Disquisitio disquisitionis de Magdalena Massiliensi aduena. ... Auctore Ioanne Delaunoy ..

발행: 1643년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

VIV operis, quoa aggredimur Gualte

Lector, longe di Diuus sexitu, quam

principium inuenire. In quamcumque

enim paginam incidas alim occurrit, quod re- prebendaturiat si quodcum ae reprehendendum foret obserues,reprehendendi nusim erit is Et certe Magdalenae M liens aduenae Disiuisiatio, cui iterum di quirenda ac di ungenda cum m incumbimus, tot erroribus, nurarique 'plet eo ut disiam qnstituendam audacia,ignorantia, lumnia,fidissimulatio colendisse ideantur: Audacia in assertione rerum, quas auctor laudatis Uescriptoribus a viis Ignorantia in argumento Miptionis o se quorumlibet Itbra' rum, quos fine Eo delectu ac iudicio sequitur,

atque ita in utroque contraria contrariis sanare sudet,qui in praefatione libri Criticorum media Messepro suturi Calumnia in conuistis,quibus immerentes viros cruahtiter proficinditur quanquam o qui de immerentibus male meretur, suam quoque cum calumnia inscitiam prodit Disiimulatio in praetermissione duarum generalium e charum, quas ut secernendae a mendacio veritatiuubernacu Dissertationi meae pra-

3쪽

9 i. aer autem omnia cum ita se habeant, se oti lectione probentur, ne o nos in torum,

notarentur, errorum nimispuderet, o alios importuna lectionis aliquando taederet, operaepretium sumes,illustriores Guesnaeiana Di qui D.rionis nugas se errores in aliquot capita diffribuere, ut ex iis tanquam ex certis, eciminibus, quid de tota Di quisitione censiendumsit, iuδω-

ruri Tum veterem de Lazaro, Magdalena

Martha iraditionem suis libratam ponderibiu exponam, cui in Dissertatione quadam duobus abhinc annu exposui. De Maximino nihil diacam, quod a veteribus , or optimis auctoribus, qui ante annum Christi sexcentesimum scripse runt, nihildictum comperi. Hac autem in re que adeo remota sine Commentariis veterum sapere hi oricisipientis non e necChri an criptoris, qui supra ceteros mortales a mendacio abhorrere debet Editum ab homine facili Chronicum Dextri non moror, quod eruditorum hominum nemo commendat, immo ut prolem subrectum omnes abiiciendum procul existimant.

I Hiis permittimus, qui decipi Hisanorumque ineptiis pene anilibus infatuari volunt. Age ergo Lector, in Gue ii qui tione mulsa plura, quam Agnifico, e quam tu ipse

putas, inuenies.

4쪽

DIS VISITIO

DISQUISITIONIS

DE MAGDALENA MASSILIENSI

ADVENA.

CAPUT PRIMUM. R. P. Guessaeus imprudenter agit cum Archi-miscopo Aquensi, cui librum suum nuncupat.

Is Q Is ITIONEM disquisitio nis ordior ab insigni auctoris istius imprudentia, quam in ipso ferme operis vestibulo conspiciendam praebet. Ea autem est elusi. modici uesnaeus Archiepiscopi Aquensis laudes exequitur in epistola nuncupatoria, cum ex multis, tum ex hoc quoque, qubdeum illustris apud Rotomagenses familia plurimum commendet et deinde appetente prooemii

fine prouinciam, cuius caput est Rotomagus, sic contumeliose appellat enim maena propo explorati, curationis Aiu cain m

5쪽

fuscipimm quia cum eius gentu stgeni critico agi mus, cui patia retra tare, se quod dictum fuit, indicitum esse velle perquam familiare , ac patriae legibus statum esse dicitur , ac solemne. O rarissimi iudici virum i qui una manu salutem Archiepiscopo suo dicit, altera colaphum impingit quo in negotio infelici successu prodit se socium iliuis, non cui dictum est, sed qui dixit : Aue Rabbi.

Nunc igitur reuocet vel laudes, quibus Archiepiscopum ornauit, vel conuitia, quibus Archiepiscopi gentem affecit uniuersam In Vno par ima prudens, in altero ridiculus erit, atque a se obiectam aliis calumniam merito sustinebit. Verum sua maledico conuitiatori dicteria relinquamus, discat ille tantii a Iustino martyre, Athenagora, aliis, qui pro Christianis apologias ediderunt, nemini nomen probro vertendum esTe Iudices, inquit Athenagoras , non tam quid commiserit Hus aliquis nostrum inquirunt, quam ipsi nomini tanquam certo sceleri trudunt, ἰm tamen nomen ipsum per se , cst quatenus nomen est, bonum malumve existimandum sit nullum, sed tale profesto iudicandum numquodque,quali re aut aftio, qua de radicatur,fuerit.

6쪽

Guessaeus, stitutum in Disertatione de com

mentitio Lazari se Maximini, Magdalenae

o Marthae in Prouinciam appulse ordinem dissemulat.

HVivri Dissertationis, cuius admodum pauca exeptaria Lutetiae edita sunt anno 16 t. duas feci partes, nam quae quod de Magdalena aliis fuerat prius traditum, complecteretur; alteram, quae quod de iisdem fuerat posterius immissum, expenderet. In prima parte , quae in annum Christi millesimum desinit, a Graecis uniuersi mi Latinis memoriae proditum ostendi, Lazarum, Magdalenam, Martham in Oriente obiisse , sed de Maximino, qui primus quensium antistes fuerit, nullam unquam vel in veteribus Martyrologiis, vel Ecclesiae scriptoribus factam esse mentionem. At vir bonus hunc ordinem, qui asserendae veritati, reuincendis fabulis aptissimus est, cum exploratae fidei auctoribus re fellere non possit, astute dissimulat, omnia par .ergis conuoluit , mulios auctores mala fide in medium adducit, falsi veris, incerta certis, obscura claris immiscet ratus suam Disquisitio mem stare non posse,si quod ab initio Ecclesiarum traditionibus commissum est, agnoscatur. In hoc sollim habet acumen, si modo acumen dicendumst, quod in inquirendae, retinendaeque veritatis

7쪽

I erniciem ccciit. Sed qualecunque sit illud, facie retunditur, cum in tanta rerum omnium perturbatione nullum bonae notae scriptorem laudet, qui ante annum Christi sexcentin mum prodiderit, Magdalenam alios e Iudaea in Gallias ad nauigasse, ibique diem clausisse extremum.

At ut prudenter docet Baron iusto m. I. Annallu, quod a recentiore austore de rebus adeo antiquis sin alicuius vetustioris au toritate profertur, contemnitur Luci quidem Dextri Claronicum laudato magnifice iactat , sed illud omnes viri docti repudiant , ut ab recentioribus Hispanis

eonfictum. Hoc dudum in rem iudicatam abiit: via defit ut quae opinio sola inter antiquos iturus furtiui Chronici auctoritate nititur, nulla omnino nitatur. Immo qui subdititiis monimentis utitur, turpissimam in Iudicio repulsam pati solet, causa continuo cadit. In secunda parte, quae sexcentorum quadraginta annorum cst, multa comprehendi Inpri-Wiis veterem apud Graecos de Magdalenari aliis traditionem semper esse retentam docui Deinde propositis Romanae laliarum Ecclesiarum Martyrologiis ostendi, a quo tempore, non publico Ecclesiae audicio, sed inerudito priuatorum quorundam studio iis additum est, Magdalenam, Martham, Lazarum in Prouincia excessisse. Tertio, firmissimam epocham Maximino defixi, nec in ipsius Aquensis Ecclesiae litaniis anno i 377. editis locum adhuc habuisse demonstraui, at qua in iis vix omitti potuisse quem perpetua traditio vindicasset Quarto, multiplex de Magdalena dc Lazaro figmentum exposui, dc sola recitatione

8쪽

sustuli. Qiamto, prosam Laetari in diuinis quarundam Galliae Ecclesiarum ossiciis cantari hodieque solitam obieci, quae eundem in Cypro vita funishum testatur. Sext b, ortum progres ionem fabulosae narrationis, quae de Magdalenae Maliorum in Gallias appuli circumfertur, indicaui, dc quae de hoc appulsu praecipua in pluribus breuiarii sic manu scriptis codicibus lec untiar, omnia ex Achis Magdalenae& Mai thae derivari probaui. Porro haec Acta Vincentius Bellovacensis in Speculum Historiale coniecit, ubi libro O. cap. o 7. ex auctore suo configuntur: Varcella post ex se sum beata Marthae cuius erat pedille qua decens

annis superuixit, cuius vitam non paruo volumine

Hebraice conscripsis, ι', ego Synthex multa praetermittens Latine trans ipsi Euchodius autem, Gemmanus, Parmenas, ct Sosthenes beatia A arthae comites

C a lamni, quoad vixerunt,adsacratissimam eius sepulturam perui gilantes ibidem beato fine quieuerunt. Sic narcincta non prilis ad originem suam censentur , quam commentitia nemo cordatus non agnoscat. Et tamen ex illorum Actorum codice tanquam ex inget quodam pi6ptuariosum pta sunt, quae apud Auctores incentio posteriores cumulate reperiutur. Septim b, docui montem illum, cui nomen est Bauma, seu Balma, vocatum nondum esse sanetum, quo tςmpore Ion- uillaeus historiam beati Ludovici scripsit : Rex, inquit cap. 8o visitatum iit locum nomine Pau-mam, ubi, ut dicebatur, tanquam in eremo Mitos annos tradisxerat Agagdalena Sic mendax fama hi coepit, postea veritatis sedem occupauit cum inuenerunt, quod inuenire voluerunt, quot

9쪽

modo inuenire voluerunt. Octaub, plures Pontifices adduxi, qui ante institutum fratrum Praedicator urn Ordinem scripserunt, uaria Magdalena corpus in Monasterio metesiaci quiescere rati

ct miraculi illustrari. Vnde sub innocentio III Maria Magdalena monasterium dictum est. Hoc insuper ex Dominicanis auctoribus Vincentio Bellovacensi, Iacobo Genuens confirmaui, quibus adieci totius ordinis Breuiarium, quod anno 23 . confectum est, hodieque Lutetiae aD seruatur in Bibliotheca Conuentus sancti Iacobi,

ubi si habetur in festo Magdalenaeci Transsa tum est corpus Maria Magdalena de loco radi to Aquensi urbes ad monasterium, quod dicitur

Virabiliacum,annopa onu Domini 749. Haec sexta

lectio, quae quanquam fabulosa, sussicit tamen,

ut Domini canis Sammaximiensibus ora obstruantur, immo ut alia dicantur, quae facile cuiquam venire in mentem possitnt. Postremo,contentiones, quae de reliquiis Magdalenae inter Vigeliaci monachos,& tancti Maximini Praedicatores exoristae sunt, in medium adduxi, atque ita discussi, ut promptum monachis fuerit, unicariam maximinenses exceptione refellere , NI MONAsTE

10쪽

At Guesnaeus noster ista propemodum omnia, quae singulatim expensa sunt in Dissertatione, furtim praeterit. ain etiam omni excusso pudore, Magdalenae nauigationem, in Prouinciam appul sum Euangeli praedicationem, &alia describit, quae in recensiitis apud Vincentium Actis fuse narrantur, quaeque canone 93. Codicis Africani, capite a libri primi Capitularium Caroli Magni praedamnantur. Nonnulla tantum silet, quae sibi fabulosiora videntur,&quibus cetera ab eruditis hominibus configuntur quippe quae nona beant, unde ante annum Christi sexcentesimum sustententur. Sed quod omnino notandum est, non plura de Magdalenae cataplo recensuit, aut probauit, quam recenseri, probari ve posse monui. Nullum enim probum auctorem profert,

qui ante memoratum Christi annum sexcentesi-rnu vixerit, una scripserit, Magdalenam, aliose Iudaea in Prouinciam nauigando transiisse Diaul lum vetus instrumentum quamlibet incertum, Avariis assumentis deprauatum ex tabulariis Prouinciae eruit, quod ante idem tempus confectum

huic nauigationi fidem ullam praestet. Quapropter hac in quaestione verissimum esse constat,

quod Baronius annoso . sapienter asseruit, acci-

aere interdum solere , ut aIiqm vulgo aliatum, si

quis certos velit examinare testes an verum sit, neminem id feri testantem inueniat, fiatque, ut quod ab omnibus dici iactatur, asseratur a nemine, rumorque ille evanescat in aurM.

SEARCH

MENU NAVIGATION