Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

m B O E. D E D I F F E R E N. egeat:&ipsum aliis possites probatio. Atque ideo propositio haec totam continet probationem:& cum inde nascitur argumentu, recte locus, id est, argumeti sedes vocatur.ut vero eX-tra posita propositio maxima,vires afferat a

gumento, tale sit exemplum: Sit propositum demonstrare, quonia inuidus sapies non est. Qui enim inuidus est,alienis affligitur bonis. Sapiens autem, bonis non affligitur alienis. Inuidus igitur sapiens non est. In hac igitur argumentatione propositio quidem maxima non videtur inclusa:sed argumetationi vires ipsa maxima propositio subministrat. Est enim huic syllogisino fides ex ea propositione, per quam cognoscimus, quorum diuersa est diffinitio:ipsa quoque esse diuersa. Est autem in diffinitione inuidi, alienis bonis tabescere. quod quoniam non venit in sapientem:iὸcirco inuidus a sapiente seiungitur. Est igitur uno quidem modo locus sui dictum est)maxima, & uniuersalis,&principalis, &demonstrabilis, atque per se nota propositio:quae in argumentationibus vel inter i. pias propositiones,vel extrinsecus posita,vini

tame argumentis &conclusionibus subministrat.Ιdeo autem uniuersales & maximae propositiones loci sunt dictae, quoniam ipsae lunt quae continet caeteras propositiones:& per eas sit cosequens,& rata conclusio.Ac sicut locus

32쪽

LIB. II: 3 in se corporis cotinet qualitatem: ita hae propositiones quae sunt maxima intra se omnem vim posterioni atque ipsius conclusionis consequentiam tenent. & vno quide modo locus, id est, argumenti sedes dicitur maxima, principalisque propositio fidem caeteris subministrans .Alio vero modo loci vocatur maximaru differentiae propositionu:quae scilicet ab iis ductitur terminis qui in quaestione sunt co stituti:de quibus deinceps dissercndu est . Cuenim sint plurimae propositiones quae maximae vocatur,liaeque inter se dissimiles: quibuscunque differentiis inter se discrepe eas omnes locos vocamus. Nam si ipsae propositiones maXimae,argumentoruloci sunt: & differentias earin argumetorum locos esse necesse

est. Nam uniuscuiusque substatia propriis differentiis constat: ut hominis ex rationalitate quae eius est differentia.& ii loci qui sunt differentia propositionu,ipsis propositionib uniuersaliores existunt: velut uniuersalior est rationalitas homine. Atque ideo pauciores ii loci esse deprehenduntur, qui in differentiis positi sunt: quam propositiones ipsae quaru sunt

differentiae. omnia enim quae uniuersalibra sunt: pauciora esse contingit.Et ideo facile sub scietiam cadere possunt: quorum tam multus numerus non est, ut cito a memoria discen- itis elabantur. quae vero sint hae differentiari

33쪽

r BOE. DE DIFFEREN

melius diuisione producitur. In praedicatiuis autem quaestionibus unus quidem subiectus terminus dicitur, alius praedicatus . nihilq; in praedicatiuis quaestionibus aliud quaeritur,nisi an subiecto praedicatus inhaereat. Quod si

inesse costiterit:quaeritur itane insit ut genus, aut vi accides, aut ut propriit, aut ut distinitio. nam si ostenditur non inessemit de quaestione relinquitur. Nam quod oratio non inest: nec ut accides,nec ut diffinitio, nec ut genus, nec

ut proprium inesse potest. quod si inesse constiterit: restat quaestio quisna mod) sit de quatuor inhaerendi. tum vero inesse ad accidens maxime pertinet. Nunc neque ut genus, neqῆ

ut diffinitio, neque ut proprium inest: sed tamen inest,ut accides inesse necesse est . quae culta sint:eorum locorum, quos in maximarum

propositionu differentia constituimus,facienda diuisio est. Per singula vero quaeque curretibus: manifestius apparebit exemplis,quibus maximae propositiones a suis differentiis distent. Etenim quaestiones argumenta & propositiones maximas ac principales, earumque locos,id est, differetias per unumquodque dabimus eXemplum.Omnes igitur loci,id est,maximam disterentiae propositionum:aut ab his ducantur necesse est terminis,qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subiecto: aut extrinsecus assumantur: aut horum

34쪽

ro locorum, qui ab iis ducuntur terminis, de quib' in quaestione dubitatur: duplex modus est.vnus quidem ab eorum substatia: alter vero ab iis, quae eorum substantiam consequuntur.ii vero qui a substantia sunt: in sola diffinitione consistunt. Diffinitio enim substantiam monstrat: & substantiae integra demonstratio diffinitio est.sed id quod dicim patefaciamus

exemplis:vt omnis quaestionum,uel arguine lationum, vel locorum ratio colliquescat. Age enim quaeratur, an arbores animalia sint:fiatq,

huiusmodi syllogismus, Animal,est substantia animata sensibilis.

Arbor vero, substatia animata se sibilis no est. Arbor igitur animal non est. Haec quaestio est de genere. virum enim ar

bores sub animaliu genere sint ponedae, quaeritur. Loc' qui in uniuersali propositione consistiti:hic est cui diffinitio genetis non c6nu nit, id eius cuius ea diffinitio est, species non est. Loci superior differetia:qui locus nihil minus nuncupatur a diffinitione. vides igitur ut tota dubitatio quaestionis syllogismi argumentatione tracta sit per conuenientes,& congruas propositiones: quae vim suam ex prima propositione custodiunt ex ea scilicet quae ne sat esse speciem,citi non couenit generis di finitio, atq ipsa uniuersalis propositio a sub-

35쪽

3 B O E. D E D I F F E R E N. statia tracta est uni eoru termini, qui in qu stione locati sunt.ut animalis ud est, ab eius diffinitione, quae est substatia animata sensibilis. Ita igitur in caeteris quaestionibus strictim, ac

breuiter locorum differetiis commemoratis: oportet uniuscuiusque proprietatem vigila tis animi alacritate percipere.Huius autem loci qui a substantia ducitur, duplex est modus. partim nanque a diffinitione:partim a descriptione argumenta ducuntur. Differt autem

diffinitio a descriptione, quὀd diffinitio gen & differentias sumit.descriptio subiecti intelligentiam claudit, quibusdam vel accidentibus emcientibus unam proprietatem,vel substa tialibus differentiis praeter genus conueniens aggregatis d ear dissinitiones quae ab accide-tibus fiunt tametsi videntur nullo modo sub antiam demostrare,tamen quoniam saepe verae dissinitionis vice ponuntur, quae substantiam demostrat: illae etiam propositiones quae a descriptione sumuntur,a substantiae loco via dentur assumi. huius vero tale fit exemplum. quaeraturenim an albedo substatia sit:hic qum ritur an albedo substantiae velut generisipponatur.dicimus igitur, i

Substantia est:quae omnibus accidetibus pok sit esse subiectum. Albedo autem nullis accidentibus subiacet. Albedo igitur substantia non est.

36쪽

Locus, id est, maxima propositio:eade quae , superius.Cuius enim dininitio,vel descriptio ei quod dicitur species esse non conuenit: id eius quod esse species perhibetur, genus non est.descriptio vero substanti albedini no co- uenit:albedo igitur substatia no est. Loci differentia superior a descriptione,quam dudu Ἀ- cauimus:in ratione substantiae.lunt etiam diffinitiones quae non a rei sub talia,sed a nominis significatione ducuntur: atque ita rei de qua quaeritur, applicatur. ut si quaeratur virsi philosophiae studesadum sit:erit argumentatio talis, Philosophia amor sapientiae est. Huic studendum nemo dubitat. t 7

Studendum igitur est philosophiae. Hic enim non diffinitio rei: sed nominis interpretatio argumentum dedomuo Tullius in Hortensio in eiusdem philosophiae usus est

defensione.& vocatur graece quidem ονοριατικος ορος, latine aute nominis diffinitio. Ac de iis quidem argumentis, quae ex substantia te minorum in quaestione positorum assiimuntur: claris sui arbitror) patefecimus exemplis..Nunc de iis dicendum est, qui terminorii substantia consequutur. horum multifaria est diuisio. plura sunt enim quae singularibus sub- statiis adhaerescui. Ab iis igitur quae cuiuslibet

37쪽

36 B O E. D E D I F P E R E N. lent aut ex toto,aut ex partibus, aut eX causis, vel efficientibus,vel materia,vel forma,vel fine. & est efficiens quide caussa quae mouet atque operatur,ut aliquid explicetur. materia vero ex qua sit aliquid:vel in qua fit. Finis, propter quod fit.Sut etiam inter eos locos qui ex

iis sumuntur, quae substantiam consequuntur: aut ab effectibus, aut a corruptionibus, aut ab usibus, aut praeter hos omnes a comuniter accidetibus.quae cum ita sint: eum prius locum quia toto Ut,inspiciamus.

Totu duobus modis dici solet:aut vi genus, aut ut id quod integrum ex pluribus partibus constat.& illud quidem, quod ut genus totum est:hoc modo saepe quaestionibus argumenta suppeditat . ut si sit quaestio, an iustitia utilis sit: fit sillogismus, 'Omnis virtus ilis est. . Iustitia autem virtus est. γ Ξῖ iIustitia igitur utilis est. Haec quaestio de accideti,id est,an accidat iustitiae utilitas, locus is qui in maxima propositione cosistit,est:quae generi adsunt,& species adsunt. huius superior locus est a toto,id est,agenere, virtute scilicet quae iustitiae genus est. Rursus sit quaestio,an humanae res provide

tia reganturedicimus sic, i Mundus prouidentia regitur. . a Hominis autem partes, mundi sunt. . :

38쪽

Humanae igitur res prouidentia reguntur: Quaestio de accidenti: locus, quod toti conuenit, id ongruit etiam parti.supremus locus a Nio,id est,ab integro quod partibus costat. Id vero est mudus qui hominibus totum est . A partibus etiam duobus modis argumenta nascutumaut enim a generis partib quae sunt species:aut ab integri id est totius, quae partes

tantum proprio vocabulo nuncupantur. & de

iis quidem partibus quae species sunt: hoc modo sit quaestio, an virtus mentis bene constitutae sit habitus. Quaestio de diffinitione, id est,

an habitus mentis bene constitutae sit virtutis diffinitio. Faciemus itaque a speciebus argumentationem sic, Si iustitia,fortitudo, moderatio, atque prudentia habitus mentis bene constitutae sunt. Haec autem quatuor unes virtuti velut generi subiiciuntur. Virtus ergo metis bene costitutae, est habitus.

Maxima propositio : quod enim singulis partibus inest, id toti inesse necesse est. Argumentum vero a partibus, id est,a generis partibus quae species nuncupantur. iustitia enim fortitudo, modestia,& prudentia:virtutis species sunt. Item ab iis partibus quae integri partes esse dicuntur,fit quaestio:an sit utilis mcd, cina. haec in accidentis dubitatione constit ta est. Dicimus igitur,

. . .

C. m.

39쪽

B o E. D E D I p p E R E N. Si depelli morbos, salutemq; seruari, mede sque vulneribus,utile est: utilis medicina est. At depelli morbos, salutemque seruari,med rIque vulneribus,utile est ytilis igitur medicina est. Saepe autem & una quaelibet pars valet, ut argumentatiotiis firmitas constet hoc modo. ut 1i de aliquo dubitetur, an sit liber factus: si euvel sensu, vel testimonio vel viridicta manumissum esse monstremus ,liber factus ostesus est:atque hae partes erant dandae libertatis . Vel rursus si dubitetur an sit dom': quod eminus prospicitur, dicemus quoniam no est. Na vel tectum, vel parietes, vel fundameta ei desunt: ab una rursus parte factum est argumentum. Licet autem in substantiis no solum,uerum etiam in modo,temporibus,quantitatibus, in loco totum partesque respicere. Id enim quod dicimus semper in tempore: totu est. id quod dicimus aliquado: in tempore pars est. rursus si simpliciter aliquid proponamus: in modo totum est. si cum adiectione aliqua pars sit: in modo.item si omnia dicimus:in quantitate totum dicimus.si vero aliquid quantitatis excerpsimus: quantitatis ponimus partem. Eodem modo & in loco quod ubique est, totum est: quod alicubi, pars. Horum autem omniu haec consequenter dentur exempla: a toto ad partem secundum tempus. Si deus semper est, &

40쪽

nunc est: a parte ad totum secudum modum: si anima aliquo modo mouetur:& simpliciter

mouetiar. mouetur autem cu Irasciturivniue

saliter igitur & simpliciter mouetur. Rursum aute a toto ad partes in quantitate. si verus est Apollo in omnibus vates: verum erit PyrrhuRomanos superare. Rursus in loco. si deus v-bique est:&hic est.

Sequitur igitur locus qui nucupatur a caussis .simi vero plures caustae, id est, quae principium motus praestant atque efficiunt: vel specierum formas subiectae suscipiut, vel propter eas aliquid fit, vel quae cuiussitat forma est. Argumentum igitur ab efficiente caussa. ut siquis iustitiam naturalem esse velit ostendere. dicat: Congregatio hominum naturalis est. Iustitiam vero fecit congregatio hominum Iustitia igitur naturalis est. Quaestio de accidenti. maxima propositior quorum efficientes caussae sunt naturales: ipsa qu ue sunt naturalia. locus ab efficientibus causus. quod enim caussa uniuscuiusq; id efficit ea re, cui' caussa est.Rursus si quis Mauros no habere arma cotendat: dicet idcirco armis minime eos uti,quὀd ferru deest illis. maxima propositio. ubi materia deest,& quod ex materia efficitur, desit: locus a materia. Vtrunq; vero ab efficientibus & a materia: uno nomine a

SEARCH

MENU NAVIGATION