Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

caussa nuncupatur.aeque enim id quod efficit, atque id quod operantis actu suscipit, eius rei quae efficitur c usse sui.Rursus a fine sit pro positum sic,an iustitia bona sit:fiet argumeta tio talis:si beatum esse,bonu est: & iustitia bona est. hic enim est iustitiae finis. ut si quis secundum iustitiam viva ad beatitudinem pediducatur. maxima propositio: cuius finis bonus est. ipsum quoque bonu est: locus a fine. Ab eo vero quod cuiustibet forma est, ita: nopotuisse volare Dedalum: quoniam nullas naturali forma pennas habuisset. maxima propositio:tantum quenque posse, quantum forma naturalis sua permisit:locus a forma. Ab effectibus vero,& corruptioniM &vsibus hoc modo : Nam si domus bonum est: & constructio domus bonum est. & si bonum est costructio domus: bonum est domus. Rursus si destructio domus alum est: bonu est domus.. 3 si bona est domus malum est destructio do mus.& si bonu equitare est: bonus equus est.& si bonus est equus: bonum est equitare. Est autem Irimum quidem eXemplum a generationibus: quod idem ab effectibus vocari potest. Secundum a corruptionibus. Tertium ab usibus. Omnium autem maximae propositiones, cuius effectio bona est: ipsum quoq;

. . bonum est,&econuer .cuius corruptio ma

la est:ipsum quoque bonum est,& ecouerso.&

42쪽

n t I Br i I cuius usus bonus est: ipsum quoque bonu est,& econuerso. A comuniter accidentibus an, gumeta fiunt, quoties ea sumuntur accidetia: quae relinquere subiectum vel non possut, vel non solent.ut si quis hoc modo dicat, Sapieteno poenitebit: poenitentia enim, malu factum sequitur.quod quia in sapiente non conuenite nec poenitentia quide.quaestio de accidere.maxima propositio, Cui non inest aliquid: ei nec illud quod eius est consequens, inesse potest:

Locus a communiter accidentibus. Expeditis

igitur locis iis, qui ab ipsis terminis in quaestione positis assumuntur: nuc de iis dicendum est, qui licet extrinsecus positi, argumenta tamen quaestionibus subministrat. hi vero sunt: vel ex rei iudicio, vel ex similibus,vel ex maiore,vel a minore, vel a proportione, vel eX oppositis,vel ex transsumptione. Et ille quidem locus qui rei iudicium tenet:est huiuimodi,ut si dicamus id esse quod vel omnes iudicant, vel plures: S: hi vel 1apientes,vel secundum unam quanque artium penitus eruditi. huius exemplum est caelum esse volubile: quod ita sapientes atque astrologi doctissimi iudicauerunt. Quaevio de accidenti. maxima propositio, Quod omnibus, vel pluribus, vel sapientibus hominibus videtur: ei contradici non oportere. Locus a rei iudicio. A similibus vero hoc

modo:si dubitetur an hominis sit propriu bi-

43쪽

pedem esse: dicimus, Similiter inest equo quadrupes:vt homini bipes. Non est autem equo quadrupes proprium. Non est igitur homini bipes proprium. Quaestio de proprio. maxima propositio. si quod similiter inest,non est proprium:nec id de quo quaeritur, esse propriu potest. Locus a similibus. Hic vero in gemina diuiditur. haec enim similitudo aut in qualitate,aut in quantitate consistit. sed in quantitate paritas nuncupaturan qualitate, similitudo. Rursus ab eo quod est magis. si quaeratur an sit animalis aiffinitio, quod ex se moueri possit: dicimus sic, Magis oportet animalis diffinitionem esset quod naturaliter vivat, quam quod ex se moueri possit. Non est autem diffinitio animalis, quod natu

raliter vivat.

Nec quidem igitur, quae minus videtur diffinitio esse,quod ex te moueri possit:animalis diffinitio putanda est. Naestio de diffinitione. maxima proposi- id quod magis videtur inesse, non inest: nec id quod minus videbitur inesse, inerit. Locus ab eo quod magis est. A minoribus vero conuerso modo. Na si hominis diffinitio est, animal gressibile bipes: cumque videatur minus esse diffinitio hominis,quam animal rati-

44쪽

onale mortescierit diffinitio hominis animal rationale mortale.quaestio de diffinitione. maxima propositio.si id quod minus videtur i esse, inest: id quod magis videbitur inesse, i erit. Multae autem diuersitates locoru sunt, ab eo quod est magis & miae arguineia ministratium:quod in expositioiieTopicorum Aristotelis diligetius persecuti sumus. Item ex proportione. ut si quaeratur, an sint sorteeligedi in ciuitatibus magistrae, didimus minime. quia

nec in nauibus quidem sorte gubernator prae ficitur.est enim proportio. in ut sese gubem nator habet ad navim:ita magistratus ad ciuitate. Hic aute locus distat ab eo qui a similibus ducitur.ibi enim una res, unicuilibet alii comparatur. In proportione vero no est similit do reru:sed quaeda habitudinis coparatio.quaestio de accidenti.maxima propositio.quod in unaquaq; re euenit: id in eius proportionali euenire necesse est. Locus a proportione. EX oppositis vero multiplex est locus. quatuor enim sibimet opponuntur modis. aut enim ut contraria aduerso sese loco constituta respiciunt. aut ut priuatio S habitus. aut ut relatio. aut ut affirmatio & negatio.quorum discretiones in eo libro, qui de decem praedicamentis scriptus est, commemoratae sunt. ab his hoc

modo argumenta nascuntur. A contrariis.

si quaeratur, an sit virtutis proprium laudari:

45쪽

- BoE DE DIFFEREM , dicam non, quia nec vitii quidem vituperari. quaestio de proprio. maxima propositio,contraria contrariis conueniunt. Locus ab oppositis, id est ex contrario. Rursus in quaestione sit positu, an proprium sit oculos habentium videre:dicam non.eos nanque qui videt: alias caecos esse contingit. Nam in quibus est habitus:in eisde poterit esse priuatio. & quod est proprium: no potest a subiecto discedere.' & quonia veniente caecitate visus abscedit: noesse proprium habentium oculos videre,conuincitur.quaestio de proprio. maXima propositio, Vbi priuatio adesse potest: habitus proprium non est. locus ab oppositis secundum tiabitum & priuationem. Rursus sit in propositum: an patris sit proprium procreatore esse:dicam recte videri,quia filii est proprium procreatum esse. ut enim sese habet pater ad filium: ita procreator ad procreatum . quaestio de proprio. maxima propositio, oppositoruad se relativoru propria &ipsa ad se referuntur. Locus a relative oppositis. Item sit in quaestione propositu, an sit animalis propriumoueri. negetur, quia nec inanimati quidem est proprium no moueri.quaestio de proprio. maxima propositio, opposito ru propria opposita esse oportet. Locus ab oppositis secundum affirmationem & negatione. moueri e-' nim, & non moueri, secundum affirmatione

46쪽

& negatione sibimet opponuntur . Ex trans sumptione vero argumentum hoc modo fite cum ex iis terminis, in quibus quaestio cotistituta est, ad aliud quiddam notius dubitatio traffertur,&ex eius probatione ea quae in quaestione sunt posita, confirmantur.ut Socrates

cum quid posset in unoquoque iustitia quaereret: omne tractatum ad reipublicae transtulit maVitudinem, atque ex eo quod illiG efficeret, in singulis etia valere confirmauitiqui locus a toto forsitan esse videtur .. Sed quoniam non inhaeret iis, de quibus proponitur termianis, sed extra posita res, hoc tantum quia no tior videtur, assumitur:idcirco extrastumptione locus hic cohuenieti vocabulo nucupatus est. Fit vero haec transsumptio & in nominet quoties ab obseuro vocabulo ad notius argu mentatio tranffertur, hoc modo: ut si quaera

tur an philosoph' inuideat, sitque incognitu quid philosophi significet nomea dicimus advocabulum tranfferentes notius, non inuide

re, quia sapiens sit.notius vero est sapientis vocabulum, quam philo hi. Ac de iis quidem locis qui extrinsecus astumunturi id dictum est:nunc de mediis disputabitur. l Medii autem loci sumuntur vel ex casu, vel ex coniugatis,vel ex diuisione nascentes Casus est alicuius nominis principalis inflexio in aduerbiu:via iustitia inflectitur iuste. Casus est igi-

47쪽

tur a iustitia:id quod dicimus iuste. Coniugata vero dicuntur, quae ab eode diuerso modo deducta fluxerunt: via iustitia,iustum, iustus .haec igitur inter se,& cum ipsa iustitia coiugata dicuntur:ex quibus omnibus prompta sunt argumenta. nam si id quod iuste est,. bonum est:& quod iustum est, bonii est. & si qui iustus est, bonus est:&iustitia,bonum est.haec igitur secundum proprii nominis similitudinem consequuntur.Medii vero loci appella tur,quonia si de iustitia quaeritur,& a cata,vela coniugatis, argumenta ducuntur: neque ab ipsa substantia proprie atque coniuncte, neq, ab iis, quae sunt extrinsecus posita, videtur tradi:sed ex ipsoru casibus, id est,quadam ex ip sis leui mutatione deductis. Iure igitur ii loci medii inter illos qui ab ipsis, &eos qui sunt

extrinsecus collocatur. Restat locus a diuisione,qui tractatur hoc modo:Omnis diuisio vel negatione fitvel partitione Negatione fit, ut siquis ita pronutiet:omne animal aut habet pedes,aut non habet. Partitione vero, velut siquis diuidatiomnis homo,aut est sanus, aut aeger. Fit autem uniuersa diuisio: vel generis in species, vel totius in partes,vel vocis in significationes proprias,vel accidentis in subiecta, vel subiecti in accidistia,vel accidentis in ac cidentia. quoru omniu ratione in eo libro diligentius explices:quem de diuisione compo-

48쪽

sui. Atque idcirco inde ad horum cognitione congrua petatur eXempla. Fiunt aute argumetationes per diuisionem:tum ea segregatione, quae per negatione fit:tum ea quae per partitionem.sed qui iis diuisionibus utuntur:aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquod impossibile atque inconuenies ducut: atq; ita id quod reliquerat, rursus assumunt. quae facilius quisque cognoscet: si prioribus analyticis operam dederit. horu tamen in praesenti talia praestabunt exempla notitiam: sit in quaesti ne propositum, an ulla origo temporis fuerit. quod qui negare volet:id nimirum ratiocin tione firmabit nullo modo esse ortu, idque di, recta ratiocinatione hoc modo mostrabit:teni pus,aut origine habet, aut non.sed quonia mu'dus attexnus est: id enim paulisper argumenti gratia concedatur) mudus vero sine tempore egeno potuit: tempus quo'ue 'ternu est. sed quod aeternu est, caret origine. tepus igitur o

riginem non habet. At si per impossibilitatem dem de*deretur ostedi,dicetur hoc m-o:te Pus,aut origine habet, aut non sed si lepus, halet origine :non fuit semper. lepus aute habet origine:fuit igitur, quado non fuit lepus. sed fuisse tempus,est significatio teporis .fui io' tuff t pus, quado no fuit tempus: quod ficuno potest.no est igitur V llu principiu Nporis.. posito nanque ut ab ullo principium c perit:

49쪽

Inconueniens quoddam atque impossibige cotingit fuisse tempus quando non fuerit lepus. reditur itaque ad alteram partem,quod origi

ne careat. Quae vero ex negatione diuisio est: cum per eam quaelibet argumenta sumuntur,

fieri nequit ut utrunque sit quod affirmatione & negatione diuiditur. Itaque sublato uno, alteru manet: p'sito altero, reliquutolli- vocaturque hic a diuisione locus medius inter eos, qui ab ipso duci solent: atq; eos qui

extrinsecus assumuntur.Cum enim quaeritur, an aliqua temporis sit origo .sumitur quidem .esse originem, & ex ipὶ per propriam condiquentiam de re ipsa quae quaeritur, fit impossibilitatis syllogismus. quo concluso reditur ad prius. quod verum est necesse esse. Siquidem id quod ei oppositum est: ad impossibile ali quod, inconueniensque producitur. Ita uequoniam ex ipsa re,de qua quaeritur, fieri syllogismus χlet: quasi ab ipsis locus est deductus 'quoniam vero non in eo permanet, sed ad oppositu redit: quasi extrinsecus sumitur. idcirco hie a diuisione locus inter utrunque medius collocatur. At vero qui ex rartiti ne sumuntur:duplici fiunt modis 'Aliquoties enim quae diuiduntur:simul esse possunt.ut si vocem in significationes diuidamus: omnes simul esse possunt.veluti cum dicimus ample--ctonaut actionem significat, aut passionen

50쪽

simul utrunque signiscare potest. Aliquoties

veluti negationis modo suae diuidiatur, simul esse non possunt: ut aut ranus est, aut aeger. fit autem ratiocinatio in priore quide modo diuisionis: tum quia omnibus adest quod 'uae ritur,vel non adest. tum vero, alicui adeste vel non adesse: quod aliis adsit aut minime. Nec in his explicandis diutius laboramus: si priores resolutorii, vel Topica Aristotelis diligentis animulectoris instruxerint. Nam si quaeratur utrum canis substantia sit, atque hac diuisionem faciat collocutor:canis, vel latrabilis animalis vel marinae beluae, vel caelestis syderis nomen est: demostretque per singula & ca nem latrabilem, substantiam esse, marina quoque beluam, & sydus substantiar, posse supponi: monstrauit canem substatiam esse. Atq; hic quidem ex ipsis in quaestione propositis vid bitur argumeta traxisse. At in talibus syllogismis aut sanus est, aut aeger. sed sanus est: non igitur est aeger.sed sanus no est:aeger igitur est. vel ita:sed aeger est: sanus igitur no est. vel ita: sed aeger no est: sanus igitur est.)ab iis quae sutextrinsecus, sumptus est syllogismus, id est, ab oppositis .idcirco ergo totus hic a diuisione locus,inter utrosq; medius esse perhibetur: qui in negatione sit costitutus, aliquo modo quide ex ipsis sumitur, aliquo modo vero ab eX-terioribus venit. Si vero a partitione ducatur

SEARCH

MENU NAVIGATION