Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

B Ο Ε. D E D I FFE R E N. 'egent adiumeto, verum caeteris quoque, pro

bationis solent esse principiu. Igitur per se notae propositiones,quib ninil est notius: indemonstrabiles,ac maximae & principales vocatur. quae Vero qua uis auditoris iudicio coprobentur,habet tame aliquid notius naturaliter,

ex quo si de eis fiat quaestio,velut ex alieno fide capiat:hae demonstrabiles ac minores posteriore'; dictitur. Et de propositionibus quide ista sufficiat. Quaestio vero dubitabilis est propositio, in qua necesse est eade fere omniacosyderari, quae dudum in propositione dicta

sunt. Aliae nanque sunt simplices,aliae compositae. Simplices,ut eae quae ex simplici propositione descedunt hoc modo: ut si quaeratur, an si caelum volubile. haec enim ab ea venit pro positione, quae dicit esse caelum volubile. at si ex conditionali composita propositione principiusumat:ipsa erit conditionalis atque composita,hoc modo: an si caelum rotundum est, volubile est)haec nanque a conditionali propositione sumpsit initiu,quae est: si caelum rotundum est:volubile est. Et quaestio ergo alia

uidem praedicativa est,alia coditionalis. quoit ut eaedem sint partes quoque quaestionis, quae duduesse dicta sunt propositionis. Praedicatiuae igitur quaestiones habA terminii praedicatum atque subiectum:vt in ea qua dubita- tur,an caelum sit volubile. Nam volubile prae-

12쪽

dicatur:caelum vero subiectu est. Maior enim est terminus volubile, quam caelumeque enim

solum caelum volubile dici potest. quae vero coiuneta est quaestio,habebit partes: quod an recedit,& quod sequitur.ut in ea quae dicit, an si caelum rotundum est,uolubile est: antecedit quide rotundu esse,sequitur vero volubile eiasc.quaecum ita sint: in praedicativa sola quae stione dubitatur, an subiecto termino praedicatus inhaereat. In hypotheticis vero quaestionibus id tantu quaeritur: an illa rem quae praece dit, comitetur id quod sequens esse proponi'tur. Omnia vero quae de praedicatiuis propositionib) dicta sut,id est, quὀd aliae uniuersales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singula resteade dici etia in praedicativa quaestione couenit. hoc enim tantu quaestio a pros sitione diuersa est: quὀd propositio vel enutiativa simpliciter, vel aliud probas, oratio est verti,falsu-ve significans. quaestio vero cum sit ipsa quidem oratio, tamen est dubitabilis propositio.

Addita igitur dubitatione, quae in propositione constderantur: eadem etiam conuenit in

quaestione tractari. Quaestionis autem duae sunt species: una quae dicitur a dialecticis thesis. haec huiusinodi est, quae de re,caeteris circunstantiis nuda, quaerat ac disserat: quales a dialecticis maxime ad disputatione sumutur.

yt voluptasne summum bonum sit, ducendά-

13쪽

1r B O E. D E D I F F E R E N. uxore haec a nobis propositio,vel proposi- . tum dicitur. Altera vero est, quae vocatur a Graecis hypothesis, a nobis dicitur causa: haec quaestio est personis,temporibus, factis,caeterilaue circunstantiis implicita.ea est huiusmodi: Iurene Cicero in exilium dubio R.P.tem- 'pore detrudatur: quia iniussu Romani populi ciues Romanos necauerit.Huius autem duplicis quaestionis subdiuisiones alias esse necesse

est: de thesis quidem philosophis, hypothesis

vero oratoribus attributa est. sed eius quidem quaestionis,quae est hypothesis, posterius diuisiones dabo. Nunc vero de Meos diuision ertractabo, quae in quatuor diuiditur species In omni enim dialectica quaestione praedicatiuae dubitatur an ei quod subiectu est, id quod p dicatur,inhaereat. Cum vero aliquid iucui inesse proponitur: id aut maius erit eo, de quo praedicatur,eique substantialiter inesse

contenditur.aut maius quidem eo erit: sed node eius substantia praedicabitur. aut ei erit aequale:&in substantia praedicabitur. aut ei erit aequale,& minime eius substantiam cotinebit.

Nam ut id quod minus est de eo quod maius est,praedicemus:fieri non potest. sed si tale est, quod in quaestione proponitur ut subiecto sit maius, & de subiecti substantia praedicetur: rit genus. omne enim genus est maius eo de quo praedicatur: & de substantia eius dicitur,

14쪽

L I B. I.

ut animal hominis. At si maius quide fuerit, sed minime de substantia eius praedicetur:erit accides,ut album homini. luod si aequale qui dem sit,sed substatiale: subieeti erit diffinitio,

ut animal rationale mortale homini.haec nanque couertitur:& subiecti,id est hominis sub stantiam monstrat. quod si aequale quide sit, sed a ratione substatiae seiunctu: erit propriu, ut risibile homini. Itaque dialecticae simplices

quaestiones:aut de genere, aut de accidete, aut de diffinitione,aut de proprio sunt.possunt vero fieri etiam de differentia, cum quaeritur caelestia corpora an rationalia sint necne. Vel cudubitatur, eane sit tyranni ac principis differentia, quod hic de legibus sumpsit imperiu:

ille violenta dominatione populum premita sed tantunde est de differentia quaerere, quanditum si de genere dubitetur .aut enim constit tiua erit differentia, aut diuisibilis. sed si constitutiva fuerit, quasi generis obtinet locum, ut rationabilitas nomini.vel si ratione degunt caelesta corpora: caelestibus quoque corporiabus. At si diuisibilis: velut species con*deratur.omnis enim species,cum diuisibili differetia est.quὀd si differentia nunc quidem generis,nunc vero loco speciei est: ambigi non potest,cu de ea quaeritur,de genere dubitari. Accidere vero potest, ut aliquid in certame com-

Paratione ducatur: velut cum ambigitur. an

15쪽

melior sit fortitudo iustitia. Sed haec quaestio

in accidentis necesse est dubitatione ponatur. Nanque ad comparatione, nihil nisi accidens venit: hoc enim solu recipit magis & minus. Rursus potest fieri de eo quod est idem certanae: ut an idem sit utile, quod honestum.sed haec quaestio diffinitioni est aggregada. Quarum enim rem eadem est diffinitio: ipsae quoque sunt eaedem. quarum vero diuersa substatiae ratio est:ipsae etia sunt diuersae I gitur simplicis dialecticae quaestionis recte quatuor species esse dicuntur:de quibus sufficienter dictu est. Nunc igitur de coditionalibus quaestio

nibus tractandum est:quaru quidem aliae constat ex affirmativis duabus, aliae ex duabus nogatiuis,aliae ex affirmatione & negatione, aliae ex negatione & affirmatione.Si igitur ex duabus affirmationibus coditionalis costat propositio:id quaeritur an affirmatio affirmationem sequatur. quod si ex duabus negationib' propositio iuncta sit: id in decertatione est, an

negatio negationem comitetur. quod si ex affirmatione & negatione,vel negatione Sc affirmatione copuletur: id ambigitur an affirmationem negatio, an affirmatio negationem comitetur. Ac prius quide eius quaestionis diui- si facienda est:in qua disceptatur,an affirmationem affirmatio consequatur, quae praedica'tiuarum quaestionum non effugit diuisione.

16쪽

Nam ut praecedat aliquid,& aliud cosequatur: imis fere rebus euenire solet, quas paulo superius comemoraui. Specie quippe sequitur genus, vel differentia,vel diffinitio, vel propriu, vel inseparabile accidens. item proprium aut diffinitionem sequitur species .proprium vero sequitur differentia Si diffinitio: & diffinitione sequitur propriti vel differentia,hoc modo: Naii homo est:animal est.&si homo est: rationale est. & si homo est: animal rationale & mortale est.& si homo est: risibile est.SiAM thiops est:niger est. si risibile est: homo est. si animal rationale mortale est:homo est. si risibile:rapionale est. si risibile est: animal rationale mortale est.si animal rationale mortale est: risibile vel bipes est. Praeter haec aute alias quidem effectus causa mi alias quidem effectum causa sequitur. Effectus caulam ita: si sol praesto est, lucet. Effectum causa hoc modo: si quid exustum est, ignis assilit.vel sic:si sol vi- . detur,lucet. Item totum sequutur partes: ut si integra domus est, & tectum & parietes & fun. damentum consi stunt. Modus etiam sequitur: nonae principale:ut si iustitia bona est,&quod iuste, bonum est. Nomen etiam principale se . quitur modum: ut siquod iuste est, bonii est: iustitia bona est. Accidentia quoque, co initatur id quod subie est: visi altam est, corpus est. Quae cum ita sint: conditionalis

17쪽

BOE. DE DIFFEREN

quoque simplicis ex duabus affirmationibus copulatae illa fere diuisio est quaestionis, quὀd

in ea vel de genere,vel de proprio,vel de diffinitione,vel de accideti, vel de causa atque effectu, vel toto ac partibus, vel de modo ac primcipali nomen dubitetur. atque haec de ea quaestione intelligenda sunt: quae cum sit hypothetica simplex, ex duabus tamen iungitur affirmativis. In eisdem etiam differetiis illas quoque consistere necesse est quaestiones: quae ab iis veniunt propositionibus, quae ex utraque negatione consistunt. Nam si genus non est: species non est. Item si differentia,vel diffinitio, vel proprium non sit: species non erit. Et de caeteris quide,quae superius dicta sunt: eodem modo con*derandu est.quicquid enim antecedit ut aliud consequatur, si id quod sequitur,no fuerit: nec illud est quod antecedit. earum vero quaestionum,quae ex affirmatione& negatione consistunt: illa fere diuisio est, quὀd vel in diuersis generibus, vel in diuersis speciebus, vel in contrariis, vel in priuatione

atque habitu continentur. ut enim affirmationem negatio consequatur, aut diuersum ponitur gen , ut quod ab eo diuersum est abnuatur,hoc modo:si homo est,albedo non est.

vel si substantia est:qualitas non est. vel si sub eodem genere diuersae species proponantur, hoc modo:Si homo est,equus non est. yel u

18쪽

II contraria: si album est, nigrum non est. vel si priuationes,si caecus est:n5 videt.& postremo

in omnibus quaecunque eadem non sunt,euenit: si unum est, alterum non est. Ita ut propositum affirmatione negatio comitetur: aut diuersa erunt genera,aut diuersae species, aut co-traria, aut priuatia, vel quolibet alio modo si-btinuicem inconuenietia. Vt autem negatio nem affirmatio consequatur, quae erat quarta conditionalis propositionis differentia: fieri non potest,nisi in iis contrariis, quae medio carent,& quorum alterum semper inesse necesse est,hoc modo: Si dies non est,nox est. si tenebrae non sunt, lux est. Facta igitur praedicatiuarum quaestionum ac conditionalium diui sione, illud insuper videtur esse addendum: lomnis quaestio vel ex ratione disseredi, vel ex naturali, vel eX morali trahitur speculatione. - Ex disseredi ratione hoc modo, an a firmatso& negatio species sint enuntiationis. Ex naturali ita,an caelum rotundum sit.Ex morali sic, an virtus ad beatitudinena sola sitfficiat. Praeterea quaestio omnis, vel si inplex,uel composita est. simplex affirmatione de negatione diuiditur, ita ut totum alteri affirmare, alteri negare. necessc sit, hoc modo: an caelu roludum ut necne. hic enim una pars quaestionis affirmationem tenet, alia negationem. Nam cum alter esse defendit, affirmat: alter vero negat,

19쪽

18 B O E. D E D I F p E R E N. O no esse cotendit.Coposita vero quaestio est, quae in plures distrahitur affirmationes, hoc modo: utrum caesum rotudum sit, an quadratum, an longum, an cuiussibet alterius formae. hic enim plures affirmationes probare necesse

est: qui diuersa defendui.& de quaestione quidem quantum ad praesens negotium pertinebat: sufficienter dictum est. Conclusio vero est argumentis approbata propositio: de qua eadem sere dici possunt quae de propositione. quae quonia diligeter superius explicata sunt:

de argumento deinceps tractandum videtur. Argumentum,est ratio rei dubiae faciens fidem .hanc semper notiore, quaestione esse necesse est. Nam si ignota notis probantur, argumentum vero rem dubiam probati necesse est,

vi quod ad fidem quaestionis affertur, sit ipsa

notius quaestione. Argumentorum vero Omnium alia sunt probabilia & necessaria:alia vero probabilia & no necessaria: alia sunt meceia saria sed no probabilia: alia nec probabilia nec necessaria. Probabile vero est quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel sapientibus, &his vel omnibus,vel pluribus,vel maxime notis atque praecipuis, vel quod unicuique artifi' ci secundum propriam facultatem .ut de medicina medico, gubernatori de nauibus gubem nandis.& praeteera quod videtur ei cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui iudicat. In quo

20쪽

nihil attinet an verum filiumve sit argumentum, si tamen verisimilitudinem tenet. Necessariu vero est quod ut dicitur ita est: atqye aliter esse no potest.Et probabile ac necessarium

est,ut hoc est: si quid cuilibet rei sit additu, t tum maius efficitur. Neque enim quisqua ab hac propositione dissentiet:&ita sese habere

necesse est. Probabilia vero ac non necessaria sunt, quibus facile animus acquiescit, sed verblatis no tenet firmitate,ut hoc:Si mater est, di ligit filiv. Necessaria vero sunt, ac non probabilia, quae itasese ut diculur, habere necesse est. sed his facile non cosentit auditor, ut est hoc: obiectu lunaris corporis, solis eucnire defectum.Neque necessaria vero, neque probabilia sunt: quae ncque in opinione hominu, ne que in veritate c5sistui, ut hoc:habere quae noperdiderit cornua Diogene: quonia habet id quisque quod non perdiderit. quae quide nec argumeta dici possunt. Argumeta enim rei dubiae faciut fide. ex his aute nulla fides est, quae neq; in opinione hominu, neq; in veritate sui costituta. Dici aute potest nec illa quide esse argumeta,quae cu sint necessaria: minime tamen

audietib approbatur. Na si rei dubiae sit fides: cogedus est anim' auditoris per ea, quib) ipse acquiescit,ut cenclusioni quoque quam non- du Ibat, possit accedere. quod si quae tantunecessaria sunt, ac non probabilia,non probat

SEARCH

MENU NAVIGATION