Alexii Symmachi Mazochii Metropolit. Ecclesiae Neapolitanae canonici, & in Regio Gymnasio Neapolitano sacrae scripturae interpretis vita

발행: 1772년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ΑL EOI STMMACHI 1asset, ut Noster virtutis causa in Collegium Cardinalium cooptaretur; & amici cohortarentur, ut illi gratias, sibi non inutiles suturas, ageret ; detestatus est illorum consilia; atque ad Cardinalem scribere , etsi antea freque ter consuevisset, tamdiu intermi fit , donec illum eo se in dio supersedisse intestexit . Nemo umquam honores ambientem deprehendit, fastidientem universi vidimus . Quae- .

Cumque vero munera vel ornamenta consecutus est , ea

secretum domesticorum parietum custodienti , neque Opi nanti , collata sunt. Atque ex eodem delitescendi studio fluxit , ut cum per dignitatem suam uti insignibus licuisset; ipse tamen sic inlutus prodiret in vulgus, vix ut a gregario Sacerdote discerni potuisset . Nihil aeque molestum tulit, quam a quoquam domi non alia, nisi fui videndi causa, adiri. Flecti nullo potuit modo, ut pingi pateretur; nec nisi biennio antequam e vita discederet , neque sciens neque prudens, exceptus est coloribus . Ac prosecto interroganti , ecquis in ea tabula sibi videretur depictus, Senex gaidam est , respondit , qui eatimum fri gens, quid scribere meditatur: eo nimirum habitu expressus a pictore sueratr& mox cum advesperavisset, alioque tabula transferretur; suos admonuit familiares , uti curam gererent, ne illi seni ad scribendum intento, lucerna desideraretur. Itaque quamdiu sui compos sustin ne pingeretur restitit; mente abalienatus prohibere noli potuit.

XXIV. Qui gloriae suae fugacissimus suit, in aliis

commendandis exstitit aliquanto prolixior : idque non .mbitione, neque vitio garrulitatis, se utique ex animi senternia , ac libentissime factitabat . Uraestanti ingenio

abundavit, atque etiam pro piissimo acerrimoque ψ r nemi nem tamen mamordit, neque alios coram se male de

quoquam dicere pastus est. Et cum saepe de eo, qui ab

42쪽

se olim institutus atque eruditus, beneficioque suo ad ali quam sortunam adrepserat , deinde voce ac scripto insectari numquam requiescebat , sermones inciderent ; non solum rei. indignitate minime commovebatur; verum e iam reprehensores patientia sua mollitos , ad commiserandam hominis levitatem traducebat. Et quamquam ce to comperisset , hinc Assem anum Stillingiumque , hinc nonnullos adolescentes , nonnisi ejus sollibus animatos , atque incitatos, intempestive , ne quid gravius dicam , senectutem inquietalle suam; mitigare quoquoversum hominem studuit; declinantique de via occurrere, ac salutare occupabat : N aliquando ex aegrotatione decumbentem intelligens, humanisl me convenit. In consuetudine famuliari ad hilaritatem se se explicuit , & ingeniose acute que dictis jucundissime capiebatur ἱ ipse quoque urbane ac salse reponere didicit : quamvis auditorem esse anteponenS, pauca interloqui , eaque singultim , consuevit : sicut si quis doctrinam ejus eruditionemque e sermonibus colligere voluisset ; prosecto haud sati; instructus ad judicandum descenilisset. Itaque illud quod Spintharus Tarentinus de Epaminonda dicere solebat, se nosse neminem, qui plura sciret ae pauciora loqueretur ; id inquam ad Mazochium , cui vulgaris eloquentiae parum , doctrina e

plurimum , commode vereque traducerem . Morum ver

borumque modestiae reliquus vitae atque instituti sui apparatus apprime respondit . Familia contracta , at bene morata idus est ; eamque summa humanitate tractavit , ac saepissime ipse per se, aetate etiam gravis, vernaliten

obibat ministeria, illi ut parceret . Bibliothecam neque amplissimam, neque luculentissimam, sed quantum satis, habuit. Cetera vero domestica supellex erat ejusmodi, ut facile pristae patientiae documenta exhiberet. XXV. i by Corale

43쪽

.. XXV. Namque non istum cum viribus valeret ; . detestatus est commodorum nimietatem; sed etiam senio. debilitatus , ut aliquando mollius secum ageret , nullis amicorum exhortationibus expugnari potuit. Parvo igitur Contentus, a cupiditate acquirendi semper abhorruit έ &cum legitime ditescere potuisset, noluit . Totam enimi aetatem amicorum temporibus traduxit; quaecumque scripsit . ediditque, ea aliorum vel hortatu excitatus, vel fractus auctoritate, sic denium consecit : attamen e tot tamque diuturnis lucubrationibus, in amicorum gratiam , vel in Principum obsequium elaboratis, ne teruncium quidem

percepit. Itaque quam artem ingenuam professus eis, ab ea cauponanda longissime abiit. studiaque liberalia animo vere ingenuo ac liberali tractavit . Ac non solum novas opes abominatus est sed etiam merito, suo ra tas , ac proinde bene fundaras , quam parvi faceret, negligeremiae . ex ejurato a se lucrosissimo De natu Campano evinci facile potest . Et quamquam a Cardinali Spinello, qui eum Capua Neapolim eduxerat, statim Canonicatu Neapolitano suisset cohonestatus; adeo non sariseitum ea compensatiotae suerat detrimentum, ut ipse iden-entidem illud Homericum χαλκεων avrco c maereis) in rem suam iacete deduceret. Hujus jacturae memor Cardinalis , haud diu postea Sacerdotium contulit ;aliaque posthac pro re nata se daturum spopondit. At

vero Μam ius, afris p m ejus erga se voluntate gratiis, .& collatum Sacerdotium resignavit,& se non commises addidit, ut quae in aliis quid1m tiliser collo cinem ν , Iibi vero non levamento, sd essent sollicitudinis, νeeiperet . XXVI. Iam vero ut voluptatum vitiorumque exsecrationem , sc. temperantiam , atque cranium exercitia

virtutum, no n e Cynica vel Socratica disciplina , sed e - sancti-

44쪽

MAE CHII VITA

sanctitate repetiit Christianae professionis. Profecto si ex.

terna dumtaxat ejus lineamenta, ac nudos vitae actus adis

vertere libuisset; tibi ob oculos emendatissimam philos phi imaginem obversari putasses. At vero si scrutari intus hominem, & quibus ipse principiis, quave maxime institutione confideret , dignoscere voluisses ; in Schola

quidem certe Christiana exercitati stimum perspexisses. Itaque cum temperanter, juste, sortiter, aut prudenter ageret eo collineabat actiones suas , ut velle se in primis Evangelicum scopum attingere, non obscure significaret. Semper sibi constans , gravis', severus etiam . perpetuus

recti contemplator,& exsecutor In ancipiti consilio, ubi non satis liqueret , quid omnium maxime eligendum so-ret ; in eam inclinavit sententiam , quae probabilitate majore fulcitetur: abnorme sibi videri dictitans, ut quia

Deo qumidie poscerent, ut lucem veritatemque juam emi teret, in eam porro, unde unde emicantem, intendere paullo attentius aciem negligerent . Quod: exactum agendiropositum eo usque retinuit, ut cum sne justa repreensione posset partem mitiorem, & gravissimorum vir rum iudicio usuque probatam, sequi; severiorem sit amplexatus . Aa proinde Ecclesiacticos proventus non ante attigit, quam patrios reditus , & cathedrarium honorarium excussi flat; illisque adeo parce contracteque usus est, ut libros etiam , que is carere vix poterat , tali pretio coemere , sibi aliquando religioni duceret . Quin immo tantum abfuit, ut Ecclesiastica emolumenta ad lautitiam converteret, ut potius se ipsum plecteret, dummodo illis parceret: namque & ipse arctam vixit vitam, & Philippum fratris filium, sibi utilem ac plane necessarium ccntubernalem , ut aere privato viveret , suamque m communes sumptus conferret symbolam , coegit.

45쪽

o A L E x I I STMMATA IXXVII. t Vir ad strepvisitatem usque exactus, moindulo religionis res quastumque metitus est ;S eas prae cereris aestimavit,quiis magis a Deo probatum iri confideret. Divinae Providentiae se totum confidentissimericommisit et eamdemque fiduciam excitare aliis , atque accendere advnisus est. Utcumque sibi res cecidissent, continuo e Sacris Scripturis ea oracula depromebat, quae vel prospere u sum in ossicio continerent, vel adversa fortuna jacentem erigerent. Pietatis quae erant exercitia, diligenter & accurate frequentavie. Ris saeras, Ecclesiae ritus, caerem niasque --exquisita tractarit reverentia. Sacrorum Bibliorum Codicem , veluti adumbratam Divinitatis praese tiam, suspexit: quocirca ut is loω haberetur decenti spe ctatoque , praecavit. Quotidie Virginem Dei param conceptis precibus salinavit ; & singulis etiam diebus , dum

per aetatem minus sesupatam licuit , in more habuit pangere in eius laudem epigrammatium : quas porro iucubratiunculas exitu cujusque mense flammis tradere solebat ; Caroli Majill , qui,sbi in eo pietatis ossicio

praeluserat. exemplum & circumspectionem imitatus. Angelos Custodes impense coluit studio , ab iisque se se

ries e praesenti distri mineievidentissime ereptumo, test tus est, Crucifixi imaginem, quam ob oculos ferme habuit semper, praecipue cum ad pluteum sederet, peculiari cultu prosequebatur έ eamque intueri atque osculari consuevit, interea dum a labore paullulum interquievisiset. Nihil prorsas, agere aggreges est , aut quopiam iret instituit, mi semet antea signo crucis initiasset'; nec ρο- culenti aut elaesenti attigit quidquam , quod rituali benedictione tum lustravisset. Quid quod nec propalam re citare preM; genuaque medio in itinere adorationis cauGla flectere, erubuit Z Atque haec aliaque plurima religioni

46쪽

exercitia, ea quidem decentia, gravitate, ac majestate peregit , ut adstantes in sui admirationem, ac reverentiam

raperet tanta vero perseverantia ac tenacitate; ut quamquam ultima senectute memoria rerum omnium penitus

excidisset , illa tamen ad suprema vitae momenta inmnino retinuerit. Apostolico etiam zelo flagrans multa laudabiliter effecit. Archiepiscopos, que is aderat, ut occurrerent licentiae, si quam gliscere comperisset, & animose monuit, & essicaciter incitavit. Capuae cum consisteret, amicis aliquot Sacerdotibus persuasit, ut in septimum quemque diem convenirent in 'praestitutum locum, secum de ethico aut religioso argumento 'oratorium in morem colloquuturi; atque ut hi ipsi per oppida vicos. que Evangelici praecones mitterentur, a Cardinali C .racciolo Archie p. Campano obtinuit. Non raro ministros altaris, quos aliquando sacris suisse aut praecipitanter aut indiligenter operatos animadvertisset, in Ecclesiae Secretario mollissime correptos rubefecit, & emendavit. Nemo

unquam' ipso praesente quid irreligiose, aut proterve discere, vel facere incomposite , ausus est : quin immo ut quis in ejus conspectum venisset , se quoque factum et pente modestum ac religiosum sensisset. Neque solum ea auctoritate apud nostros homines valuit ; sed apud heto. rodoxos quoque in summam viri. gravissimi opinionem

venit. Io. Iacobus Greiis, cujus antea memini, comment

rium conscripserat; in quo ubi plura de coli apud vel

res usu erudite disseruisset , monnulla ad calcem operis ELuthem, exsecrandae apud nos memoriae, delibarat, probaveratque . Hunc autem librum Lutheranus homo Mae chio mittere dono statuerat : sed nostri viti religionem atque actoritatem reveritus, ex eo volumine paginas illas

extremas, Catholicis insensas, forfice resecuit; anteponens, F semiis

47쪽

semirasa, uti vulgo dici solet, barba ridendum occurr re, quam justa in gravissimi viri indignationem , si secus

fecisset, adire. XXVIII. Et tamen vir talis tantusque cum esset , auctoritate porro, quanta qui maxime, valeret; vix dici

potest, quam demisse de se, humiliterque sentiret. Quam sui met exilem opinionem dictis & factis sic comprobavit,

ut affirmate dixerim , plura ac luculentiora suae mode si ae apud nostros homines , quam doctrinae in republ.

litteraria superesse monumenta . Iam Vero virtutes eas ,

quae commendant humanitatem , egregia fide studioque fovit & excoluit. Namque amicos observavit, & qua re potuit, impigre juvit ; iisque praeter ceteros delectatus est, quos potius morum probitas condiret , quam similitudo studiorum illustraret. Quocirca jucundissime usus est. Canonicis Iacobo Fontana, & Carmino Scatula; quorum ille Seminarium Urbanum , hic Vicanum prudentissime rexit: viri optimi uterque,& vitae innocentia, judiciique maturitate spectatissimi. Sed & ejus mansuetudinis, commiserationis, .strenuaeque in egenos sublevandos sellicit dinis, illustria & praeclara exstant documenta. Et quandoquidem propiora quae sunt , solent essicacius animos excitare; dignum plane est, quod hic leviter attingatur, praesentissimum ejus ossicium in viduam familiaris sui, epiademica anni I 764. lue extincti, collatum :& quamvis tunc aetate gravi vix ingredi pedibus valeret; tamen per limina magistratuum deserri vesuit; neque antea sollicitare destitit,

quam illius inopiae satis fuisse prospectum intellexisset . Neque solum nulli operae , diligentiae, . vel labori; sed

nec sumptibus pepercit, dum succurreret aerumnosis . Cum

aliquando in Capitulum Canonicorum relatum suisset , vellent nec ne jure persequi quemdam aeris debitorem. ' plures

48쪽

pluresque lege in eum ag censuissent : ipse , qui neque

opibus abundabat, neque obaeratum de facie quidem norat; sed quia ad extremam egestatem sine suo vitio redactum compererat , clanculum adiit Capituli negoti rum gestorem, eique ducentos centusses tot enim ille

miser debebat discerpto chirographo , numeravit. Ipse vero rem suam, si mddo sua dicenda illa est quae indigentibus paratissima erat, hoc pacto disposuit. Ex universis bonis praeter propter bessem in sui usum impendit;

trientem reliquum, nonnisi tenui victu ac parsimonia superantem, pauperibus erogavit , Atque ut ea liberalitas aliquamdiu etiam post fata sua perennaret, sic testamem tum condidit, ut quae sibi e patre contigeriua , Philippo suo, quem scripsit heredem , non tam largiretur e traneo, quam gentili restitueret; reliqua vero omnia, ne bibliotheca quidem excepta, ut heres, arbitratu boni viri aestimaret; ac porro pretium pauperioribus , non t multuaria munificentia, sed discrete perque temporum intervalla, distribueret . Cum ergo is ita se gesserit , mirandum 'haud est, si vita ejus excellens omni genere la dis, & mors, tametsi diu vixisset, visa est acerba. Mulemnabus exsequiis, magnaque populi frequentia elatus , in aede S. Restitutae sepultus est : ubi Philippus amam. tissimo patruo tumulum affabre scalptum cum ejus efigie ex marmore posuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION