Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

quae mundus offert blanda licet ac praecia 'occi faciat . aspernerum honores , disitias .

mpli mo que dignitatum gradus ; pro Christi

smore deprimi , adversa quaeque ferre gam deat, immo cum Apostolo glorietur Humilitas. humilitas , in omnibus humilia teipsum amat Deus de steticore erigere pauperem , a Dc e potentes de sede deponere , & exaltare humiles . AIta a longe cognoscit bumilibus infundis gratiarum cbaiarismatia , .regna coelesia parat , beatos dicat pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coeturum . Virtutum omnium comes est ac moderatrix humilitas , gressus M. Da , dirigit, componit oculos , Vocem temperat, cuncta demum in homine Ghristiano rite mota de tuin . . In omnibus , i rem alco , lux iar ipsum , paupertatem code , ama simplicit rem . pauper natus es , pauper, quoque forsi-ς an morieris: non , .lia quaminis ilia in υ

tis. babeas gratiae bona. Divitiae si assiuant, noli cor tuum apponere Sis . in babiis simplex , in supelle ille modestus , moderatur

ση rebus Etiam licitis. . A propria i cave . cuiadstate , malorum eatim omnium radix cu-

piditas . paupertati quae Dis: λάa costasiat, potissit - fliae . . Diligo veritatem , esto ubM

que verax , . GUM; ad religionem virique sine rus. praeclarum sane ac vera: magninndones veritatis. amo . . precibus ac gemitisn btinetur e No deficias in magnis , , par

. . ius,

242쪽

io. M ABII, LONII. rur , omnique custodia serva cor tuum ,huia ex ipso vita procedit c ' , l

. Inter ea invalescit febris, variisque simul .malis pene confectus Mabillonius , gravi sopote seu potius deliquio corripi

tur : quo non partim permotus, Monachurii doctrina perinde ac ' pietate .conspicuum , eique dudum familiarem , ut juxtadllum excubaret enixe rogavi. hunc de rebus coelestibus, deque supremo quod jam jam oblaturus erat vitae sacrificio vix loquentem. audivit, cum resumpto spiria tu , de hujus ipse sacrificii praestantia , necessitate, integritate, aliisque, quibus acceptum Deo fiat, opportunis dotibus non . sine adstantium stupore, egregie admodum coepit disserere , Sacrae Scripturae , Sanctorumque Patrum ad rem prorsus accommodatas sententias in medium proferre, demumque ostendere, qua ra tione Christianus quilibet cruci cum Chri sto configi debeat, ut simul cum eo aeterfno Patri offerri mereatur. habens in deliciis sanctos libros, cum Ioanne recum hebat supra pectus Iesu, ac nonnulla quae assiduus scrutabatur, sirisque animadver

sonibus illustrabat , scripturae loca sibi

interdum legenda curabat , ex quibus quo vota tenderent sua non obscure fignificabat . nihil demum non agebat quore Sponso, ornatis es m eo lampadibus istrine ad raptias. Hine seiscitanti Praeposito u

243쪽

Sacrum Audit.

2I3 v ITA trum coelesti sterum pabulo refici vellet. illud se toto mentis adfectu suscepturum respondit ; moxque , qua praeditus erat

eximia pietate , mentem adornans , hoc potenti sane. viatico, quo salutis hum nae hostis detegat insidias, impetus fransat , aperiat artes , iterum muniri non mediocriter gaudet. Sacrum subinde audiens , Missae or tiones cum Sacerdote recitavit, ea pi tate animique contentione, quam sanusquisque ferre vix potuisset. Communioni Sacrae proximus , Christum qua parerat reverentia adoraturus pro viribus

rexit se , ac facta confessione , χlitisique Ecclesiae precibus singulari prope humilitate recitatis , Dominicum Corpus suscepit non sine interna suavitate , ac ingenti quem celare non poterat pietatis iaetitiaeque sensu , Totus exinde in se rediens , divinis laudibus continuisque pro tanto beneficio gratiarum actionivus occupatus djvina recitantibus officia pro viribus se adjun cit . atque ubi ad psalmos & cantica perventum est , ea Pintissimum ad extremum usque spiritum ingeminavit, quae gratum in Deum animum magis aperiunt , qualia isthaec sunt : Benedicise omnia opera Damini D --, laudare s super aetate eum in somia . Benedicite Angeli Domini Domino. Benedicamus Patrem . ct Filium cum Sancto Spi-

244쪽

IO. ΜΛBI LONII., uitaemus o superexaltemus ei- is saecula . Benedi buu es Domine in firmamen,

io eaeli , ct Iaudabilis ct gloriosus incula . Iis mentem pascebat tuam jamjam moriturus Mabillonius : animum auiatem prae doloris acerbitate ab oratione interdum relaxanti legebatur brevis aliqua oratio, aut Sacrae Scripturae locus ad patientiam corroborandam magis accommodatus , quem ipse cum intermissis

psalmis & canticis resumebat , subjecta Ioannis Apostoli verba identidem interierens , Veni, veni Domine Iesu , veni . Exhibitam sibi quandoque Christi e cruce pendentis imaginem singulari prorsus

adfectu arripiens , nunc pedes, nunc latera, nunc manus, nunc sacratissimurn Crucis lignum eximia pietate osculab tur . In me aliquando naeo Apostoli verba proferentem, Cisso confixussum cruri, nec alia prosequentem amanter oculos convertens , benigneque increpans, quae casu omiseram, ipse prosecutus est: με vo ego jam non Uo , vivis vero is me Cm

- Penitus tandem desperata salute , ac CIThora qua ab invicem divelli oportebat, sy, -bi instante , benedictionem roganti non imdulsit, o , verum etiam quaecumque in ipsum. sorte peccaveram , aut per diuturnam cum eo consuetudinem si vid-Piam molesti : creaveram libentissimp

245쪽

condonavit; suasque mihi ad Deum preisces pollicitus , nihil ultra adjecit cum ne longiori sermone, nimio krte move returi adfectu tum etiam ne mens Coelestium iugiter dedita rerum contempla tioni vel minimum alio distrahereruri Et quidem exinde nihil nisi necestarium protulit , immo ne invictum abi oration spiritum relaxaret , oculos in coelum sDeumque unice intendit: i 3' Interea paullatim deficienti ultima im pertitur ab lutio: mihi vero utrum ad illam attendisset sciscitanti , diligenter animum se intendisse reposuit: adeo etiam in eXtremis. erat sui compos, animoque praesens . Psalmos elevatis inter dum ad coelum oculis , eo fervore ingeminabat, ut non tam prophetae quam proprios animi sensus exprimere vider tur. Consectum macie corpus viX haereabat ossibus; pectus dolor laniabat.: nullus interea gemitus, ac ne . doloris quiadem signum ullum . impatientia nulla, eadem ..Vultu& hilaritas , , animus: celesti laetitia delibutus, plenus divitiarum lamdum sermo, cum gratias immortales agere non cessarre amantissimo Servatori, quod immerenti servulo suo erucis particulam impertiret cum eo denique colloqui suavissime perrexit ad . extremum usque spiritum De gaudens ad consum Ptionem corporis, in quo peregrinabatur,

246쪽

1Ο. Μ AB ILLO Nit. Ea quotquot 'habebat partes , tot immolaabat Deo victimas I laetusque aspiciebanis in dies aliqua sui parte Christo configi

cruci.

Hora post meridiem tertia, desciente

pene natura, solus, ut olim in Ambro- p..i iasio moriente , labiorum motus adverti, tur . in hoc extremo vitae discrimine , veritus, ne absentibus, qui tum Vespe, ras decantabant, fratribus il e vita mi-sraret , nonnullos qui juxta illum prae-1criptas ab Ecclesia preces recitarent con-

Vocare animus erat. Verum mutato con

silio, tum ne divini perturbaretur cursus ossicii , ac tum maxime ut Mabillo

nil qui nullum sui causa intermissum

umquam Voluerat communitatis exercitium a votis indulgerem, rem tantispex protrahendam duxi ; neque in animum inducere meum poteram, passiarum Deum tam religiosi viri morientis conspectu&exemplo privari Sodales . Ne morte tarimen improvisa occuparetur, solitas una cum adstantibus preces . recitare coepe ram , eum , decantatis vesperis , mori

ad campanae signum congregati Sodales una cum plurimis iisque pietate perinde ac dignitate conspicuis saecularibus viris, qui m*stissimo huic spectaculo adesse dignati sunt, ad Mabillonium confestin accurrere precesque non sine adstan- . tium Iachrymis denuo inchoatae sunt P quas

247쪽

VITA quas deinde excepere aliae multae, quae.

perseverante animae certamine , recitari

solent. Dum ultima Inrro in Risuali

notata recitabatur oratio , sensim sine sensu animam effare visus est. dumque ingeminaret ad Deum consociatas preces fratrum corona, divinas ipse laude , intermortua licet voce , ardentissime per sequens , benigne semel & iterum aperisto ore, nullo conatu aut molestiae signo emisit spiritum . mox inchoatae universis amare plorantibus solitae orationes .

Sic inter fratrum simul & amicorum preces ac suspiria expiravit Mabillonius; ex quibus nonnulli viro religiose pieque adeo morienti adfuisse se non semel Deo ratias agentes sibi gratulati sunt. Equiem sperare licet eum tanta morbi acerbitate ac diuturnitate divexatum, & sicut aurum in sornace probatu, misericordiam a Patre misericordiarum consecutum osse.

Idipsum sane sperasse videtur quidem-billonii obitu non tam dolendum, quam de futuro nobis apud Deum intercesso. re laetandum litteris suis significare dignatus est ei jamdiu amicissimus S. R. E. Cardinalis Leander Coloredus. Obiit Ioannes Mabillonius in Coenobio Sancti

Germani a Pratis Ann. Incarn. MDCCVII. Die a7. Decemb. paullo ante horam quintam serotinam, ineunte aetatis anno septuagesimo seXto .

Haud

248쪽

IO, ΜΑBILLONII. Haud ita post obitum , non meo tantum , sed omnium quoque adstantium judicio visus est Μabillonius vultu solito elegantior, micantiorque oculis, stupenti , ac singulare quidpiam attento animo spectanti similis ; sermam denique , quam quae in corporibus exanimis apparere solet , longe augustiorem & amoeniorem in eo effloruisse una mecum Observarunt viri quam plurimi Demortuo tandem parentandum fuit . unde osculato prius ejus pectore una cum manibus , quibus tot praeclara gesserat, comitus juxta antiquum ordinis ritum ab-uitur ; subindeque ad valetudinarii capellam reverenter delatum , diuque erapositum, votis, orationibus , sacrificiis, suspiriisque Sodales omnes pie prosequun

tur.

Ubi primum tanti viri obitus tota urbe percrebuit, omnium animos maeror occupavit: nobiles juxta ac ignobiles demortuum luXerunt; mortem ejus tanquam communem Jacturam lamentati uint , ac doluerunt eruditi omnes; immo ipsa, cui haud ignota erant praeclara viri me-rlta , quamque dum viveret studiose a. deo declinaverat, Aula mea. Quid memorem Christianissimum Regem , summorum virorum , si quis alius, aequum aestimatorem ; qui ut viventis fidelitatem eximiamque doctrinam pari cum mode-

billonius vultu elegantior Apparet.

omnium maeror de Mabili nil morte.

249쪽

stia conjunctam commendare ἡ lia densor- tuum deflere , publicoque elogio illustrare dignatus est r quid majoris Mi anniae Regem , ac Reginam, a quibus dum viveret nullis non honoribus , nullis non benevolentiae regiaeque plane benignitatis argumentis adfectus est λ quid denique virum undequaque spectatissimum , qui vitam hanc n publicum suae erga inbiulonium amicitiae ac existimationis olestia monium, adornari , publicique juris fieari voluit

CXili . Solemnes admodum Mabillonii exe... hqh ζ' quias , non pendentium aulaeorum ma gnificentia aut vana magnatum pompas non Funalium multitudo , hon magnificus feretri splendor, i sed cujusvis professionis, conditionis , dignitatisque homianum frequentia illustravit, commenda- Vstq; plurimum . nec inde , ut ipse vivens in votis praesertim habuerat interturbata ullatenus est , Natalitiorum Domini annia versaria solemnitas siquidem nocte tota ac etiam die S. Ioannis in capella valetudinarii asservatum ejus cadaver , non inde more ordinis in Capitulum nisi circa horam meridianam delatum est, ibique custoditum ad finem usque vesperarum; quibus decantatis , ritu & ordine solito in Ecclesiam deportatum , atque in medio Sanctuarii , quandiu in Choro decantatum est defunctorum offoum , eXPOsi,

250쪽

IO. MABILLONII. M'tum concurrenti undique populo patuit. Interea urbanae cohortes nobilium turmae , religiosi ordines, civium innumerabilis multitudo Templum Sangermanense implebant, qui certatim ad teretrum , quo poterant propiuS , accedere conabantur, ut virum hunc conspicerent veneratione perinde , atque admiratione dignum. & quidem omnium oblectabat oculos, animosque rapiebat, quae solito laetior in eo elucebat frontis 1 erenitas , atque vultus amoenitaS. Quae porro foret apud omnes probitatis atque integritatis ejus fama, tum maxime patuit , cum modo in Capitulum, modo in Ecclesiam manus aut pedes ejus

eXosculaturi, vestesque pie laceraturi avide omnes currebant; ex quibus qui id beneficii assequi non poterant, eum quod aliquandiu 1altem conspexissent, laetabundi recedebant; permulti vero pietate conspicui viri quidpiam vel eXiguum,quod usui ei fuisset, se obtinuisse, gestiebant, studioseque asservabant. Absoluto defunctorum officio , precibusque decantari solitis, ad tumulum sepeliendus desertur, manus prosequentibus praeclarum sane, sed dignum lachrymis spectaculum quam. plurimis , qui Parisios , rumore nuncio, consuXerant, Cluniacensis ac nostrae quoque Congregationis Μonachis , aliisque omnium pene ordinum religiosis , viris-

Eius inre gritatissaevia

funus

SEARCH

MENU NAVIGATION