Brevis notitia fundationis Theodori Koriathovits, olim ducis de Munkacs, pro religiosis Ruthenis Ordinis Sancti Basilii Magni, in Monte Csernek ad Munkacs, anno MCCCLX factæ. : Exhibens seriem episcoporum Graeco-Catholicorum Munkacsiensium, cum praec

발행: 1799년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

Pars III. Caput VL 6

patiuntur aliquid mali, nec sperant ultro aliquid boni, utpote possidentes summum bonum: quod est Deus; neque etiam pro illis, qui sunt in inferno , illi enim teste Apostolo Paulo : Poenas dabunt in interitu aeternas. Pro illis ergo oramus , Eleemosynas damus, & Lyturgias celebramus, qui tertio in loco a coelo, & inferno distincto ad tempus reservantur, & a maculis suis purgantur. An vero Sancti sint in coelo i mortalis vero peccati rei in inferno Z ille solus dubitat, qui S. Nicolaum non secus dicit esse extra coelum, quZm Arium eXtra infernum, quod vel cogitare blasphoemium esse vos ipsi fatemini. De Transsubstantiatione porro Panis AZymi, in verum Christi Corpus apud Latinos, ut fermentati apud Graecos,

si vobis aliquod sub oriatur dubium , suffert illud authoritas Sancti, & Oecumenici Concilii Florentini, in quo praesentibus , & consentientibus Joanne Paleologo , Imperatore Graeco ; Iosepho, Patriarcha Constantinopolitano ;Ιsdoro, Archi - Episcopo Eioviensi, & totius Russiae Μetropolita , nec non plurimis Episcopis Graecis salutum, atque Decretum est, ut quaelibet Ecclesia proprium servet Ritum; gravissimeque prohibitum est, ne Latini Sacerdotes in fermentato, Graeci Vero in AZymo consecrare praeis

sumant, sed & sub utriusque panis specie verum Christi

Corpus profiteantur, modo uterque sit triticeus, quod de substantia Sacramenti requiritur. De In comprehensibili autem Sanctissimae Trinitatis a CorinthΜysterio suaderem vobis cum Sancto Paulo: omnem in ς' VI et teia

402쪽

68 Notitia Fundationis Koriat vilsianoe

tellectum in captivitatem redigere in Obsymum Christi, nec vobis altiora scrutari, ne opprimamini a Gloria. Interim uti de aliis, ita & de hoc Fidei dogmate, an nempe Spiritus Sanctus, a Patre, S Filio procedat 3 Inte S. Cyribrogate Patres vestros, ct dicent vobis: interrogate S. Ἀ- ad Νεs 6 riuum Alexandrinum Patriarcham , & sensum suum his k Verbia dicet vobis: quandoquidem Spiritus veritas nominatur, Christus autem veritas est, sed & perinde quoque S. Ath Mab illo atque a Deo Patre procedit. Interrogate S. Atha

i. ad Se nasium Magnum, & respondebit: EX Patre procedere di- 'p'- citur , quia ex verbo, quod ex Patre esse conceditur enfulget, & ab eodem mittitur , ac datur. Interrogale S. S. Gregori Nylienum, & reponet : Spiritus Filii dicitur , quia ab eo tot u accepit, ab eoque procedit, & eX eo est, quemadmodum

per Pater ex Patre.

Interrogate S. Augustinum , qui licet Latinus fuerit Episcopus , ab Ecclesia tamen Orientali pro Sancto ha- Trinit. betur, & colitur, & dicet vobis de utroque procedere Spi- , t ritum, docet : quia Filius ait, de Patre Procedit, ct cum resurrexisset a mortuis , R Apparuisset Discipulis suis , insufflavit, & ait: Accipite Spiritum Sanctum, ut

eum etiam de se procedere ostenderet. Interrogate supra memoratum Graecum Imperatorem

Ioannem Paleologum, qui, ut dixi, cum primis Episcopis Graecis in Iaudato Concilio Florentino, sponte ac libere professus est, quod Spiritus S. ex Patre, S Filio peternaliter iit, & ex utroque aeternaliter tanquam ab uno Principio , S unica spiratione Procedat. Hos

403쪽

Ηos inquam & alios Majores vestros interrogate, &nisi ab illis dissentire velitis, Spiritum Sanctum ex Patre, &Filio, ut uno Principio procedere fateamini est necesse. Ultimum, in quo moderni Graeci a Romanis dissident, Dogma est, utrum nempe Romanus Patriarcha sit Vicarius Christi, R Caput totius Ecclesiae, consequenter potestate major Patriarchis Constantinopolitano, Alexandrino, An tiocheno S Jeros limitano 8 de hujus articuli Fidei veritate, si Scripturam Sacram , Concilia , Patres, S Imperatores

Graecos interrogare Volueritis omnes , sinem vix habitura

est praesens oratio. Nam unum visibile Caput, & unum Rectorem in Ecclesa debere esse, S illi fatebuntur , & vos infici ari haud potestis , qui videtis nullam communitatem absque aliquo Directore esse , sic enim Regnum dicitur a Rege, eXercitus a supremo Belli duce, Comitatus a supremis Comitibus; Civitates, oppida, & Pagi a Iudicibus, imo quaelibet Domus a suo Patrefamilias, S quod plus est,

ipsi Latrones contra divinas, & humanas leges Viventes, unum inter se habent Directorem. Et hoc quaret ideo utique, ut omnes & singuli unum eundemque, seu benefactorum suorum remuneratorem, seu delictorum vindicem habeant, ne videlicet suo quisque pro libitu vivens, S agens sua quaerat semper, non Vero, quae

Dei, & proximi sunt.

Nec mirum id in humanis, cum Deus inter ipsos Angelos principem Michaelem Archangelum esse voluerit, solum Mojsem Israelitis Ducem praefecerit, unicum Saulem Regem ipsis constituerit. Denique, ut ipse unus in essentia

404쪽

o Notitia Fundationis Koriathouitsianoe

omnia conservat, & gubernat, ita Voluit omnes status hominum per Rios gia hernari Praepositos, Praecepto addito, ut omnes illis subjiciantur obediantque. Si igitur omnes, utipn videtis Communitates ex ipsius Dei dispositione, a litis diriguntur Praepositis , nes una earum duos, aut plures ejusdem potessalis, S authoritatis habet Rectores; an de Chri sito id cogitare possumus , quod is post gloriosam in coelum assumptionem, Ecclesiam suam ex diversis Nationibus, & linguis ad unatam absque omni Capite S Rectore permiserit Z aut plures eidem cum lamma potestate praeseceriti id de Christo cogitare, cum ipsa sana ratio prohibeat, illud inquirendum restat. Quisnam ergo post Christum sit Ecclesiae Caput, atque Hector 8 Respondebit ipse primus Matth. i6. Christus , Petrum Apostolum ita alloquens: Tu es Petrus ,

O super hanc Petram vied cabo Ecclesiam meam , ct Portae meri non Ararvalebiant adversus eam. Item eidem Petro Joan. 21. dixit: Fasce oves meas, nec non pro Fide ejus oravit, di- Luc. 22. Cens : Ego autem Oravi Pro te, ne desciat Fides tua, ct tu

aliquando conversus con rneta Fratres tuos.

Ecce charissimi Filii l ex duodecim Apostolis super solum Petrum dicit se aedificare Ecclesiam suam Christus Dominus. Illi soli committit oves suas pascendas, pro illius solius Fide rogat, ne deficiat; imo, ut ille alios Fratre S confirmet. Quid aliud quaeso, per haec verba nobis innuit, ni fiquod Petrum Apostolum Caput, & Rectorem Ecclesiae suae constituerit Z & hoc ideo, quia teste S. Μatthaeo omnium Apostolorum primus S. Petrus Christum Filium Dei vivi esse consessus est. Audite hac de re S. Cypriani Episcopi

405쪽

Pars III. Caput VI.

S Martyris, qui die et . Octobris a Graecis colitur, teItimo nium: Super illum nempe Petrum) unum aedificat Ecclesiam suam Christus, & illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus post Resurrectionem suam pare in potestatem tribuat, tamen ut unitatem manifestaret ,

exordium ab unitate proficiscitur, & Primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia, & Cathedra una monstretur. En Primatus Ecclesiae, & Cathedrae unitas in Petro , nec id solus S. Cyprianus dicit, verum S alii omnes SS. Patres docent. Cum itaque S. Petrus et5. Annis Romae commissam sibi

Christi Ecclesiam gubernaverit, ibidemque sanguinem suum pro illa fuderit, consequens est, S. Linum, qui illi successit in Cathedra successisse, R in potestate Primatus Ecclesiae, Lino S. Cletum , huic S. Clementem , & sic per omnia

saecula usque ad modernum Patriarcham XIII. Clementem, nec facile quis alter dubitavit, de hac Romanorum Pontificum in potestate Primatus successione, praeter Lutherum. R Calvinum , quorum Sectam vos utique execramini. Quia tamen & moderni Graeci pernegant Romanum Pontificem esse Caput Ecclesiae, in quo cum dictis Haereticis conveniunt, Vos iterum ne decipiamini non modernos, sed antiquos Patres Graecos, Concilia item, & Imperatores interrogate, & omnes uno Ore dicent Vocis, Romanum Ponti- cia, b, scem Caput esse Ecclesiae , consequenter majorem aliis 6 Concit. Patriarchis, sic 3 18. Patres in Concilio Nicaeno congregati, Synodo 'haec confessi sunt de Romano Patriarchatu, Ecclesia RO 'λς'dψmana semper habuit Principatum. In

406쪽

2 Notitia Eundationis Koriathouitsia1M

In Constantinopolitano primo I5o. Graeci Patres hunc Can. a. Canonem statuerunt: Episcopus Constantinopolitanus habeat priores honoris partes post Romanum Episcopum. In Synodo demum Chalcedonens o. Patres agnoverunt, ct di- Actio 16. xerunt: Videmus, inquit, ante omnia primatum, S praecipuum honorem secundum Canones Dei , amantissimo Archi- Episcopo vestris Romae conservari, Canon Vero secundum quem dicunt isti SS. Patres, Primatum conservari Romano Pontifici, inter reliquos est, ct ille Canon quartus

Synod. Concilii Sardicensis , qui sic fonat : Si quis Episcopus ab omnibus Co- Episcopis depositus appellet, & recurrat ad

Beatissimum Romanum Episcopum pro Iustitiae administratione, in ejus interim Episcopatum nemo suspiciatur, donec depositi causam examinabit Romanus , sinaliterque decidet. Sic appellavit, & recurrit ad Romanum Patriarcham Iulium ; S. Athanasius, Alexandrinus Patriarcha; S. Chrysostomus, Constantinopolitaruis 'Patriarcha ad Innocentium Pupam ; Theodoretus ad Leonem; Maximus ad Martinum pS. Ιgnatius, ut jam audivistis, ad Nicolaum Pontificem, quod utique non fecissent, nisi potestatem Romani Patriarchae supra se agnovissent. Uti nunquam recurrerunt, & appel- I runt Romani Pontifices ad Patriarcham Constantinopolitanum, aut aliquem alium. Patres ne infinitus sim, in testimonium vocare Praeters 1 h , sussiciat eS illis S. Iraeneus, qui sic scribit: Ad Eccle

Libr. III. fiam nempe Romanam propter Ρrincipalitatem necesse est 'i' omnem convenire Ecclesam , hoc est , qui sunt undiquo fideles. Item S. Cyrillus Alexandrinus in hunc modum

407쪽

scribens: Oportet nos tanquam membra s ut sequi Nommum Cyrillua Fontis em , 9 ofolicam Sedem, d qua debemus petere, quid credere, es sentire debeamus, ac tenere: quia i ius est tantum Thesauro.

Confutare, redarguere , Con mare, ligare.

Nec non S. Theodoretus magnus studites, ita ad Ro-S. Theod. manum Pontificem Paschalem scribens: Audi Apostolicum ist. ade 3Put, a Deo electe, pastor ovium Christi, claviger Re 'P'm gni coelorum, Petra fidei, super quam de di fi cata est Catholica Ecclesia. Nam tu es Petrus, Petri Sedem exornans,

ct gubernans, tibi namque dixit Deus Christus noster, & tu

quandoque conVersus confirma Fratres tuos.

Item ad Μichaelem Imperatorem ita loquitur: Si Vero Epist. ad aliquid dubitare, vel non credere videtur vestrae divinae magnificentiae, ejus rei eXplicatio a Pontifice pie expostulanda est. Jubeat a veteri Roma capere declarationem, ut a principio a Patribus nostris est traditum. Ea o Christi imitator Imperator inter omnes Ecclesias Dei summum, &supremum obtinet locum , cujus Petrus tenuit primam Sedem. Horum, aliorumque Sanctorum Patrum testimoniis subscribunt Graeci, Romani Ρatriarchae super omnes alios Primatum agnoscentes, & declarantes, ut potestatem ab

ipso Christo Domino institutam. Quos inter primus ille Christianus Imperator Constantinus magnus, sequentem in modum de Romano Patriarcha, qui tunc S. Sylvester erat, & ejus Successoribus scribit, statuitque: Volumus inquit, ipsum Sylvestrum) Principem Apostolorum, & Successores ipsius ex ejus persona primos apud Deum esse Patres , R defensores. Et sicut nostra K --

408쪽

4 Notitia Fundationis Koriathouissian

Imperialis Ρotestas in terris colitur, & honoratur, ita ejus S. R. Ecclesiam veneranter honorari decernimus, ct ampliusquam nostrum Imperium, Terrenumque Thronum, sedem sacratissimam Beati Petri gloriose exaltari. Sancimus etiam, ut Principatum teneat , tum super quatuor sedes, Alexandrinam, Antiochenam, Ierosolymitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super Omnes in universo orbe

terrarum Ecclesias Dei, & PontifeX, qui per tempora ipsus S. Romanae Ecclesiae exstiterit Celsior , & Princeps cunctis Sacerdotibus totius mundi existat, S. ejus Iudicio, quae ad cultum Dei, vel fidem Christianorum, vel stabili tatem procurandam pertinent, disponantur ; aequum enim est, ut ibi Divina lex obtineat apicem, & primatum, ubi S. Legislator Christus Iesus, Salvator noster, B Petrum jussit Cathedram tenere, & ubi is Crucis patibulum passus beatae mortis calicem bibit. Subscribit hujus sancti & magni Imperatoris declarationi Iustinianus Imperator, S in novella ioa o. haec dicit: Sanctissimum veteris Romae Ρapam primum esse omnium Sacerdotum, Constantinopolitanum vero secundum locum obtinere post Apostolicam Sedem. Taceo alios pientissimos orientis Imperatores, qui Romani Patriarchae super omnes potestatem agnoverunt, Sprofessi sunt. Ex hucusque enim adductis sacrorum Conciliorum Ρatrum; atque Imperatorum testimoniis liquido &clare intelligere potestis, Romanum Patriarcham Vicarium esse Christi, caput, & Rectorem Ecclesiae per universum diffusae.

409쪽

Pars III. Caput VI. 73

Et haec sunt dogmata illa, in quibus, ut praemis dissentiunt uniti a non unitis. Primum nempe: quod Romanus Patriarcha sit caput Ecclesiae. Secundum: quod Spiritus S. procedat a Patre, & Filio tanquam ab uno principio. Tertium : quod panis azymus non minus transsubstantietur in verum corpus Christi, quam panis sermentatus. Denique, quod animae justorum absque omni remora in coetu in susci piantur; animae vero impiorum citra ullam dilationem ad inferos detrudantur. Eorum Vero, qui in peccato veniali, aut cum debito temporalis poenae ex hac Vita decedunt, ad tempus reserventur, Purgenturque.

His quatuor Fidei dogmatibus a Photio, Cerulario, &Μarco Ephesino negatis, ct male intellectis, sponte, ac libere in jam laudata Synodo Florentina subscripst Imperator Paleologos, Patriarcha Iosephus, aliique quam plurimi

Patres Graeci, reservato, observatoque Ritu Ecclesiae Orientali proprio. Neque unquam Latini adlaborarunt, Graecos in Ritu unire, seu prohibere, ne consueta jejunia, festa item,& alias cerimonias observent, quin imo Romani Patriarchae Graecis, quidem antiqui Ritus observantiam semper mandabant, Latinis vero ne eos turbent, districtissime prohibebant, hodieque prohibent. Ex quibus omnibus istiud consequitur necessarium :Quod nempe unio cum Romanis in Fide, non in Ritu sit necessaria ad salutem, quodque fine illa nemo salvus esse

possit, teste enim Apostolo Paulo : Fides Nomanorum annun- Roman. I. ciatur in universio mundo, quin Fides eorum fuit Fides Pauli, '

eam s

410쪽

eam, quae invicem es Fidem Nemram, atque meam, quae utique

fuit Catholica, & illa, de qua ipse Christus dixit , quod

' Portae Inferi non praevalebunt adversus eam, & pro qua oravit, ne deficiat. Cum itaque eodem Apostolo tester sine Fide impossibile si placere Deo, & sit tantum unica, ut unus Deus, & unum Baptisma, clarum est, extra illam salutem consequi neminem posse. Ipsi enim judicate, charissimi Filii l an membrum a capite, & corpore divulsum, vivere possit 8 an ramus ab arbore resectus fructificare queat 3 an rivulus a fonte praeclusus fluere valeat 8 non utis Cyprian que, ut ipsi experimini, atqui teste S. Cypriano Ecclesia unitΕeel. super Petrum fundata, est unum corpus, nos Vero membra, est arbor, nos rami, est fons , nos rivali. Nulla itaque nobis salutis, si ab ea rescindamur. Nam ut idem S. Pater

dicit: non perVenit, inquit, ad .Christi praemia, qui reliquit Christi Ecclesiam. Et haec causa fuit, dilectissimi Filii l quod ipse Christus

Patrem coelestem, ut omnes Fideles in unitate Fidei con-Joan. 6. servet, his oraverit verbis: Fater Sancte I serva eos inno.

V. 11.

mine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, scut 9 nos, non pro eis autem rogo tantum, seu 9 pro eis, qui credituri sunt , Per verbum eorum in me; ut omnes unum lint, sicut tu Falerin me, s ego in te, ut O thyi in nobis unum snt. Eccet quomodo ipse Dei Filius pro unitate Fidei, &jCharitatis Deum Patrem oraverit; Quod ipsum & discipulus ejus S. Ρaulus Apostolus his verbis a Corinthiis, & omnibus Christi Fidelibus petiit, dicens: Obsecro vos EratreS, Fer nomen Domini nosti Jesu Chrsi, ut id ψsum dicatis omnes , O

SEARCH

MENU NAVIGATION