장음표시 사용
21쪽
A L x x I SEM MACHI se in locum Graeci Capituli , ut Canonicos Latini , se cessisse; ideoque, utrosque dignitate pares esse reputandos Contra Canonici aegre ferebant, secum aequari velle He domadarios , quos sibi in Ecclesia operantibus famulari , exploratissimu inberat: quare indignabantur, quod qui conscii suae conditionis erant, jura praestantiorum assem
rent. Haec autem summa controversiae fuit; quae in F ro Neap. ac Rom. ea contentione fuerat in utramque partem ventilata , ut jam veri vestigia , altercationum aestu agitata, non amplius apparerent . itaque persuasum
tunc vulgo suit , meo inclinaturam victoriam , ubi adsuiu sent patroni, majore fide atque auctoritate praedantes . Quocirca Canonici Ma Zochium , per quidquid ei carissimum ac sanctissi naum esset , exorant , uti periclitantibus Collegis iret suppeti as . Quamobrem: is, suspensa manu etertio in Kalendarium volumine , raegerrime quidem , a tamen intento sudio, causam defendendam suscepit . Ac primum telam, quam Hebdomadarii artificiose orditi. susrant, retexens, necessariis argumentis demonstravit, unum
semper Neaptai praefuisse 'Episcopum, eumque Latinum: urbem autem Neapolim jam inde ab rei Christianae initiis evocatam ad Civitatem Romanam fuisse P deinde primam
Hebdomadariorum originem aperiens, eam nec antiquam nec valdeωluculentam ostendit. In hac autem controversia adversarium acerrimum habuit Iosephum Asse manum, virum in re litteraria magni nominis , secumque Vetere amicitia &.consuetudine conjunctissimum . At amicum hostili, non dicam odio ac saevitia, sed apparatu irruem
tem,peloquentissime exagitavit; & quidem felici successu; namque lis pro Canonicis dijudicata fuit. Sed in eo quidem certamine vici D , susque deque tulit; decertasse umro, ingenti & sibi labori, & ceteris 'admirationi, suit.
22쪽
17Prosecto nemo in urbe nostra suit , qui commiserans s nem septuagenarium, ad excutiendas ferme. innumeras aevi infelicissimi chartas ignoratum antiquitati poenae genus damnatum, exsecratus haud sit primari excitatae controversae originem; simulque admiratus, qui potuerit is ex lutulenta scriptionum barbarie tantum auri colligere,& apposite in Dissertationem de Calbedralι Neap. semper uniaca conferre ; quam tandem fractis prope viribus edidit anno MDCCLU. uo labore perfunctus, statim nulla interjecta mora, se se ad intermissum Kalendarium convertatit ac revocatis rerum scribendarum paene dilapsis imaginibus , extremam manum tertio volumini imposuit. XIII. Porro senem ab occupatione Capitulari quiescentem, quis prior occuparet, ferme ejus periculo certatum est D parumque absuit , quin sua causa vetus imter Cardinalem Spinelium , & Equitem Carolum . Gue- varam h Ducibus Bovinensium , benevolentia frigesceret. Nam Cardinalis quidem contendebat, debere Mazochium in reliquum Kalendarium NeapoL commentationes, quas auspiciis suis inchoarat, ad finem usque deducere : comtra Eques, hinc animo reputans operis perugendi di turnitatem; hinc indignum esse ratus, ut diutius disse Tetur expectatio Regis Caroli, cui se Tabulas aeneas Heracleenses, Maetochii cura explicatas , propediem oblaturum praedixerat ; summo studio flagitabat , ut sbi potius, quam cuivis alii , operam esse locandam oporteret . Re quidem vera Spinellus ante capti temporis praerogativa potior erat; sed Guevara sponsionis gravitate vincebat . Quamobrem ut utriusque ratio haberetur, necesse erat , ut quisque de suo jure aliquid decerpi proportione sineret . Ac prosecto consilia media , si umquam alias , hic quidem certe placuerunt . Itaque MD. C Σο-
23쪽
18 ALEx II SYMMACHIzochio, pro perpetuo in reliquos sex Kalendarii memses Commentario , praescripta a Spinello fuit Dissertatio , in qua recenieret Sanctos Ecclesiae Neapol. Episcopos atque vos praesertim ornaret, quoS nunc quidem cultu publico exsortes , at olim , ut quosvis alios Dei amicos , habitos Neapoli suisse , per Kalendarium innotesceret . Huc nimirum tota Archiepiscopi .Spinelli pro absolvendo Kalendaria Neapol spectabat sollicitudo , ut per ejus tabulas exploratissimae fidei suos ipse decessores ad pristinam culturam restitueret: & ipse jam, hujus vetustimonumenti auctoritate plane persuasus , marmoreas Sanctorum Praesulum imagines in pilis Cathedralis Ecclesiae ritu sollemni dedicarat . Horum igitur . omnium acta ut continuo a Magochio. in unum colligerentur, simulque cultus vindicaretur , Spinellus obtinuit. & quidem bona cum Gnevarae gratia . Namque labor hic succedaneus laboris multo diuturnioris , eo locabat Ma-Eochium , ut S brevi satisfacere Spinelio , S citius Guevarae desiderio posset occurrere . Itaque edidit anno MDCCLlIIo Dubertatiotiem de Sanctis Ecclesiae Neapolin Episcopis , summo quidem favore a Cardinati Spinello, necnon a Benedicto.-XIV. Pontifice Maxia exceptam; sed ea celeritate . nec enim dissimulandum est exaratam, ut auctor, viam leviter presso vestigio percurrens, quasi alio properasse videatur. XIV- Nempe. quamprimum aggredi anhelabat duas
aeneas tabulas Heracleenses, quarum una Graece, altera Graece pariter in adversa parte , at Latine in me fa exaratae , rerum hujusmodi amatoribus delicias se me inexhaustas parabant. Et Graecae quidem inscriptiones remotissima antiquitate sese commendabant ; Latina ero argumenti gravitate praestabat : complectebatur enim Diuitigod bi COOste
24쪽
enim Syllogen legum Romanarum , in quas populi , qui consequi civitatem Romanam vellent , iundi pro
more fiebant . Porro hae Tabulae ex eo Heraeleenses vocantur, quod in agro Heracleae , celebris in Magna Graecia oppidi prope Tarentum , sorte detectae fuerant ;& cum in alias atque alias manus incuriosius incidissent, postremo acrem aestimatorem nactae sunt Equitem Carolum Guevaram , politioris litteraturae studiosissimum ;qui ingens Tabularum pretium admiratus , iisque dignum pro merito hospitium ornare satagens, a Clemenistissimo Rege Carolo impetravit , ut in Regium suum Herculanense Musteum inserrentur. Verum ille , ant quam ea deductio fieret , curavit , ut inscriptiones omnium praestantissimae a 'Philologi , cui omnium opinio primas deferebat , Mazochii scilicet interpretatione& commentario nobilitarentur. Nihil huic certe jucundius ea occupatione accidere poterat ; sed ante captis pensis eo usque dilatus est, ut devexa tandem aetate v to suo potitus sit. Igitur manum operi, cum licuit, libentissime admovit; moxque veluti in altum invectus, circumspecta rerum tractandarum vastitate, dixit: Si bae Tabulae mibi ver aetatis agenti, expoliendae obtigissente, pr fecto Me unum colere, ceteris supersedere, voluissem . Attamen id aetatis homo illud onus iuccollavit , ad cujus conspectum florentibus alii viribus exhorruissent Intem pretaturus enim Graecas epigraphas, quae vetustiore Dorica dialecto loquuntur, quantum laboris exhauserit , ii. solum judicare poterunt , qui sese in hujusmodi stadio
. exercuerint. Quot vocabula Graeca ignotae adhuc reti
ans in apricum sua sagacitate eduxit P Quot locos gloLsographi Hesychii prope conclamatos ad vitam restituit Mitto nunc dicere illius aetatis ritus, sacra, leges , pM
25쪽
ao A LETII STMMACHIcta, rei agrariae hujus enim argumenti sunt Graecae inscriptiones obscuri itima capita ; quae omnia diserte eruditeque persecutus est. Ad Latinam vero ab eo illu--s ratam quod attinet, inscriptionem ; ea cum sit legum Municipalium Pandectes, facile per se, quisquis intelliget amplitudinem tractationum , simulque arduam dissi rendi provinciam. Nec solum difficultates, quae ultro e serie interpretationis consequebantur, ad vivum resecuit; sed & alias pro re nata spinosas quaestiones facili manu tractavit. Namque in Origines Italicas excurrit ac prima Tyrrhenorum huc ex oriente advenientium lineamenta; adhue in antiquis laummis spirantia, feliciter investigavit. Digna quoque est , quae in partem laudis veniat, exquisita , & maxime ad unamquamque rem apposita elocutio. Sane cum ibi multiplicia, eaque dissita argumenta sint pertractata; mirum est , auctorem omnibus idonea verba sententiasque accommodasse , adeoque propria, ut disertiora ab eo, qui diu sit in singulis exemcitatus, nequicquam speraris . Quamobrem si quis ejus in Tabulas Heracleenses Commentarium , quod anno MDCCLI Ut prodiit, esse dixerit locupletissimum unive sae eruditionis promptuarium , profecto judicii nimis assectati reprehensione vacabit . Sed & operi jam edito
major accellis ex eomparatione commendatio . Altera
enim ex Tabulis Heracleensibus, nimirum ea quae hinc Graece, hinc Latine decurrit, serte in duas partes di siluerat ; unaque Neapoli manserat, altera in Britanniam unde postea Regis Caroli providentia redux , cum Neapol. complemento coaluit ) asportata fuerat . Fragmentum autem Britannicum ingenia duorum ill strium virorum exercuit, Michaelis Mattiatri , & Caroli Conradi ; quorum ille eximia Graecae litteraturae, hic
26쪽
MAEOCHII VITA. ar 'Iurisprudentiae laude florebat . MaZochius vero , ut uni- . versus Graecae Latinaeque orationis contextus haberetur,
exorsus a Britannico , unde initia utriusque inscriptionis petenda erant, tum postea in Supplementum Neapolit
num commentatus est. Hac autem occasione tum Mai
ta iri in Graecam, Conradique in Latinam epigraphen ;tum suas juxta animadversiones apposuit : quibus simul
una comparatis, facile apparuit, quantum Mazochianae alteras antistarent . Quo minus porro mirandum est, si Vir Cl. Carolus Le Beau a Secretis Academiae Parisiensis, cum Magochio florentissimae hujus Societatis nomine
de hoc opere colloquens , eum totius Europae litιerariae miraculum salutarit.
XU. At vero senem a colligendis hac tempestate plausibus statim secuta Stiltingit importunitas avocavit . Stillingius natione Belga, vitae instituto Iesulta , omnino Italis obscurus homo; hoc uno facinore nobilis, quod
cum Viro nostro longe praestantiore sele componere, at- .
que, ut ita dicam, metiri voluit. Sed res ut plane it telligatur, ab initio repetenda est . Ediderat , ut ante dictum est, Mago chius ad calcem primi voluminis in Kalendarium Neapolitanum Acta Meromaroris Ianuarii , quae exscripta e Codice quodam Bononiae , ad discrimen Vaticanorum ejusdem Martyris Actorum, Bononiensia vocavit. Haec autem Acta latim , soloecismis quidem lacunisque non paucis faedantur ; sed quia graeci Lmis ad fastidium usque abundant ; acutissime Magochius conjecit , ex antiquiore Graeco archetypo latina fuisse faci a ab eo, qui re vera neutram linguam satis probe calleret. Atqui isthaec, ut ut inconcinna squalent , simplicitate tamen sua satisfaciunt ; non rhetoricantur, sed ut quaeque res gesta fuit, ita exponitur; non desaeviunt,
27쪽
neque tragicis illis efferantur spectaculis , quae leguntur quidem in Vati nis, at viris emunctae naris probari neutiquam potuerunt . Quocirca Maetochius haec Acta unice commendavit; & accuratissime castigata , elimataque vulgavit . Simul ac Bononiensia prodierant , apud cordatiores quosque' plurimum fidei a Vaticanis decerptum est: quibus jam fama periclitantibus auxilio venite Belgio Iesu ita Stillingius. At ea tueri Belga non potuisset, ni prius Bononiensia profligasset: quare hoc sibi primum negotii dedit , ut haec quoquo pacto concussa dejiceret : id quod ei infelicissime successit . Postea in
Vaticana excurri L; eaque , ut ornatiora , rerumque stupendarum lautiore apparatu instructa laudavit. Ac dentisque in Maetochium , quem etiam inossiciose tractavit, vocem, quantum potuit, intendit; quasi qui parum honorifice de nostro Martyre sensisset: fortassie quod Belga suspicaretur, plurimum e gloria Martyris fore delibandum , si is per certamina minus portentosa fidem Christi suo sanguine obsignasset.At vero Marochius oblatrantis Iesu itae vocibus adeo non est deterritus , ut pristinam suam sententiam in Vindiciis Actorum Bononiensium, anno. I 39. publicatis , novis praeterea argumentis roborarit; Stillingiumque obtrectantem incredibili vi eloquentiae perstrinxerit. Qua in re , quantum acumine ingenii valeret, si usquam alias, hic quidem certe pat
secit. Nulla enim criminatio contra Bononiensia a Stil. tingio intentatae fuerat, quam non diserte pariter ac ne vose depulit : criminatorem vero ipsum pro Vaticanis digladiantem, sic undique circumvenit, ut ad extremum prostraverit. Dignum sane opus, in quo eloquentiae robur cum argumentorum pondere certat ; simulque modestiae, quam jure a Iesulta fiagites, religiosissime litatur. Quod
28쪽
Quod vero in hisce Vindiciis fortasse desideres , hoc
unum est; ordo concinnior. At in hanc partem peccatum ab eo est, quod inurbanam Stiltingit lucubrationem suis ipse oculis legere non sustinuit; sed accusationis capita, quae eluenda essent, ab amicis aut descripta , aut recitata non uno tempore habuit . Et interrogatus , ec- cur ipse a legendo Stillingio abstinuisset, respondit : Ne ex ejus lectione, Sesuti ex Q, ictu quodam , intemperanter
XVI. Quod autem tempus ab editis Heracleensibus Tabulis ad initia Stillingianae vexationis interfuit, haud a labore vacuum Mazochio deciderat ; sed totum ab eo fuerat in obsequium gratiamque Regis nostri Caroli traductum. Forte ex Herculanei effossionibus extracta suerat ingens papyrorum, seu convolutorum librorum copia ; quae instruendae bibliothecae paene suffecisset . Ea res improvisa, atque omnium vota excedens, Europam excitavit ; sed maxime Regem extulit, qui non mediocrem e suis sumptibus, quos in eruderandum He culaneum, jam Vesuviana sub Tito Caesare clade sepultum, profuderat , se collegisse fructum arbitrabatur , si per haec volumina, nunc primum in lucem prodeuntia, possent liberalia studia juvari uare Matochio non per codicillos, uti mos Regius est; admonito , sed accersito eo ram ipse Rex ad majorem inspirandam alacritatem recta demandat, ut Herculanensium papyrorum fragmenta describeret, atque interpretaretur. Namque Volumina non erant hujusmodi, quae facile, uti sperabatur , evolverentui : quin imo . statim ac iis evolvendis admotae sunt manus, ob animadversas insuperabile, dissicultates animi conciderant: quandoquidem ea , quae in . humido solo jacuerant, plane emucida tabuerunt; quae Ve
29쪽
ro in arente pulvere , sc obriguere , ut vel tantulum flexa, in vitri similitudinem dissilirent . Attamen industria superante vitia naturae , nonnihil effectum est , &sragmentum haud mediocre e papyro Graece perscripta
reservatum , omnium animos exhilaravit . Interpretatus
hoc est Marochius : & quoniam spes recuperandi alia fragmenta affulserat, jam animo conceperat , hujusmodi frusta quae subinde colligerentur, sub titulo Herculaneus, Bibliotbeeae Spoliorum producere . Interim huic speratae Collectioni praeire voluit Dissertationem, in qua de ultimis Herculanei, ac vicinarum urbium antiquitatibus commentatus est. Ibi inter alia subtilites ab eo excogitata eminet ignivomi Montis Vesuvii veriloquium in orientali voce , quae ignem notat , investigatum . Quaprosecto etymologia docemur , nobilem hunc Campaniae montem diu ante Romana tempora , tum cum
Orientalium examina veterem Italiam insidebant, arsi e . Hanc autem Dissertationem Latine , uti suus erat mos, elucubravit; sed a Francisco Serao , vetere amico , exquisitique ad ea studia sensus, obtinuit, ut elegantissima
manu sua Italice verteretur . Itaque utroque idiomate concinnatam Mazochius Regi Carolo manu scriptam tradidit, ab eoque consecutus est insignia Regiae benevolentiae testimonia ; tantam vero fidem atque existimati
nem, ut nihil posthac, quod ad estbssiones Herculane sum antiquitatum spectasset , Rex inconsulto Magochio gereret; nihilque inde eruderatum suerit, de quo non ejus judicium exquireretur. Magochio autem paratissimum Regi Carolo obsequium, majori non solum honori, sed etiam utilitati fuit. Nam ex quo primum stat in conspectum gratiamque Principis adductus , Regiam munificentiam expertus est, annua sibi pensione , qua senilis ejus
30쪽
M in z o C4Η VITA. ' 2 sejus aetas tractari mollius posset, attributa. De qua lamgitione cum deliberabatur; Mazochius egregium benevoli erga Nicolaum Ignarram animi sui facinus edidit. H ic-a prima aetate sedulam illi operam navarat, ab ejusque latere sere numquam discesserat: acu vicissim nullo familiarius, quam hoc adolescente, senex utebatur. Quareis nactus remunerandi.juvenis opportunitatem , Regem obtestatus est , ut e liberalitate , quam sibi destinarat, partem resecaret , & Ignarrae assiduo laborum suorum
comiti, addiceret. Carolus tamen Rex, rarissimam virtutem senis admiratus, nihil illi detractum voluit ; & insuper, quod huic daretur, adjecit. XVII. Interea Regi desertur, Marochium laboriosas in Sacram Scripturam notationes jampridem collegi L se . tuas perennibus distractus occupationibus publicare ad hunc usqueediem distulisset r dignas eas esse , quae .ad majorem Sacrorum Voluminum illustrationem prodirent; ac proinde Principem religiosissimvln decere , sua ut auctoritate uteretur, eoque locaret hominem , ut ei satis
otii , & sacultatis ad editionem foret. Haud plurimis
verbisSopus suit. Namque Carolus praetersegregias animi dotes, atqueάartes regnandi, quae eum supra ceteros
Principes extulerunt, singulare studium erga Christi Ecclesiam fovit ; cogitationesque suas ad eam vel propugnandam vel augendam semper intendit . Quare Mazochium obviam 1 bi factum admonuit , ut confecta re , quam tractabat tunc enim erat refutando Stillingio occupatus suas in Sacra Biblia observationes, quas domi premebat, sine mora in lucem emitteret : id quod et Rexeclementi ilimus biduo antequam in Hesperiam, capessendi Hispaniarum regri caussa, navigaret, iterum in- .culcavit; addiditque , choragium ad ornandam editionem