Alexii Symmachi Mazochii Metropolit. Ecclesiae Neapolitanae canonici, & in Regio Gymnasio Neapolitano sacrae scripturae interpretis vita

발행: 1772년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a 6 υι ALEx II SYMMACHI necessarium, ei in Regio typographio non defuturum . Itaque Mazochius voce Regia confirmatus , ad Biblica studia tandem aliquando reducitur, grandaevus jam , ac viribus prope collapsis. Adde, quod Aduersaria, quae in suis forulis delitescebant, non eo usque elimata fuerant, nihil ut praeterea in iis desideraretur. Attamen recollecto spiritu, schedisque in ordinem redactis, & cura majore expolitis atque amplificatis, anno MDCCLXII. primum edidit volumen Dieiloii Biblici, auctore Magochio digni si

simum, plurimis acylaboriosis differtationibus locupletatum; quemadmodum sunt illae Streae Pia legieae, ad calcem hujus voluminis adjectae , in quibus explicatissime de Orbis divisione sub Phalego instituta, agitur. In quo spinosissimo argumento totas ingenii vires exseruit; &quantum sibi supererat igniculi, veluti ex suismet i a villis. excutienS, accendit . Quamobrem hoc verissime tunc

ab eo pronuntiatum fuit, se in Silvas PMlegicas , quantulum tibi memoriae reliquum fuerat, prodegisse. Ac revera qui primum volumen hujus Spici legit cum secundo, quod prodiit anno MDCCLX VI. contulerit; profecto quantum alteri alterum praestet , facile intelliget . Duobus hisce voluminibus complexus est: observationes in Vetus Testamentum; & ferme jam paraverat, quas in Novum ederet: at vitio mentis impeditus , supersedit . Nec ultra quid aliud ab eo consecutalest respublica litteraria. Nam senio & continuatione laborum debilitatus, qua driennio antequam decessisset, adeo memoria excidit, ut librorum ipsorum , qui magno sibi labore steterant , auctoritatem defugeret; eosque ab alio antiquiore Maaochio elucubratos diceret . Amicorum , quos etiam carissimos habuit, plane oblitus est, praeter paucos, qui reum quo Iidie salutatum venerant; &: hos etiam suo quemque no

32쪽

mine appellare, ad extremum dedidicit. XVIII. Attamen nihil ex antiquis muniis, sic serente naturae ipsius habitu, praetermisit . E lecto valde . matutinus surgebat; & persolutis, quae erant pietatis οὐ ficia, protinus ad pluteum adlidebat . Saepissime visus est , tres quatuorve horas continuas , scribendo aut pervolutando libros impendisse; tametsi quid scripsisset , legissetque, nec sibi nec aliis ratio constaret. Quam conis suetudinem, pristinae patientiae indicem , ad extremam usque vitae tempestatem retinuit: & cum sibi damnosus quid obstinate peteret , quod concedi impium ibisset ;data opera ei liber objiciebatur legendus , ut per eam occupationem ab exitiali postulato deflecteretur . Namque praeter illapsam omnium rerum oblivionem accessit etiam , perturbatio rationis ; qua aestuante id sitire atque esurire solebat, quod nec potando neque edendo erat .

Et facile sua fata maturasset , nisi admiranda Philippi, fratris filii , pietas aetati imbecillae succurrisset . Hic ab ipse patrues ad omnem litteraturae, & honestatis speciem edoctus fuerat ,. ab eoque vehementer amatus . Sed vicissim rantum juvenis senem redamasset, ex eo palam fit, quod ille, etsi a vitae suae in sero exercitae ratio

ne, liberalibus disciplinis, & in Romano jure peritia, ad

eapessendam rempubl. invita ur tamen exemplo rarissimo cursum sertunae suae intercipere, quam patruo tali tempore deesse, maluit: quamobrem valere jubens quaecumque ab eo studio pietatis avocarent, domi se conti- 'nuit, ut unice seni sanctissimo vacaret: cui quidem dies noctesque ita ad vigilavit , ut majorem amantissima nutrix alumno sedulitatem ostendere non potuisset . Neque solum prospexit, ut nihil patruus alicunde detrimenti caperet ; sed etiam curavit, ut munde eleganterque vi-

33쪽

,8 A L E x I I STMMLCHI veret. Namque senex per totum triennium constanti imtemperie vexatus expugnari nequiit, ut cubitum conc dens , vestimenta deponeret: quae tamen sibi interdiu mutari, non valde repugnabat. Lavari, aut barbam sibi r di, aegerrime serebat, nimiam culturam corporis Ecclesiastico praesertim seni, indignam esse praetendens. Semel atque iterum cochleari colligens carbunculos accensos ,

veluti quid esculentum . igne jam mitigatum , in buc-

eam, nisi suisset opportune deterritus, injecisset. Magnum sane imbecillitatis humanae in homine praestantissimo documentum. Hac tamen capitis destitutione laboranti non raro antiqua virtus rediit; & dicta aut responsa ab eo sunt prolata sapienter. Cum stulte a quodam beatus ex eo praedicaretur , quod ei , lectulo in bibliotheca strato, mediis libris indormire liceret: isti qui beatus ille et , respondit, qui libris a vigilat , non qui indormit . Et cum aliquando tremor. manibus incidisset ς in eas tit hantes animadvertens, 'a quiescite jam, dixit , satis a Dborasis. XIX. In hujusmodi statu, ob interceptas animi s

cultates miserando, duravit Maaochius ad avi um usque MDCCLXXI. ceterum adhuc robusto corpore vigebat . Etenim nec firmitate stomachi laterumque , nec vastita- .

te vocis destitutus ad liniv diem suerat : exquistis et iam ad videndum audienduinque sensibus utebatur . Quam sane firmam constitutionem ipse debebat ante actae vutae temperantiae, quae vires incolumes tradiderat senectuti . Media vero anni praeteriti aestate quae tempestas sere semper infesta ei filerat) debilitari stomachus , objectosque cibos non avide', ut antea appetere i mox

et crura immodice intumescere sunt visa .' Ex neutro autem incommodo quid diri portendi putabatur quandin

34쪽

quidem superioribus annis id ipsum ei usuvenerat : sed

adventante autumnali tempta e stomachus corroborari ,& crura exsiccescere solebant . Sed hoc anno res comtra expectationem cecidit: namque fastidio ciborum magis magiique ingravescente, ruptoque crurum Oedemate, occurri nequiit, quin gangraena erumperet quae celerrime depascens, eum biduo absumpsit. Pridie quam secuta mors eii , cum eam omnia jam impendentem minarentur Nicolaus Ignarra, veritus ne in solitudine noctis quid laevi accideret, ab ejus latere discedere nolebat ea inque voluntatem suam Philippo MaZochio , ratus a sene non intelligi , palam significarat . At ille ad utrumque, ea de re colloquentes conversus , haec verba satis momoranda , fideique ac spei in Divinam,Providentiam plena protulit : Ne mea causa trepidetιs . .eri me Deus condιdit , is mibi abeunti prospiciet . Simul ac dies sequens illuxit, extrema Ecclesiae Sacramenta collata sunt. Paullo poit Ignarra adventi; ae vultum prolapsum , vocem debilitatam , dejectasque vires animadvertens , eo usque contineri . nequiit, quin et lacrimae coram erum perent ..Non latuit senem , qui ab eo causam luctus sciscitatus esti; & cum nullum responsum certum sibi reddi cerneret, Rem totam, ait, intelligo mi Nicolae: Ego quorve te, ut mater filium ex animo complexus sum . Quae sincera animi denuntiatio uberiores ab Ignarraόlacrimas elicuit . Huic porro plorandi finem nullum facienti, ille animos secit , & ut aliquando quiesceret , hortatus est: tum illud addidit: Cura ut boee in Ecclesiae commen tariis scribantur: Alexius Θmmacbus M. etnctius obiit et quod mandatum etiam nocte praeterita Philippo suo semel atque iterum dederat. Ex quo autem morbi vis invalue

rat a pluteo, ubi ad iidere solebat, haud umquam di D

35쪽

go Α Δ Ε x x I s x M. M R H r1cessit. Hic tum sedentem ac placide compositum, non-nili venerabundus aspexisses r nam praeter. Oris gravitatem , honestumque totius corporis habitum, ea vernabat in fronte tranquillitas, ut haud dubie appareret ; ipsum enavigato mortalis vitae freto , in proximo esse , ut in immortalitatis malaciam inveheretur . At viribus ' paci latim deficientibus , pridie Idus Septembres anni Μ DCCLXXI. Naturae, quod unum restabat debitum, reddidit; namque antea dum fuerat, casta innocentique vi

ta Legibus , ac doctis ediiis operibus Litteraturae , 'c mulati lime satisfecerat. XX. Praoter enim ea , quae enumerata sunt op

ra, multa alia pro re nata scripsit ediditque , non minori adprobatione plausuque excepta . Hortatu Caelesti

ni Gallani, Capellani Majoris Regis Caroli , Dissertatio-

ies TFrrbenicas, Latine more suo elucubravit , quae It

lice aliena manu redditae , anno M DCCXLIII. Romae prodierunt. In obsequium Cardinalis Quirini , qui nonnihil de Corcyra scripserat, Sebeiasma de antiquis Corcrrae nominibus excudit : eique ipsi nuncupavit Diatribam. de DipseM Muirini uno ac Β, ixiano, deque Graeco Propia . tarum Codice Gisiano : quo plura scitu jucunda de vel sta parandi compingendique papyros , & scribendi ratione, congessit. In Etymologicum Uossit Neapoli recu- sum, contulit luculentam symbolam ; non solum emendatis, quae secus deductae videbantur , originationibus ;sed ei iam plurimis aliis, mollius ac selicius euntibus, etymologiis expositis. Praela etiam Veneta exercuit , qu rum typis ejus Scriptio de Publicis.& Publiciis repraesentatur . Dominico Georgio ab intimo Benedicti XIV. Pont. Max. sacello, consultus ς Epistolam scripsit; in qua suam de Metusta inscriptione lectu ardua sententiam ape-

ruit:

36쪽

ruit: quam a nonnullis improbatam , graviter curis posterioribus, venusteque propugnavit. Exstant quoque ejus Epistolae ad Felicem Sabatellium Astronomiae in Academia Neapia. Professorem, De Graeca Inscriptione in poculo Deu δε- ocratico exarata ;& ad Jacobum Castellum i Ctum Neapol. De Mutilae expugnationis bisoria'. Et Epistolae quidem , si quas nunc edit Misupputaris, haud multae ab eo scriptae comperientur; at vero si is earum , quas in

amicorum gratiam de variis litteraturae argumentis comsissentium, exaravit, adversaria sibi reservasset ;'profecto alias plures ad metiremur . orationes sunebres duas pro

suggestu duarum illustrium Ecclesiarum Cathedralium habuit'; quarum prima Capuae Cardinalem,Caracciolum ejus Urbis Archiepiscopum , altera Neapoli Clementem

XII. Pont. Max. more majorum laudavit ia Composuit etiam carmina non pauca, venustate , elegantia, ac lepore affluentia: Inscriptiones vero , cum marmori manis datas, tum in temporariis molibus expositas, tot tantas que, ut ad justi voluminis modulum accedant . In P

lybium , Ciceronem', Livium , Historiaeque Augustae Scriptores, Spici legia adnotationum M Sta reliquit. Oscae Inscriptionis causa , a se illustratae , plurima de Tyrrhenia Campaniae disseruit. Partem aliquam Tabularum Iguvinarum interpretatus est ψ praeceptionesque , que is

cetera expedirentur, tradidit. Linguam Latinam quamplurimis novis vocabulis , ex antiquarum inlcriptionum. thesauro collectis, locupletare destinarat. Postremo Disse lationes sacri profanique argumenti, adeo multae in ejus bibliotheca premuntur, ut si catalogus hic pertexeretur, verendum esset, ne lector plus aegritudinis ex earum deis siderio, quam voluptatis ex pleniore Mazochianorum laborum cognitione, caperet.

XXI.

37쪽

3r Α L x x r D s T M MA C ' . XXI. Tot autem , tantis , tamque diIigenter elu- , cubratis operibus haud certe suffecisset; nisi ei summa temporis parsimonia, affluentem ad id otii usuram peperisset. Totus enim suae vitae cursus nonnisi vehemens ac perpetua lucubrandi contentio fuit; adeo ut ad id unice esse a natura factus videatur . Hinc , assuetudine quoque in habitum conversa, factum est, ut & majore ipse voluptate impetuque ad litteraria , qua in improbus vileator ad ludicra negotia, ferretur; & nihil ei contra

molestius accideret, quam ab sua occupatione vel tantu- dum interpellari. Et quidem nullum horae momentum

temere sibi abire passus est; ac subsecivum adeo magni pendebat , ut insignem jacturam fecisse crederet , si dis, perdidisset. Quid quod nec ipsas ambulationes sibi oti

fas decurrere sustinuit Z Enimvero numquam ei defuit , quod in id tempus agere reservasset : praesertim Capuae cum moraretur , ubi secretiora ad apricandum spatia erant, plerosque poetas Graecos ac Latinos deambulans perlegit. Ac sicubi amicus obviam factus admonuisset, ut eo saltem tempore relaxationis otii jucunditate fru .retur, objecta illa Pliniana exprobratione, Poteras bashoras non perdere, sese apposite purgabat. Eodemque temporis redimendi studio sollicitus , peregrinationes aut numquam, aut rarissime, suscepit. Quotannis ab aestate

media ad autumni initia , salubrioris caeli respirandi causa, in suburbanum aliquod praedium concessit dormitum : & quamdiu Capuae substitit, ad Sanctum Priscum; a Neapoli, ad Seminarii Arenulanum divertit. Utramque

aurem. villam ceterri anteposuit , 'tum ob salubritatem , 'tum maxime ob loci propinquitatem : eo enim concedere praecipiti jam die , atque inde caelo vix albente r meare cito ad sua in urbe munia poterat. Namque hoc

. etiam

38쪽

MAEOCRII VITA. 33 etiam ad ultimam senectutem retinuit, ut incerta adhue luce e culcita prosiliret; & aliquando amicum increpaniatem, cohortantemque, ut liberaliori somno ad lucem in dulgeret, hac interrogatione retardavit: aQuid, sedes, D msibeni dixisses , id maxime praecaventi, ne a ferrariis fabris , ad opus omnium maturissime surgentibus , antevertere

tur ' Cum vero in bibliothecam suam seseiabdidisset , principio ad pluteum sedebat ; sed mox hoc libris jam

Occupato, ceteros quos tractaturus erat libros, super c bili, aut in solo, explicare consuevit : itaque prout eius uvenerat, vel genibus innixus, vel humi procumbens, integras horas lectioni aut scriptioni tribuebat . Scripturus quae adnotavisset , nunquam chartam mundam adhubuit ; aflirmate prosinus , sibi omnino haessse aquam , cum exarare . in mundo suscepisset. Chartas igitur obvias quascumque calamo subjiciebat, ac si quid addere , scri piave aliter texere, vel partem retexere voluisset; illam ipsam chartam, qua desecando , qua schedulas margini hinc atque hinc glutinando , prodigialiter variabat. Quamobrem glutinis vasculum scribenti semper adfuit ;& sorte cum amicus intimae admissionis, admiratus ejus iis lucubrando celeritatem , felicissimis scriptorem salutasset; ipse argumentum laudis . artificiose alio detorquens intentoque ad id vasculum digito, Rectius, inquit, mibi

XXII. Prosperiore senex, quam junior, usus est valetudine. Adolescens laboribus immodicis exercitus, saepe de stomachi eruditate doluit. Sanguinem quoque non parce exspuit juvenis & ne ea quidem dira specie deterritus, sibi parcere didicit . At haud ita postea tanta capitis debilitatio secuta est, ut plane a legendo scribendo que totum biennium volens nolens abstinuerit: quo tem-- E pore

39쪽

34 AL Ex II SYMMA eurpore jocose dicere solebat, mirari se, qui tam repente, ac

sine sito vitio, in Ae balorum errores incidisset. Ferme sexagenarius igne sacro , medium corpus ambiente , in se. status est. Quatuor supra septuaginta annos natus tridua no ac molestissimo singultu pulsatus , ad id discriminis adductus est, ut eo se exanimatum iri crederet; ac sane conclamatum fuisset , ni quarta lux laboranti attulisset tranquillitatem. Praeter autem has aegrotationes, quae si ancipites ac periculosae fuerunt , diuturnitate; si diu tu

nae , periculo caruerunt, firmam ceteroquin a natura con

secutus est constitutionem, ad labores ac vigilias habilem; quam tueri etiam studuit tum rerum omnium, quas ob esse senserat, suga; aequabilique ac temperato vitae genere . tum frugali victu , quem per quadraginta annos punquam variatum capere consuevit, inclinata ad vesperam die; ut mensa serius dilata, plus otii redimeret, quod lucubrationi daret. Namque a prandio ad primas luce nas neque scripsit, neque legit quidquam; sed interea vel amicorum, si qui aderant, consuetudine uti; vel chartas ab se recens exaratas simul aptare; librosque passim effusos, suo quemque loco reponere consuevit. Atque aegre tulit, si quis grandaevum tenem, nunc humi stratos libros ςolligentem, nunc se hac atque illae vehementius jactantem, miseratus, auxiliarias manus conserre voluisset: hujusmodi enim conatum in qualiscumque ramnasticae sudium sibi r se asse dictitabat. Medicamenta sere nulla gustavit pra ter rhabarbarum cujus moderatam quidem portionem in singulos prope dies mandit, ad sollicitandam alvi pigristiam; duplo vero majorem adhibuit, cum pituitam erumpere praesensisset : hoc enim pharmaco i liabenti rheumati, &quidem utiliter , occurrit . Praeterea illud etiam notatu dignum est, ipsi pulsum arteriarum, cum recte haberer,

40쪽

, Μ Ax OCHar VI T A. q3 intermisisse; aequato vero spatio micuisse, cum febri redi: imo numquam eurythmia major , quam in extrema ejus valetudine, animadversa est. Staturae justae fuit , appositae ad dignitatem; quamquam ob nimis maturatam humer rum incurvationem nonnihil imminutae . Itaque praes gium illud, quod Plinius ex Aristotele retulit, longae efse vitae incurvos bumeri r , in longaevo Ma Zochio. confirmatum est. Capitis non exigua moles aia rotunditas; l tissima frons, plurimis iugis, aeque ac facies,. asperata. supercilium laevum altero elatius ;& labium in serius non, nihil pendulum , evidenter eum a ceteris , perspicueque distinguebant. Color, quamdiu ipse sub labore gemuit pallidus; at cum vitio mentis cessavit , Iunior atque e iam rubicundus, Latum pectus, ac respirandi viae saciles liberrimaeque , ut citra anxietatem loqueretur , etiam dum scandere festinasset. Brachia torosa; ac manus adeo erassae , ut pugilem aptius decerent. Ceterum tota oris species, habitus, incessus, vestimenta denique ipsa, ad tam

tam erant composita dignitatςm, ut externo etiam apparatu tueretur Opinionem eam , quam apud omnes de via, tute sua, ac prisca severitate merito Concitarat.

XXIII. Celebritatem sui & generis & nominis . . quantum alii contra solent affectare, declinavit. Cui damRIazochio, municipi civitatis Vrbevetanae, viro genero. so qui ex domesticis commentariis eruerat, Ma Zochiam familiam Vrbe vetano in Capuae viciniam fuisse traductam gratulanti secum de comperta consanguinitate , principio quidem ossiciose respondit; at vero cum iterum atque iterum ad conserendas ea de re notitias invitar tur . reprehendi negligentia scribendi , quam communis prosapiae illustrationi ad laborare, maluit. Cum Cardinalis Quirinus a Benedicto XIV. Pont. Μax.. enixe flagi-Ε et lasset,

SEARCH

MENU NAVIGATION