M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1827년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 로마

421쪽

Coss. candidatorum ambitum et contentionem habent, quae tanta fuit, ut M. Messala et Cn. Domitius cx interregno, septimo huius anni mense consules declarati vix denique fuerint: idque Q. Pompeio Ruso Tribuno pl. qui intercessionibus comitia tollebat, in carcerem coniecto ex S. C. ceterisque, si quis impedire conaretur , deterritis. Continent etiam A. Gabinii reditum, nocturnumque in urbem ingressum, omnium hominum odium adversus illum: accusationem de maiestate, quod contra senatus populique iudicium , Ptolemaeum in regnum reduxisset: et quaedam alia , sed pleraque privata , atque domestica. Inter proxime superioris libri epistolas, atque huius, menses to fluxerunt: nimirum ex Calendis Ian. ad Nonas Sept. I. Scr. Romae circa id. Sept. A. V. C. 696. istico narrat qualis reditus suus fuerit i ; et quid Postea in

senatu et in concione actum, et qMO in Statu res Suae sint a.

CICERO ATTICO S.

Quum primum Romam veni, fuitque, Qui recte ad te literas darem, nihil prius iaciendum mihi putavi,

qua in ut tibi absenti de reditu nostro gratularer . Cognoram enim ut vero scribam te in consiliis mihi dandis nec sortiorem, nec prudentiorem, quam me ipsum, nec etiam, pro praeterita mea in te ObSeP-vantia, nimium in custodi4 salutis meae diligentem; eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri, aut potius furoris particeps, et salsi timoris socius

Eundemque te Qui non satis diligens in meae salutis custodia suis .es, Primisque temporibus, potius ut in exsilium abirem , quam civilem heditionem excitarem, cohortatus ES-ses , quod id mihi duceres praestare eodem scilicet. quo ego, errore iu- ductus, idem tam eu postea uostri indiscidium aeurhissime serens, ad reditum mihi omnia tua studia contulisti. MAN. Timoris Victor. Maiiut. Lam hin. rumoris. Scilicet, brevi me reditu rum: qui Per sexdecim meusus exsilium Pertuli.

422쪽

LIB. IV, EPIST. I

suisses, acerbissime discidium nostrum tulisse, plurimumque operae , studii, diligentiae, laboris ad con

ficiendum reditum meum contulisse. Itaque hoc tibi vere aflirmo, in maXima laetitia, et eXoptatissima gratia latione, Unum ad cumulandum gaudium conspectum, aut Potius complexum mihi tuum defuisse; quem semel nactus nunquam dimisero : ac, nisi etiam praetermissos fructus tuae Suavitatis omnes exegero, prosecto hac restitutione sortunae me ipse non satis dignum iudicabo. Nos adhuc in nostro statu, quod dissicillime recuperari posse arbitrati sumus, Splendo vem nostrum illum Pensem, et in Senatu auctoritatem, et apud Viros bonos gratiam, magis, quam DPtaramus , ConSequuti Sumus. In re autem sumiliari, quae quemadmodum fracta, dissipata, direpta sit, non ignoras, valde laboramus, tuarumque non tam facultatum, quus ego nostraS eSSe iudico, quum COnsiliorum ad colligendas et constituendas reliquias nostras indigemus. Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror, aut etiam nuntiis ac rumore perlata; tamen ea scribam brevi, quae te puto PO-tissimum ex meis literis velle Cognoscere. Pridie nonas sext. Dyrrhachio sum prosectus, ipso illo die, quo lex est lata de nobis. Brundisium veni nonis sext. Ibi mihi Tulliola mea fuit praesio, natali suo ipso die , qui casu idem erat et Brundisinae coloniae , et

i) Vulgo additur ρraeteriti tem- ροι ιs; quod recte Ern. glossatori tri. huit, quia idem est in Praetermissos. Magis , quum πισramus Neque enim optandum Putabamus , quod

speraudum non videretur. MAN.

υso illo Eruestius praeserebat ιllowso, quod est iu Mss. Fuerni. Vulgatum tamen descudit Gocrenet. ad Cie. de Fiu. II , 26. Brundisinae Dies erat idem, quo et Brundisium deducta colonia fuerat . et Salutis aedes tu Quititiali colle dedicata. Quam ideo vocat Attici vicinam . quod tu eodem colle et Salutis templum erat, et Atticus habitabat. Patet ex libello P. Victoris de regioni inis urhis Romae, et ex Nepotu in Attici vita. HΛN.

423쪽

ΕPi STOLARUM AD ATTICVM tuae vicinae Salutis. Quae res animadversa a multitudine , summa Brundisinorum gratulatione Celebrata est. Ante diem v I id. Sext. Cognovi, quum B cundisii essem, literis Quinti fratris, mirifico studio omnium aetatum atque ordinum , incredibili concursu Italiae legem. comitiis centuriatis esse perlatam. Inde a Brundisinis honestissimis ornatus, ite Pita seci, ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint; ad urbem ita Veni, ut nemo ullius Ordinis homo nomenclatori notus suerit, qui mihi obviam non Venerit, praeter eos inimicos, quibus id ipsum non liceret aut dissimulare, aut negare. Quum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab insima plebe completi erant: a qua plausu maximo quum esset mihi gratulatio significata ; similis et frequentia et plausus me Usque ad Capitolium celebravit; in soroque, et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.

I. Postridie in senatu, qui suit dies non . septemb. sanatui gratias egimus. Eo biduo quum esset annonae summa Caritas, et homines ad theatrum primo , deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodii, mea opera frumenti inopiam esse clamarent; quum per eos dies senatus de annona haberetur, et ad eius procurationem sermone non solum plebis, verum

Comitiis eenturiatis Comitia centuriata erant, quum POPulus uoufuisset in tribu eonvocatus, sed Ceu-su , ordinibus . aetatibus descriptus,sulfragium, nec nisi singulis de rebus, ferebat: id o centuriatis comitiis con- ules creabautur, et Cicero ab exsilio

Brundisinis Guliel in. addendumpntishut Staia.

Id ipsum Hoe videlicet, mihi eos

esse inimicos. MAN.

Ad theatrum Paediani vertia sunt in t Iiloniatia: L. Caecilius Riastismaetor fuit Lentulo Θιnthere, Q. Metello Nepote Cosa. quo anno Cicero restitiatus est. Is quum jaceret ludos Mollinares, ita infama coacta multitudo annonae caritate tumultuata est, ut omnes, qui in theatro syectandi grinia consedeniant, Pellerentur. ID.

424쪽

LIB. IV, EPIST. letiam honorum Pompeius vocaretur. idque ipse cuperet; multitudoque a me nominatim , ut id decernerem, postularet: seci, et accurate sententiam dixi; quum abessent consulares, quod tuto Se negarent posse sententiam dicere , praeter Messalam et

Afranium. Factum est Senatusconsultum in meam Sententiam, ut Cum Pompeio ageretur, ut eam rem susciperet, lexque ferretur: quo senatus Consulto recita loquum continuo populus, more hoc insulso et novo, Ρluu Sum, meo nomine recitando, dedisset; habui concionem: omnes magistratus PraeSentes, Praeter unum praetorem, et duos tribunos plebis, dederunt. Postridie senatus frequens, et omnes Consula

res nihil Pompeio postulanti negarunt. Ille legatos quindecim quum postularet, me Principem nomi

navit; et ad omnia me alterum se fore dixit. Legem Consules ConScripserunt, qua Pompeio Per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur: alteram Messius, qui omnis pecu -

pro quo libri nonnulli habent concio.

Meo nomine reeitando Quum

meum nomen recitaretur. Post fienatusconsultum. eius nomen recitabatur, cuius in sententiam factum esset. MAN.

Habui contionem) Videtur esse oratio, quae exstat, post reditum ad Quirites. Quod si ita est. Praeposteresactum ah iis , qui eam ante orationem in senatu habitam collocarunt: quum pateat ex hac epistola . Post suisse collocandam. ID. - Non illam orationem. quae exstat post reditum ad Quirites, sed diversam. Haec enim habita est de caritate frumenti: tu illa de ea re teuuis est mentio, et ea, quae Ostendat Polliis vilitatem fuisse: et verisimile videtur, Cicero uem, si minus antequam senatui gratias ageret. certe non post aliquot dies illam habuisse, sed statim quum senatui gratias egisset: ut alias con- Iecturas mittam. COR . Dederunt Concionem. Nam con-esonari privato non licebat, nisi magistratus cumilis, aut tribunus plebis concionem daret. Praetorem autem ,

qtii Concionem non dedit, intellige Ap. Clodium , P. Clodii fratrem et tribunos plebis Sex. Atilium Serranum , et Numerium Quintium , de quibus in oratione pro Sextio, et Paedianus in Pisonem. MAN. Consules P. Lentulus , et Q. Metellus Ne P.

Messius ) Tribunus plebis , de quo

post redit. in senatu . eaP. 8.

425쪽

EPISTOLARUM AD ATTiCVMniae dat potestatem; et adiungit classem et exerci-lum, et maius imperium in provinciis, quam sit eorum, qui eas Obtineant. Illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec Messii non serenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. Consulares, duce Favonio, fremunt; nos tacemus, et eo magis, quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt. Qui si sustulerint religionem, arcam praeclaram

habebimus; superficiem consules ex Senatus Consulto aestimabunt: sin aliter, demolientur, suo nomine Iocabunt, rem totam aestimabunt. Ita sunt res nostrae: ut in secundis, fluxae; ut in adversis, bonae. In re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. Praeterea sunt quaedam domestica , quae literis non committo. Quintum fratrem, insigni pietate, virtute, side

Illa nostra Conscripta ex senatus consulto tu nostram sententiam facto. COAR.

Illam pelle se dicit Vt modestus videatur, sed dicit tantum, et per

familiares alteram quaerit, ut e P. slib. I Fam. atque id ipsum more suo, ep. 9 h. l. ID. Monioὶ Qui tamen consularis nouerat. Sed summa libertate utens, acerrime , quae miuuS Probaret, OPPugnabat. MAN. Responderunt Sic Gr. Ern. e M s. Faern. et Helmst. Olim revonderant.

Si sustulerint religionem J Si de-

Creverint, quam Partem areae CI dius Libertati dedicavit, eam Partem,nuhlata religione, restitui mihi posse; aream, in qua exaedificemus, nmplissimam habebimus. Cousules uuintem vel aestimabunt, quod SuPer So- Ium antea aedificatum, dirutum n Clodio est; vel, si id minus, quod nunc est, demolientur, ipsi curam suscipient exstruendae mihi domus, qualis antea suerat. MAN. Rem totam Nou separatim domuin: sed quaecuinque nini simias, omnia simul una aestimatione complectentur. Siugula tameu Per se uEstimata, proxima insequens epistola ostendit. ID.

molientur aestimabunt spuria iudicat et sin aliter κατ' απυτιοί et Ilis accipit, actum est de nolia. Sane non placxnt ista. Primum ea sine Ponti si cum decreto sacere consules nou PO

terant et partim sunt in superiori. ΕΗΝ. Mihi videtur locus omissis aliquot verbis depravatus esse. Certe ex iis, quae sequenti epistola narratitur, Cicero sic sere scripsisse videtur :Clinlii mi lictim demolientur, Cainii

restituendam curabum . rem totam aestimatiant. Rem totam, Stal. arcum et superficiem.

Quaedam domestica De uxore necipiendum. Nam et tu Epiis tota Se queuti, Amamur, inquit, a Iratre et

426쪽

praeditum, sic amo, ut debeo. Te exspecto; et Oro, Ut matures Venire; eoqiae animo Venias, ut me tuo Consilio egere non sinas. Alterius vitae quoddam initium ordimur. Ium quidam , qui nos absentes defenderunt, incipiunt praesentibus Occulte irasci, aperte invidere. Vehementer te requirimus.

a filia. Uxorem uon uominat: quasi que, atque a fratre . et filia , intelli.

quiddam esset, cur ab ea se Don Be- geret amari. .MAN.

H. Scr. Romae mense Octobri A. V. C. 696. Literarum raritatem excusat x p contentionem de domo sibi re-sέiluenda , quam Clodius incenderat, e onit 2; de suis δε- remium rerum consiliis 3; ac de statu domestico Allicum certiorem facit 4. CICERO ATTICO S.

Si sorte rarius tibi a me, quam a ceteris, literae redduntur; peto a te , ut id non modo negligentiae meae, sed ne occupationi quidem tribuas: quae etsi

Summa est, tamen nulla esse potest tanta, ut interrumpat iter amoris nostri et ossicii mei. Nam ut veni Romam, iterum nun C sum certior factus, esse, cui darem literas. Itaque has alteras dedi. Prioribus tibi declaravi, adventus noster qualis fuisset, et quis esset status, utque omnes res nostrae quemadmodum essent, ut in secundis, fluxae, ut in adversis, honae. 2. Post illas datas literas, sequuta est Summa COn

tcntio de domo. Diximus apud pontifices prid. kal.

Octobres. Acta res est accurate a nobis; et si unquam

Non modo negligentiae Vietorii salteram negatiouem addidit lioc e-XemPlo , non modo non negligentiae

mea a

427쪽

424 EPisTOLA RVM AD ATTICVM

in dicendo fuimus aliquid, aut etiam , si unquam alias fuimus, tum prosecto dolor et magnitudo vim quandam nobis dicendi dedit. Itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest: quam tibi, etiamsi non desideras, tamen mittam cito. Quum pontifices decressent

ita, SI NEQv E POPVLI IUSSU, NEQUE PLEBIS SCITu, IS Qv I SE DEDICASSE DICERET, NOMINATIM EI REI PRAEFECTUS ESSET , NEQUE POPULI IUSSU, AUT PLEBIS SCITV ID FACERE IUSSvs ESSET: VIDERI, POSSE SINE RELIGIONE EAM PAR

TEM AREAE MI RESTI Tvl; mihi secta statim est gratulatio. Nemo enim dubitabat, quin domus nobis esset adiudicata. Tum subito ille in concionem asCendit,

quam Appius ei dedit. Nuntiat iam populo, pontifices

secundum se decrevisse; me autem vi conari in Possessionem venire. Hortatur, ut Se et Appium Sequantur, et suam Libertatem ut defendant. Hic quum etiam illi infimi partim admirarentur , partim irriderent hominis amentiam: ego statueram illuc non accedere , nisi quum Consules EX Senatus On Sulto porticum Catuli restituendam locassent. Kalend. Octobr. habetur senatus frequens. Adhibentur omnes Pon-

i Edenda est, quia flagitari a iuveri lute video. ID. - Non de here dicitur ille, qui praestitit, quod debuit. Igitur deberi non poέeAt, significat . orationem omnino esse tradeu dam iuventuti. BENT. Eam Partem areae Vt ea pars intelligatur , in qua Clodius Libertatis atrium aedificasset. Neque enim to tam domum , sed earn Partem solum, quae cum Catuli porticu iuncta erat, dedicaverat; reliquam everterat. ID.

Ille a P. Clodius. Amius Illius frater, Praetor. Suam Libertatem Atrium Libertatis, a se extructum, dirui ne Pallantur. MAN. Illue Ad aream. Porticum Catiui Quam in domo M. Fulvii Flacci eversa de Cimbricis manubiis a Q. Lutatio Catulo factam,

P. Clodius eum Ciceronis domo everterat. Pro Domo sua. Valerius VI, 3. IDEM Qui erant senatores Iis enim, qui Senatores non erant, ingredi senatum non licebat. Et Pontificum collegium opparet non suisse totum ordinis senatorii: quum pontificiam dignitatem. etiam qui senator non emet, consequi posset: ut in oratione de Hartiae. re P. ID.

428쪽

LIB. IV, EPIST. 2 4 a b

tifices, qui erant senatores: a quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus, quaesivit, quid essent in decernendo sequuti. Tum M. Lucullus de omnium collegarum sententia vespondit, religionis iudices pontifices fuisse, legis senatum : se et collegas suos de religione statuisse, in senatu de lege statuturos. Quisque horum, loco Sententiam rogatus, multa secundum Causam nostram

disputavit. Quum ad Clodium ventum est, cupiit diem

consumere; neque ei sinis est sactus: sed tamen, quum horasaies fere dixisset, odio et strepitu senatus Coactus est aliquando perorare. Quum fieret senatusconsultum in sententiam Marcellini; omnibus praeter unum a s sentientibus, Serranus intercessit. De intercessionestatim ambo consules reser re coeperunt. Quum Sen

tentiae gravissimae dicerentur; senatui placere, mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi; si quaevis esset sacta, senatum existimaturum , eius Opera

Mareellinus Cn. Cornelius Lentulus Marcellinus , ordinis patricii , consul designatus eum L. Marcio Philippo , qui Cuesaris Λugusti vitricus fuit. ID. QuaesiMit, quid essent) Pulchra dicendi ratio, planeque saeculi illius

aurei suem significans: QuaesiMit, tuquit. quia essent in decernendo se cuti: hoc est, qui sensus, quod cou silium, quae cogitatio fuerit illorum, quum dixeruut, Videri sine religione Partem arcae posse restitui. Videia enim poterant nonnullis. iudicasse restitui oportere. Itaque Lucullus ad ea: Pontifices de religione , quod vulsuit ossicii statuisse : nem Pe Bream , omni religione liheram esse: de lege Clodii eonstituere, ad Seuatum Pertinere. MALASP.Ludullus M. Licinins Lueullus Pontifex , consularis, et triumphalis.

Loeo Pro Deo suo; cf. G reua. ad Cic. de Fin. IV. r. Diem consumere Ne senatusconsultum fieret. Licebat enim senatori, et quamdiu vellet, et qua de re vellet, dicere, Gellius lib. IV, c. Io. MAN. Praeter Praeter ipsum Clodium.

Serrantis Sex. Atilius Serranus , tribunus plehis. ID. Referre Esset intercessio a repu-hlica, necne. Quum enim non esse statuitur, agit senatus cum eo, qui intercessit, ut tollatur intercessio. ID.

Si quae Mis Quo minus posset Cicerouis domus Catulique porticus restitui. ID.

429쪽

suctum esse, qui senatusconsulto intercessisset: Scr- ranus pertimuit; et Cornicinus ad suam veterem

sabulam rediit; abiecta toga . se ad generi pedes

abiecit. Ille noctem sibi postulavit: non concedebant. Reminiscebantur enim Lai. ianuar. Vix tamen de mea voluntate concessum est. Postridie Senatusconsultum

iactum est id, quod ad te misi. Deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt: illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. Nobis superficiem aedium consules de consilii sententia aestimarunt IIS vicies; cetera valde illi bo-raliter: Tusculanam villam quingentis millibus; Formianum IIS lugentis quinquaginta millibus. Quae nostimatio non modo Vehementer ab Optimo quoque, sed etiam a plebe reprehenditur. Dices. quid igitur causae suit 2 Dicunt illi quidem, pudorem meum; quod neque negarim , neque vehementius postularim. Sed non est id. Nam hoc quidem etiam profuisset.

Verum iidein, mi T. Pomponi, iidem inquam illi, quos ne tu quidem ignoras, qui mihi pinnas incide

rant, nolunt easdem renasci. Sed, ut spero, iam re-

Cornieintis etc. Cn. Oppium significat. Nam Cornicen Oppiorum cognomen fuit: ut apud Livi iam lib. IIl. Ad Deterem autem Iabulam ideo dicit, quod etiam antea ide in Oppius

hune ipsum generum surim , Kalendis Ianuariis quo die P. Lentulus eos. retulit de restitutione Ciceronis, intercedentem suppliciter rogarat, ut desisteret: quod tamen non impe travit: idque omnino causae fuit, serius ut Cicero restitueretur. In ora tione post reaetum ad Quirites, et pro Sextio. ID.

Και. Ian. Quo die, Lentulo re insereute , Serranus idem intercesserat: et tanquam soceri precibus commotus, quum nd deliberandum tum quo qne noctem Postulasset, postea ta- meu intercessionem non omisit. l D.

Illam porticum Quae illa sit ,

nescio. Libertas non habe hat porti- eum , sed lege udum Puto Pro Porti- sum. πορνην , vel πορvstov. Quam anim Pro statua Libertatis Deae ihi posuerat Clodius, ea suerat inango Tanagreae meretricis. Pro Domo,

cap. 43. I. F. GR. i) Scit. porticum s. atrium Liber tatis a Clodio aedificatum. α) Periinet ad Pompeium et Flor

tensium, etc. B.

430쪽

LIB. IV, EPIST. 2 ' 427

nascuntur. Tu modo ad nos veni: quod Vereor, ne tardius interventu Varronis tui nostrique facias. 5. Quoniam acta quae sint, habes, de reliqua no- tua cogitatione cognosce. Ego me a Pompeio legavi ita sum passus, ut nulla re impedirer, quin, si vellem, mihi esset integrum, aut si Comitia censorum proximi consules haberent, petere, aut Votivam legationem sumere prope omnium sanorum, Iucorum. 4 Sic enim nostrae rationes postulabant. Sed volui meam potestatem esse vel petendi, vel ineunte aestate exeundi: A et, interea me esse in oculis civium de me optime meritorum, non alienum putavi. 4. Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt: domesticarum autem valde impedita. Domus aedificatur. Scis, quo sumptu , qua molestia reficiatur Formianum; quod ego nec relinquere POSSum, Decvidere. Tusculanum proscripsi: suburbano non iacile careo. Amicorum benignitas exhausta est in ea re,

quae nihil habuit praeter dedecus; quod sensisti

Petere Ego, inquit, in quindecim legatis, quos Pompeius postulavit rei

seu me tariae causa, me Iegari sum Passus . ni mihi sit integrum aut petere censuram , si Marcellinus et

Philippus coss. designati in proxi

mum a unum comitia censorum ha

bebunt, aut suscipere votivam legationem et ii heram voti solvendi causa ad omnia sana et lucos. POPHA.

i Vulgo additur Posse, quod iam

ab Ern. uncis inclusum delevi.

Voti m legationem ) Genus Itherae legationis. Vide legem Iuliam delegationibus liberis, in legum indice. α Sic Manut. Lamb. recte. Vulgo

lueorum. Ernestius suspicatur a glos- sntore Prosecta . MotiMam legationem explicare volente.

4 Petendi censuram , exeundi adlegationem. MAN. Proscripsi Hoc non reficio, titFormianum, sed venditurus proseri psi. Proscribit euim domum , aut fundum . aut quidvis huiusmodi, qui divulgato scripto se esse venditurum significat. I ine proscripti, quorum nomina in ta hula palam constituta legebantur, ut ad caedem quaererentur . Praemio Percussori Promisso. Iu AN. In ea re In exsilio meo, quum

me sua pecunia sustentarunt. Itaque

uune uti iisdem mutuari non licet. Q.

SEARCH

MENU NAVIGATION