiae negligentiam aegre tulisset , ut in sinu suo gestiens, ad suosque conversus dixerit : aquis in hisce meis optimis adolescentibus expressam is ebimedis matbematico pulveri intenti , nec prauentem bostem sentientis,

imaginem non agnoverit Z

VI. Sed redeundum est ad Maetochium. Cujus initia Praesecturae Studiorum in Seminario Neapol. prosperosque successus, ubi Caracciolus Archiep. Camp. intellexit; gravate habuit, quod Campanus homo suis neglectis, in

extraneorum cultura distineretur. Quare ut aliqua specie dignitatis in patriam evocaret , eum in Metropolitana Ecclesia Campana Canonicum animcs designat ; & Ne polim, ut cum eo coram ageret, contendit. At Archiepiscopi consilium non adeo arcanum fuit , ut per aliquam rimulam non foras erumperet; atque ita proditum Marochio molestissimum accideret . Praeter enim quam

quod a dignitatibus abhorrebat tum illud verebatur ,

ne ea occaesione a Seminario Neap. distraheretur. Quocirca ne praesens Neapoli conveniatur; fruendi caeli salubrioris obtentu, in proximum urbi pagum declinat. Sed frustra : namque Archiepiscopus, cognita fugi, improvisiis adoritur in loco Maetochium , ac tandem sub

certis conditionibus expugnat. Conditiones autem fuerunt

hujusmodi: ut omnino Canonicatum adiret; sed per dies

13쪽

8 A Exii S T M M A c Η fquidem suae vicis operam Capuae locaret ; tempora vero ab ossicii munere vacua , si vellet , Neapoli traduceret . Igitur ea conventione inita Canonicus renuntiatur, ac statim regundis Campani Seminarii studiis admovetur. Res e communi sententia cessit; namque is Neapoli Capuam ultro citroque commeans , neutri loco de-1uit . Interea Episcopus A versanus non minore pro suo Clero sollicitudine tactus, Magochium exorat, ut in ituac reditu ex urbe , aliquantulum Aversae interquiesceret, rationem studiorum Seminarii sui exploraturus . Itaque unus homo erudiendis tribus ex intervallo politis Collegiis , uno tempore, suffecit . VLI. Sub id temporis accidit casu , ut Magochi fama latius emanaret. Inter parietinas Amphitheatri Campani vetustae ac stupendae molis, eruderatum fuerat marmor; latine quidem & .eleganter inscriptum , sed utroque latere mutilatum, strenui philologi ngacitatem praestolabatur. Continuo. Magistratus urbis Mago chio demandat , ut pro dignitate Capuae Campanus ipse interpretari ac supplere susciperet. Dicto audit; post paucosque a

re mandata menses , egregium Commentarium in mutilum Campani Amp&tbeatri titulum Sex viris Campanae rei p. curatoribus obtulit. Gratiae ei publice actae ;& Commentarius in vulgum editus, ultraque Italiam 'asportatus, Opinionem viri ingenio subacti, atque exercitat illimi in litteris , auctori conciliavit . Sed quo magis fama Marmchianae virtutis incalescebat , eo minus se dabat conspiciendum Mazochius; nihil aeque, quam sui nominis celebritatem , aversatus . Itaque cum plurimus in urbe de doctrina ejus sermo esset pauci amrmare, se hominem de facie nosse, potulissent . At nihilosecius vir modesti L simus in majorem admirationem adducitur . Quare Comes Diuili od by

14쪽

rnes Harrachius Pirex Neapoli, de iussicienda tunc u cua Regi e Capellae Praefectura deliberans, Mazschium

una cum duobus aliis, ut eo tempore consuetudo sermbat, Imperatori Carolo VI. Austriaco proponit . Tunc laetari omnes, ac Proregis judicium extollere laudibus, quod hominem dignissimum collocare in optimo lumine .ciiratos; & augurari , quod is regimini Academiae Ne pol. admotus namque Praefectus Regiae Capellae more patrio publicis etiam studiis ad vigilat) invidiam florentisiis mis quibusque Europae Academiis istet excitaturus . tinim tamen Maetochius in communi spe gratulationis anxia cura distinebatur , veritus , ne ea specie honorifici mu- heris , quod ex animo detrectabat , ab otio ac selitudia ne sua distraheretur. Et quidem res ex ejus voto sti e st: namque ipse, nuntio ex Austria referente, ad lium delatam sisse imperialem praerogativam, a sellicitiaine existatur; & Harrachio , quem antea ne salutarat quidem, adito exponit: a se plurimam ipsi deberi gratiam ob ejus in se orn ndes volantatem : ceteram se Divini, Numinis providentiae egisse gratias , quod a cervicibus

suis tantum oneris averti stet: ac proinde obtestari eum,

ne posthac e gurgustio . suo enim conclave domesticum bibliothec e vocabat excitare vellet. Cui bre

viter Harrachius : THι . erga fortunaeque tuae gratulor spubluae titte curae Nevolisianae non gratulo

Harrachio autem selicior e sinepto si dio ornandi metochii evasit Iosephus a Capua , Decanus Metropol. Ecclesiae Campanae : hic enim Episcopus Carrensis jam inauguratus, pristinum munus suum illi gerendum relignare decreverat. D anatus Capuae est prima secundum Archiepiscopum dignitas, maximique in Ecclesiasticam disciplinam numenti . Hanc utem dignitatem B ultro

15쪽

xo Anxx II STM MACRI ultro oblatam, statuique suo consentaneam, haud recusavit Maaochius: sed cum pro ossicio ageret graviter exacteque, neque omnia e sententia succederent; metuens, ne ex opinionum discordia res Ecclesiastica quid detrimenti caperet, consilium dimittendi muneris inivit. Itaque adhuc. trepidanti, nec in partem alterutram inclinanti, ii

terae Cardinalis Spinelli , quibus Neapolim summo studio invitabatur , ultimum pondus addiderunt . Spinellus

autem tum in Pontificia apud Belgas legatione, tum in itinere Gallico, animadvertit , magnum .esse apud eas gentes Mazochii nomen, ac plurimi ejus eruditionem fieri . Quamobrem cum paullo post demortuo Card. Pignatello Archiep. Neapol. datus esset a Clemente XII. Ponta Max.ςsuccessor, nihil habuit antiquius , quam ut nactus occasionem, ad se acciret Mazochium. Quare cum Francisco ejus fratre studiose egit, ut Titteras, quas ipse Ma-etochio ea de re scripserat , germano tradens , protinus oratione sua illum confirmaret . E vestigio Franciscus fratrem convenit; & exposito mandato, reddidit litteras;

quarum argumentum hoc erat : ut ejurata Campana dignitate, mallet in urbe Regia, ac in frequentiore hominum theatro utilius versari : Se porro , inquiebat Ca dinalis, praΦter Canonica tum in Metropoli Ne pol. quo eum ornare desinarat, jam a Clementis o Rege Carolo obtinuisse , ut Cathedrae Scriptarae Faerae in Regia Academia praeficeretur. His intellectis Maetochius, statim veneratus

Divini Numinis benignitatem , per quam e fluctuati ne se Campana eripi sentiebat ; bumanis i Cardinati impeνata se ' velle fuere respondit . Itaque urbi C puae vale dicto , Neapoli fixit domicilium , inter nonicos pariter, ac Regios Academiae Professores , mi utriusque Lollegii consensione ac plausu , COOp

16쪽

, IX. Sed vix dum res suas Neapoli composuerat; ecce tibi insperata novitas jam partam, ut sibi videba-

. tur , tranquillitatem perturbavit. Accepit enim, se a Rege designatum fuisse Ecclesiae Anxanensis Archiepiscopum. Is autem , et si ab honorum ambitu quian: longe abesset .: tamen ne , si quando ad Ecclesiautica munera invitaretur, petitioni temere restitisse videretur; haud ita .ppidem consultum iverat Fratrem Ioannem Iosephum a Cruce, primum Neapoli Alcanterinae famiIiae ni istrum Provincialem Italicum, virum integritate vitae atque -- steritate plane admirabilem . qui etiam perhibebatur Di, vino Numine asilari: consilii certe maturitate pollebat.

Hic ergo , re tota audita ac perpensa , consulenti respondit: Deum, qui tibi omnia ad excolanaas a limandasque litteras praemia videsur contulisse, sequere . Hujus σωμculi memor Mazochius, tanta constantia recusavit in m. lam Anxanensem , ut eminentiores etiam honores , quia

bus erat dignissimus, pari firmitate animi se repudiaturum os Merit: ac simul interdicta 'sibi: quavis alia Do, o patione, totum . se dedidit legendo seribendoque ; nec ei sane tunc occasio lucubrandi deerat , Conscripta ab eo fuerat, cum de Campani, Amphitheatri inscri ptione, ageret, Diliariatio de Veterum Dedicationibus ibique proxe nata paucis attigerat sollemnem sepulcralium titulorum semulam Sub As a dedicare : quam formulam tum usurpatam fuisse docuerat, cum cineres in tumulum recens exstructum, in serrentur. itaque sub Abia: nihil aliud notare, nisi fabrefacti operis novitatem ; Dedicare vero, opus ipsum usui addicere. Hanc dedicandi expositionem, breviter quidem, sed explicate traditam , cuminonnulli sepulcralibus titulis aptari posse dubitassent ;si pse argumentum a capite retexuit . ac primum ventilatis alio- . ' - B a rum,

17쪽

rum , qui plurimi eadem de sermula disseruerant , opi- nionibus ; suas deinde rationes ea gravitate firmatas in Diatriba de Dedicationibus Iubi. cia repraesentavit , ut pertinacissimis quibusque satisfecerit . Inter alios autem, 'quibus olim Mazochiana expositio improbata fuerat, ex .siit it Ludovicus Ant. Muratorius , Italicae litteraturae columen alterum ; qui porro lectis MaZochii curis posterioribus , opinionem pristinam ejuravit ; admiratusque

est ingentem ejus eruditionemi summa cum moderatione

conjunctam: atque haec ipsa Mazochio per litteras amice significans, sic demum peroravit: Utinam ct alii li

teratι - , quos probe nos , exemplo tuo infructι , parem asserant cr in dacendo eruitionem , ω in concertando aut refellando modestiamf .

. X. Functus hoc Iabore quinquem est ri s tot enim menses scribendae simul edendaeque Diatνibae de Dedicationitas sub Abia impenderat b cogitationes ad Biblica studia, jampridem exculta, at subinde intercepta, ii se tissime traduxit. Et quidem assidua lectione ac medita. tione eo loci Biblicas observationes deduxerat , ut prae Io eas committere in procinctu sui siet, ni quid ipsum, aliud ex alio, praeter' opinionem suam impediisset. Namque hoc sere semper infortunio usus est , ut quod minime omnium vellet , id aggredi , atque agitare premeretur. Ut ecce sestinantem jam Spici legium in Biblia producere, intemperies Dominici Francisci fratris filii, in ipso veluti vestibulo, & quidem omine infausto , reta davit : inde enim, consecutum est , ut editio Spici legii tunc dilata, aliis deinde latcedentibus curis , diutissime

procrastinaretur . Dominicus autem indignum connubium, patre reluctante, inire moliens , patruum excitavit , 6c quodammodo ut hoc ageret , admonuit. Itaque Mawchius siti by Cooste

18쪽

'- Μ A et o e H I I v I TA . uchius ad retundendos adolescentuli conatus animum im tendit . Quoniam vero plures in foro Dominici causae' patrocinabantur , ejusque inita sponsalia rescindi per Canonicas leges, negabant; ipse operae pretium facturum j dicavit, si Muscettulam Archiep. Rostanensem, pro patribus

familias gravissime disserentem , judicibus objecisset. Igitur Archiepiscopi Dissextationc de stii amilias invito patre

ruptinientibus recusa , ac novis in eam congestis argumentis, locupletissime evicit, Sponsalia filiorum familias, patribus non temere adversantibus, indigna esse e re p. blica, & a Conciliorum sanctionibus omnino damnari. Tantam vero in hanc Dissertationem rationum copiam,' atque eruditionum lumina, tantaque cum gratia, continiit , ut non solum causa steterit ac trium arit ; sed etiam patressam. e pari discrimine consternatos , ad bene sperandum erexerit . Et si ne ex eo tempore hujus generis Iites numquari non piri patria auctoritate dijudica

tae sunt. ae et ' . . . . . .

XI. Commodum pb hac serensi jactatione respiranti, novum ac prope intolerabile onus a Cardinali spi-nello imponitur. Eo nimirum tempore detectae fuerunt in Basilica s. Ioannis Majoris duae oblongae tabulae ex marmore, in quibus nomina Sanctorum per mensium o dinem disposita, indicium secerant, Kalendarium inibi esse insculptum, quo antiquitus Ecclesia Neapolitana in adnuntiandis quoque die Sanctorum memoriis' uteretur . Monumentum quidem aut onino syngulare , aut oppido rarum. Ad pervagatam autem detecti marmoris praedicationem assurrexit Cardinalis , ac re majoris , quam quo habebatur, pretii comperta. Marochio , licet resumnti ac valetudinem causanti, pro imperio Episcopali mandat , uti perpetuum ia hisc Neapolit. liuendouam

19쪽

ALEx II SYMMAe Riornet commentarium . Arduum igitur opus , & hacto,nus a se intentatum , jam sexagenario proximus aggreditur . Hic autem longum esset enarrare , quos quanto que labores a sene, & quidem sine ullo amicae manus auxilio, aditos oportuerit . Prosecto solent ii , qui romgum aliquod ac vallum argumentum tractate suscipiunt, uti aliena opera, ut in unussi colligatur materia , quam ipsi postea ventilent, digerantque. At vero. MaZOchius, nullo neque ana Ue, neque scriba usus, exhaurire sibi sustinuis infimia propemodum Acta Sanctorum . Vetera Kalendaria, Martyrologia, Menologia , Sacramentaria , . ac plurima id genus volumina ; quorum pauca quidem integrae fidei, ac lectu non injucunda . pleraque vero aut omnino fabulesa, aut fabulis inquinata; omnia certe a pristina lectione sua prorsus aliena: adeo ut in ambiguo sit , utrum praelongam ejus patientiam ob ea, quae legerit ; an magis admirere f.perbissimum in scribendo delectum & criticen. PAut autem quamque COm-nlutarii partem, justi voluminis modulo parem, consecerat, sic in publico exposuit. Itaque anno MDCCXLIV. edidit primum Volumen , ad cujus calcem, uti citius Neapolitanorum studiis satisfaceret, apposuit Acta I nuarii Hieromartyris, hactentis inedita : quae , sibi tu

baesa, ut paullo post dicetur , excἰtarunt . Anno a hinc altero secundum Voluinen prodiit. Ac statim conse- eutae sunt lautissimae tum nostrorum hominum, tum e. terorum auctori gratulationes. Namque accepit is litteras ab

Io. Iacobo Greist. Sacrae Scripturae in Academia Lipsiensi interprete , viro, satis erudito exquisitique judicii: quibus litteris hic Atarochio significabat , se ex lectione utriusque voluminis incredi hilem percepisse volup atem : nihil eo esse lunatius ; & praeterea nemine 3 qui parem er

20쪽

Μ A et o c U I I V I T A. - rs ditionem aut eriticen in excutienda Acta Sanctorum eo

tulerit , se adhuc vidisse assirmans: se vero paruum e se in linguam Saxonicam ejus Commentarium vertere, si facta spes foret, universum Kalendarium ad umbilicum iri perductum. Seo neutri , nec auctori nec lectori, fortuna benigne aspiravit ; namque ultra tertium Vol

men typis quidem anno MDCCLI. expressum, sed diu postea publicatum ) quo priores sex Kalendarii menses

absolvuntur, nihil ferme aliud eo super argumento disseruit. Atque utinam licuisset, inceptum Commentarium ad finem usquo deduceret Nunc autem opus imperfectum querimur. Sed ut ut est; egregium quidem est, adeoque elaboratum, ut dissicilem continuationis imitationem re- Iinquat'. ob imitationis autem dissicultatem nescio quae ei major reverentia debetur . Et sane nos vehementiore quadam occulta vi ad eum magnificandum impellimur , quem aemulari posse desperamus. Itaque s alio traduc re liceat celebrem illam, atque aenigmati similem , He- sodi sententiam: Dimidium plus Ioto; ea , opinor , apta- ri in praesentia posset Mazochio , cui suum opus dimidiatum , nec iacile a quoquam perficiendum , plus admirationis peperisse videtur , quam- integrum atque, absolutum. XII: Sed nunc tradenda ratio est, quamobrem editionem tertii in Kalendarium voluminis, sempridem parati , auctor ad annum 1 ff. distulerit. Igitur ita se res habuit . Forte inter Canonicos &-Hebdomadarios Metropol. Ecclesiae Neapol. suscitata e levissima occasione controversa, paullatim incalescentibus animis, in acerrimam disceptationem eruperat . Et Hebdomadarii quidem narrabant f duas olim exstitisse Neapoli Cathedralis Ecesesias, Graecam nimirum ac Latinam & illud'addebant ,

SEARCH

MENU NAVIGATION