M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1827년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 로마

411쪽

EPIRI OLA R VM AD ATTl CVM et quid putes utilitatis eam promialgalion om nitulisse, scribis. In quo si iam haec nostra saltis cum hac lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hari Cinanem meam diligentiam, miserabilem potius , quam ineptam . putes: sin est aliquid spei, des operam, Ut maiore diligentia posthac a novis magistratibus deseDdamu P. Nam ea Veterum tribunorum plebis rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo, scriptum incauto: nihil enim restituitur, praeter civitatem et . ordinem; quod mihi Pro meo casu Satis est: Sed, quae cavenda fuerint. et quo inodo, te non sugit. Λltorum caput est tralaticium de impunitate, si quid Contra ullas leges, eius legis ergo, factum sit. Tertium Caput, mi Pomponi, quo consilio, et a quo sit inculcatum, vide. Scis enim Clodium SanXisse, ut xlx, aut Omnino non POSSet, IIEC Per Senatum, neCycr populum infirmari sua lex. Sed vides nunquam

csse observatas Sanctiones earum legum , quae ab Po-

gni en tu P. Nam si id esset, nulla sere abrogari posset nequc enim ulla est, quac non ipsa se sepiat disti-

Vtilitatis) Etiam si lex lata non sit, haec tamen octo tribunorum Proin inuigatio hoc attulit utilitatis, quod mox a novis tribunis maiore studio tu vingistratu causa suscipietur: qui p- De quu ui intelligent . Clodianae νο- tentiae nervo η tum es,e magna ex Parte praecisos, quo nilo de reditu Cicoronis Dromulgari iit octo tribuni plebis, quorum nemo magistratusi uitio, Dromulgante Clodio legem in Ciceronem, susus erat inter Edrre. Hoc utilitatis pullit,ut Atticus eam Promulgationem attulisse. MAN. Cum hae Quae desperata erat quum intercessissent duo tribuni plebis Clodius, et Aelius. ID. MMis) Ita corrigendum esss viderunt Manut. Malaspina Ern. Vulgo nostris, nostram causam adiuvanti hus Ordinem Senatorium; quem, qui legibus eiiciuntur, cum civitate simul amittunt. Sibi tamen ereptum lege Clodia non esse. in oratioue Pro Domo probat. MAN. i Scit . de domo reliquisque honis restituendis. Tralaticium de impunitate J Quaecunque luta unquam lex fuit, tu ea hoc Seriptum est, ut, si quid ei iis

legis causa contra alias leges tactum esset, id intori impune esset. Est autem translatitium , usitatum , aliunde translatum. MAN.A qtio sit ) Ex octo tribunis plebis

412쪽

cultate abrogationis): sed, quum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur, quo non eam abrogari oporteat. Hoc quum revera ita sit, quum semper ita habitum observatumque sit, octo nostri tribuni plebis caput posuerunt hoc: SI QUID IN HAC ROGATIONE

SCRIPTvM EST, QUOD PER LEGES PLEBIS v E SCITA J PRO-ΜvLGARE , ABROGARE , DEROGARE, OBROGARE S. F. SUA NON LICEAT, NON LIC FERIT ; QUOD PE EI, QUI PRO IVLGAVIT, ABROGAVIT, DE ROGAVIT, OBROGAVIT, OB ΕΛΜREM POENAE, MULTA EVE SIT E. H. L. N. R. Atque lao c

iti illis tribunis plebis non tu edebat; lege enim collegae sui non tenebantur. Quo maior est Suspicio malitiae alicuius; quum id, quod ad ipsos nihil pertinebat, erat autem Contra me, Scripserunt: ut novi

tribuni plebis, si essent timidiores, multo mngis sibi eo Capito utendum putarent. Neque id a Clodio prae

termissum est. Dixit enim in concione a. d. III non.

3 Sic per coniecturam Malas Plinna, e libris Bosius correxit. Vulgo quomodo cam abrogari Norteat. 2 Re Mera delendiim putabat Ernestius , cui et ipse nuper Ohsecutus sum. Videtur tamen sic defendi posse, ut, quod per ipsam naturam rei verum sit, oseponatur ei quod Semper

obseruntum.

3 Vulgo addebatur Hoc EST PF OD PER LEGEM cLODIAM, in quo iam Brissonius glossatoris manum agnovit. S. F. Sine fraude. hoc est, sine damno. Quod sequitur. E. H. L. N. R. hoe est. Eitis hae lege nihil rogatur. Vide Brissoni uin de Formulis. me in illis tribunis plebis J In veteribus tribunis plebis quod Clodius in sua lege posuerat, ut ei Poena esset constituta, qui Promulgasset. Rbrogasset, derogasset, eo collegae ipsius noti lenebantur: si quidem tribuni plebis si quam quis ex collegio suo legem tulisset, ea lege soluti erant. Itaque , quum hoc tertium caput . de uitanda legis Clodi ne stinctione, qua ipsi nou tenebantur, siue Causa posuerint; vereor, inquit, eX octo tribunis plebis ne quis m n litiose secerit, ut deinde novi tribuni plebis

quum rogationem do mo ferrent. multo magis eo capite sibi utendum putarent. quo uSOs viderent eos, qui tamen Clodia lege non tenerentur. Neque vero necessarium videbatur, quum lex abrogaretur, ab iis sanctionibus, quae in ea lege esSeut, cavere. Abrogata enim lego, sanctiones uot observantur. MAN.

Collegae Male edd. pr. et Victor.eollegii, quod Graevius quoque relinuit. Verum est collegae h. e. Clodii, quod habent edd. Ald. Crat. Uervag. et revocavit Ern.

413쪽

nov. hoc capite designatis tribunis plebis praescriptum esse, quid liceret. Tamen, in lege nulla esse eiusmodi caput, te non sallit. Quod si opus esset, omnes in abrogando uterentur. Vt Ninnium, aut ceteros sugerit, investiges, Velim ; et, qui S attulerit; et, quare octo tribuni plebis, qui ad senatum de me referre non dubitarint, quod observandum illud caput non putabant, iidem in abrogando tam cauti fuerint, ut id metuerent, soluti quum essent, quod ne iis quidem, qui lege tenentur, est curandum. Id caput sane nolim novos tribunos plebis ferre; sed perserant modo quidlibet; uno capite, quo revocabo P

modo res consciatur , ero contentus. Iam dudum pudet tam inulta scribere. Vereor enim , ne , re iam

desperata, legas; ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis irridenda videatur. Sed si est aliquid in spe, Vide legern , quam T. Fadio scripsit Visellius : ea mihi perplacet. Nam Sextii nostri, quam tu tibi pro-hari scribis, mihi non placo t. 5. Tertia est epistola prid. id. nov. data: in qua

Eiusmodi ea ut Nemo enim sibi vetidum Putavit a sanctione legis , quum abrogaret. Neque opus est ruuiu si esset, Omnes in abroganda lege eiusmodi capite sibi caverent. ΜΚ t. InMestiges Iuvestiga . inquit, eius eapitis addetidi quis fuerit auctor , et quare octo trihuni plebis ad senatum de me referre nou dubitarint. Si enim idcirco non dubitarunt, quod observandum illud caput non putabant . quo CIodius Sauxerat. ne de me referri, neve dici liceret: iidem Postea tam cauti esse voluerunt, ut caput illud, quod ad senatum rese. Teutes nou observarant, in abroganda lege Clodia metuerent Z IDEM. i Vulgo tribuni Plebis ad senatum de me reis non dubitarint; sitne quod obser Mandum etc. Iu quo sitne Ructore Ernestio delevi , et post plebis inserui pronomen qui. Sic omnia pla

Soluti quum essent Quia lege collegae aui non lene hautur. NAN. α Scillita. quodlibet. Praestat vuI-

gatum.

T. Fadio ) Quam T. Fadius tribunus plebis designatus anno sequenti de Ciceroue iatret. De hoe in oratione post reditum iu senatu , et lib. I ad Q. fratrem. MAN. Visellius Iurisconsultus, Ciceronis consobrinus, de quo tu Bruto.

414쪽

LIB. III, EPIST. 23 4 i icxponis prudenter et diligenter, quae sint, quae rem distinere videantur; de Crasso, de Pompeio, de

Ceteris. Quare Oro te, ut, Si qua Spes erit, POSSe Studiis honorum, auctoritate, multitudine Comparata, rem confici, des operam, ut uno impetu perfungamur; in eam rem incumbas, Ceterosque excites. Sin, ut ego perspicio, quum tua Coniectura, tum etiam mea,

spei nihil est; ovo obtestorque te, ut Quintum fratremn mes, quem ego miserum misere perdidi; neve quid eum patiare gravius consulere de se, quam expedi ut sororis tuae silio. Meum Ciceronem , cui nihil misello rclinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei, tuere , quoad poteris ; Terentiam , unum omnium

aerumnosissimam, sustentes tuis ossiciis. Ego in Epirum proficiscar, quum primorum dierum nuntios exce

pero. Τu ad me, Velim, proximis literis, ut se initia dederint, perscribas. Dat. prid. kal. decemb.

Multiendine comparata Vt ex omni sere Italia Romam conveuirent ad diein rogationis serendae. ID. Perfungamur Ita legendum esse coniecit Graev. e vestigiis cod. Heimst. in quo est perfungatur. Vulgo Perfringatur , quod habet ed. Rom. et restituit Victor. Εd. Vrs. Cum al. perfringantur, quae rem distinere

videntur; - uno impetu omnia removeamus, quise nunc morantur u

stra vota et desideria. GRAΕv. Et sic

etiam Benti v. Primorum dierum Post initum a tribunis plebis magistratum z quod xv id. Decembris fiebat. MAN.

415쪽

EPISTOLA RVM AD ATTICVM

XXIV.

Scr. Dyrrhachii IV id. Dec. A. V. C. 695.

Scribit sibi non placere amicorum consensu ProMincias consultim Διgnatorum ornatas esse , quod Mereatur ne ea rES NOHorum

tribunorum ρlebis animos alienet. CICERO ATTICO S.

Antea, quti vi ad me scripsissetis, veStro Consen Suconsulum provincias Ornatas esse; etsi verebar, quorsum id Casurum esset, tamen sperabam, Vos aliquid illi quando vidisse prudentius: posteaquam mihi et dictum est, et scriptum, vehementer Con Silium ve-Strum reprehendi, sum graviter commotus; quod illa ipsa spes exigua, quae erat, videtur ESSE Sublata. Nam si tribuni plebis nobis succensent, quae PoteSt

spes esse 2 Ac videntur iure succensere, quum et EXSpertes consilii fuerint, qui causam nostram SuSCCBerant, et u OStra Concessione Omnem vim sui iuris ami-

Vestro consensu Consensistis , ut senatus provincias decu AIeret consuislibus designatis Lentulo, et Metello; quam rem novi tribuni plebis usque ili Terri volebant, dum ipsi magistratum ingrederentur: Hon ut Senatusconsultum impedirent; sed ut non impedientes , eo quasi beneficio con

sules ad nos am causam adiungerent. MAN.

Ornatas) Verbum est saepe de Provinciis usurpatum ab antiquis scriptoribus. Quod ita accipio, ut eum ipsis provinciis simul decernerentur eae res, quae provincias ad ministrantibus necessariae putarentur, ut milites, pecunia. et huiusmodi. Sie ornare classem tu oratione pro Lege Manilia . pro instruere: Ornatae provinciae lege curiata, quorum rectoribus imperium. exercitus, stipendium , legali dabantur. Sed lege

curiata non omnes ibant in provincias. ideoque non omnes publico sumptu. ΕPist. 9, lib. I Fam. ID. Ao uidentvr Ernestius ex ed. Rom. recepit at Videntvr. Ex aertes consilii Hoc enim sine eorum consilio secistis. MAN. Nostra concessione in Nisi enim

concessum B nohis esset, ut a senataeonsulares proviDCiue ornarentur .

dilata res a veteribus tribunis plehis

ad novos deveniSsel. Quae cum nostra Coucessiouo ante consecta sit.

quam ingressi mugistratum sui iuris

416쪽

I Dserint; praesertim quum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de Consulibus ornandis, non ut eos impedirent, sed ut ad nostram Causam adiungerent. Nunc, si Consules a nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint, nostra Cau Sa,

nihil posse se invitis. Nam quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem per populum assequuturos fuisse; invitis tribunis plebis sieri nullo modo potuit.

Ita vereor, ne et studia tribunorum amiserimus, et, Si studia maneant, vinclum illud adiungendorum consulum amissum sit. Accedit aliud non parvum incommodum, quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos

perserebatur, Senatum nihil decernere ante, quam de nobis actum esset, amissa est; praesertim in ea Cau Sa,

vi, et potestate uti potuerint, iure uobis succeusent. MAN. Ornandis Sic Orniare Praeco res, Ep. 3, lib. a ad Q. fr. Sic magistra-ltis omnes, Liv. lih. XLII; sic decemViros, Orat. 2 contra Rull. Intellige de provinciis consulum ornandis. Consules nutem erant P. Lentulus. et Q. Metellus Nepos. CGBR. Adiungerent Beuelleio non im Pediendi. MAN.

Libere Deere Quia nihil amplius

a nobis e specte ut . quum iam sui voti compotes iacti sint, provincias Per senatum assecuti. ID. Velint Sic Ern. Vulgo υellent.

Nihil posse Nihil enim ipsi per

se consules Possent, quum Penestribunos pie his sit intercedendi potestas. ID. - Se inMitis Ipsis tributiis plebis qui causam habe ut, cur uobis

succensentit. Iu.

Ni ita seobis) Hoc ructe restituit Eru. ex ed. Ieus. et Ascul. Vulgo nobis.

Nullo modo Quia tribuni plebis

quum lex de provincita consularibus ad populum ferretur, intercedere

Potuissent. Quo metu consulea ad conciliandos sibi tribu uos omnia Dostra causa secissent, si de uobis prius in senatu . quam de Provinciis, ageretur. Nunc video vestro conSeusu factum esse, Prius ut ageretur de provinciis. Ita neque iam consules tenemus, quibus, nulla nune necessitate obstrictis, liberum est quidquid volunt: et tribunos plebis, quum iure succensere Possint, vereor uen miserimus. ID. Nihil decernere Nam quacunque de re Coss. verbum facere CoePerunt. aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamat. ostenditque nihil eos esse acturos, nisi Prius de me reserant. Orat . in Pis. Post red. in Senat. ecpro Seat. COR R. Praesertim in ea catisa De oruula dis proviticiis. ID.

417쪽

EPISTOLA RVM AD ATTICVM quae non modo necessaria non fuit, sed etiam inusitata

ac nova. Neque enim unquam arbitror Ornatas esse

provincias designatorum: ut quum in hoc illa constantia, quae erat mea Causa Susceptu, imminuta sit, nihil iam possit non decerni. Ιis , ad quos relatum eSt, amicis placuisse . non mirum. Erat enim dissicile reperire, qui Contra tanta commoda duorum consulum palam sententium diceret. Fuit omnino dissicile non obsequi, vel amicissimo homini, Lentulo, vel Metello, qui simultatem humanissime deponeret. Sed vereor, ne, hos quum tamen tenere potuerimus, tribunos plebis amiserimus. Haec res quemadmodum ceciderit, et tota res quo loco sit, Velim ad me scribas, et ita , ut instituisti. Nam ista veritas, etiamsi iucunda non est, mihi tamen grata est. Dat. Iv id. decemb.

Nihil iam yossit non decerni Iam Mihil erit. quod nostrae causae uouanteponatur. MAN. Ad quos relatum esιὶ Quos hac de re consultos a nobis esse scribis. ID. Simultatem humanissime destoneret In tribunatu susceptam , est. a , lib. 5 Fam. Deposuit autem eaua intemplo Iovis, permotus quum Senatus nuctoritate , tum P. Servilii gravitate dicendi. Orat. de PDOMinc. Cons. in Pis. et post red. in Senat. CORR. Ne hos tamen) Legendum , ne hos

quum tenere Pocuerimus, etc. Mun. Vulgo, ne hos tamen . et ita ΝCliut T. Nostra Ernestium auctorem huhel . quem Sequimur cum Bentivoglio. Isis tenere petituet potissimum ad Metellum. T.

XXV.

Scr. Dyrrhachii mense Decembri A. V. C. Attici discessum; ab urbe sic interi'retatur, sibi in calamitato

I'ost tuum a me discessum literae mihi Roma allatae sunt; ex quibus perspicio , nobis ira hac calamitate tabeSCendum esse: neque enim Sed bonum in Parium

418쪽

accipies , si ulla spes salutis nostrae SubeSSet, tu . Pro tuo amore in me, hoc tempore discessisses. Sed ne ingrati, aut ne omnia velle nobiscum una interire

videamur, hoc omitto : illud abs te peto , des operam, id quod mihi assirmasti, ut te ante kal. ian. Ubi Cum

Scr. Dyrrhachii mense Dec. A. V. C. 695. Seribit se legum lationem de se r Ocando exmectaturum, et , si obtrectatum fuerit, senatus auctoritate rediturum. CICERO ATTICO S.

Literae mihi a Quinto fratre cum senatuscon Sulto , quod de me est factum, allatae sunt. Mihi in animo est, legum lationem exspectare, et si obtrectabitur, utar auctoritate Senatus, et potius vita, quam Patria, carebo. Tu, quaeso, sestina ad nos venire.

De ma In patriam revoCando. II. e. Legum In eo enim senatuscon .sulto scriptum erat, non solum ut lex de Cicerone, sed ut aliae item leges aliis de rebus eodem tempore serrentur. ID. Si obtreetabitur) Si quis tribunos plebis legum lationem impediet. ID. Auctoritate senatias In patriam redibo; etiam si milii ob eam rcm dimicatio cum inimicis impetideui. Legis tamen lationem exspectavit: rediit eui in non ante pridie nonas Sext. IDEM. mi aiactoritate senatus dicebautur, qui rein suscipiebant senatui probatam et placitam ; etsi de ea, ob

intercessionem tribunorum et alia impedimetith, senatusconsultum sOleni ne sieri, et lcgitimum uota Potuisset : contempto Periculo, quod ProPtcrea metuendum esset. Livius ,

IV, b ; ubi viduudus Sigonius. I. F.

419쪽

XXVII.

Scr. Dyrrhachii exeunte Decembri A. V. C. 695. Iterum de salute sua prorsus demerat. CICERO ATTICO S.

Ex tuis litoris, et ex re ipsa nos landitus perisse video. Te oro, Ut, quibus in rebus mei tui indigebunt nostris miseriis ne desis. Ego te, ut scribis, cito videbo.

420쪽

ARGUMENTUM

Hoc libro quatuor annorum epistolae continentur. Tres primae P. Lentulo Spinthere , Q. Metello Nepote et quinque consc-queutes, Cn. Lentulo Marcellino, L. Philippo: post has, totidem Cn. Pompeio Magno II, M. Crasso : reliquae usque ad finem , Ap. Claudio Pulchro, L. Domitio Ahenobarbo Coss. scriptae sunt. Necesse Est autem aut eas una suisse , aut non plures ab eo , qui epistolas congessit, inventas. Primo igitur, reditum Ciceronis continent: qui suit prid. Non. Septembris , duodevigesimo mense post eius fugam : quomodo area domus illius, pontificum sententiis liberata fuerit: donius ac villa publica pecunia restitutae: et quutuin reditu eius sumina uti nonae caritas esset, S. C. in sententium illius factum est, quo Cn. Pompeio rei frumenturiae per quinquennium cura dabatur; cum eodem imperio, quod is bello Piratico habuisset: item , ut T. Annius Milo saepe cum Clodio, aedilitatis candidato , mauu armisque dimicaverit, ne eius comitia haberentur.

Haec in tribus primis epistolis. In proximis, quae Cn. LentuIo Marcellino et L. Philippo Coss. scriptae sunt, nihil est historia dignum , nisi de Domitii repulsa in petitione Consulatus : qui etiam soro per vim pulsus sit: servo illius, qui lucernam praeserebat, intersecto: creati vero sunt ex interregno et per vim, Cn. Pompeius II, M. Crassus II, quorum anno scriptae literae reditum Ptolemaei in regnum strictim attingunt: turpemque Crassi in provinciam Syriam prosectionem, dirarum obnuntiatione neglecta. Porro autem literae quarti anni Ap. Claudio videlicet, et L. Domitio

SEARCH

MENU NAVIGATION