Sancti Valeriani episcopi Cemeliensis Homiliæ 20. Item epistola ad monachos, de virtutibus & ordine doctrinæ apostolicæ

발행: 1612년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eius memiberunt. Mihi uod ex cathedra ipsa Cemelensi deprehedere videor illum, sub annum Christi CD. L. hoc est Leonis magni temporibus floruisse. Post Leonem enim, Leonis ipsius decreto, ut Hilari Papae verbis episto IV. docemur , emeti iis ciuitatis, dc Nicaeensis castelli Episcopi diuersi non fuerunt: sed iidem Cemetienses simul, quanatu Cemela stetit, α Nicaeenses. inod videre est in bynodo V. Aurelianensi,cuiAetius presbyter directus a Magno Episcopo Ecclesiis Cemelensis Nicaeensis lubscripsisse legitur in antiquis exeinplaribus, quae integras eius Concilij

subscriptiones habent. nam mutilae sunt inexcusis. Quare Valerianum,qui Cemelensis tantum Epistopus nuncupetης , ante Leonis decretum sedem illa rexi ne oportuit. Atque ut quod sentio dicam, omnino Valerianum hunc illum esse coniicio, ad quem & alios vicinarum Galliae Prouinci rum Episcopos, scripta exstat Leonis eiusdem epistola de Vasensis Episcopi ordinatione, quam aeternae memoriae Cardinalis Baronius ex Arelatensi codice diuulgauit. Confirmorque in sententia, quod in illo Episcoporum numero Ingenuum video,

Ebredunensem, id est Valeriani Cemele

12쪽

sis Metropolitanum Antistitem Sed & aliqduae sunt epistolae, Leonis una ad XLIV. Episcopos Galliae, altera Episcoporum eorundem ad Leonemi in quibus Ingenuus A Valerianus pariter coniunguntur. S tylus denique, optimus iudicandi magister, characterque dictionis Valerianae; grauis inquam ac splendida,& dignitatis succique plena facundia, quae in his Homitiis elucet, satis hanc eius quam dixi aetatem prodit. illam scilicet, qua Eucherius Lugdunensis Hilarius Arelatensis Episcopi, Vincensius Lirinensis, Prosper,& Salvianus presbyteri, Galliam nostram non dissimili eloquentiae laude dc glqria decorabant. Vellem modo emendatiores nobis , de quales disertissimus Episcopus pronuntiarat, edere licuisset. Sed in tanta deprauati codicis labe optandum id mage fuit, quam sperandum. Fortasse autem quod prima h c editio non potuit,altera praestabit Tu interim praesentibus, Lector, fruere dc vale. '

13쪽

LECTORI. De se deriani Episcopi Homitiis,

tempore ac loco claruerit.

ALERIANI Episcopi praeter Homiliam de bono disciplinae,

quae incerto antea nomine iactabatur, paucisque abhinc annis auctori suo restituta est,nihil hactenus in lucem prolatum accepimus. inas nunC damus reliquas undeviginti, celeberrimo antiquae Corbeiae Monasterio debemus. Cuius unicum quo usi sumus, peruetustae sed parum castigatae manus exemplar, etsi Homiliam de bono disciplinae non habebat, de Civitatis nomen, in qua Valerianus Episcopus sedit , non indicabat : facilis tamen ex styli argumentique similitudine coniectura fuit,lias illius germanas sorores esse, omnesque ab uno de eodem Valeriano editas, Epistopo Cemelenensi.Neque hac in re quisquam ni fallor repugnabit. Fuit autem Cenaelemum, siue ut posterior aetas locuta est, Cemelium aut

14쪽

Cerneta,Vediantiorum in Alpibus maritiamis oppidum, cis Alpem summam nono, sexto ut vetus Itinerarium d et vis Varufluuium lapide. Cuius hodieque prisca ruderum vestigia, nomenque haud procul Nicaea restat in colle, quem Cemelam vocant. Sed Cemelium Plinius lib. III. cap. V. de Ptolemaeus in Italia locant, quia Italiae initium a Varo ducunt: Itinerarium, quia Galliam iustis finibus ad Alpem v . summam porrigit, Galliae adsignat. Et vero ad Galliam pertinuisse, fidem sine controuersia facit vetus Notitia ciuitatum Galliae, quae inter A lpium maritimarum ciuitates, quae sub Ebreduno Metropoli censentur,

sexto loco numerat Ciuitatem Cemelenesium. MVsuardus in Martyrologio prid. Idus Maias; quo die S. Ponti, Martyris natalem in Gallis,Ciuitate Cemela, sollemne

filisse notat. eius nimiru, quem auctor noster saepius triplici Homilia de bonoMartyrii, sed tacito semper nomine commorat. Costat ergo de Valeriani cathedra Episcopali. reliquum est ut quo saeculo vixerit inquiramus. Rem enim coniecturae nostraefecerunt Gennadius de Isidorus, aliique ii lustrium scriptorum nomenclatores, qui

illum prorsus ignorasse videtur: ita nusqua

17쪽

EX VETERI CODICE

Alerianui quoque Cemesensis Episcopus

omnibus causis timor Obte disii sinae. φω ρraho. E sequiat,mminentes periculisum casus aut iras iudicu canere nouit, potestatem conseruandae suum obtinuis ac quae di . Homiliae I.

INDEX HOMILIARUM s. Valeriani Episcopi, quae hoc

volumine continentur I. L e bono Asci me

De ordia oe angusta ι 'III. Item dear Doe angusta ria. II. 'i V. Oe promisiμ έω non redditis V. De oris i olentia VI. De otiosis rebis. 'VII. De misericordia. I. - Item δε misericordia II.

18쪽

XLI. De bono naris constera L. I

XX. De auaritia.

19쪽

8 VALERIANI

EPISCOPI CEM ELIENSIS.

Homilia I.

DE BONO DISCIPLINAE.

u Leti qui sanae doctrina aduersantur , iustitiam culpant, & disciplinam

imperium esse iudicant, ac rationabilem castigationem superbiae assignant aeum non sit impe

rium, nisi ubi aliquid iubetur ini stum;nec sit superbia, nisi ubi ne ibi gitur disciplina. Disciplina igitur

magistra est religionis,magistra verae pietatis. quae nec ideo increpat ut laeda nec ideo castigat ut noceat. D

20쪽

χ S. VALERIANInique mores hominum irata corru.git,inctammata custodit,ita Salomor dicente: Fili, ne deficias a disici 'ina Domin neque fatigeris cum ab eo increpa ris. Quem enim diligitDominus,increpat: fagestat autem omnem filium quem reciapit. Nihil profect 6 est, quod non disciplina aut emendet, aut saluum se ciat. Quam si quis sapiens apprehem derit, nec gratiam amicitiarum per dit, nec periculum damnationis incurrit. N emo disciplinam irration bilem putet, sub qua videt uniuersis quae in coelo,& sub coelo sunt,uerbo

operante compositis omnipoten

iis Dei stare consilium. In principio enim operis sui Deus nihil prius quam disciplinam fecit. Nam cum assistente sapientia coelum suspe

dere terram pararet, maria conci

deret , & suis locis suisque tempori- bus cursum solis, lunaeque globum disponeret omnia sub disciplina c5-

SEARCH

MENU NAVIGATION