De Q.S.F. Tertulliano opusculum philosophicum ...

발행: 1855년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

0PuSCULUM PHILOSOPHICUM. 13lsuga peemium existimat coma etsi negando ceciderit, cum

et tormentis tamen liatus; pulchriorque miles praelio mi et sus quam in iuga salvus l). Liceat nunc vos appellare cryptae, quas religiosissimi servatas, non sine lacrymis hodi invisimus, atque ut Ecclesiae incunabula veneramur; quas tamen, si illa se deserendi libido

in ossicii parte poneretur, necesse erat ut scelestas exsereari latebras; - vosque sanctissimi heroes, quos et majores, et exemplaria habere gloriamur, quosque constat his in sedibus sacra exercuisse, et indi, omni spiritali armatura instructos, puleherrimum pro eo et veritate obiisse certamen Vosne dicemus, eum procul , tyrannis, semota proditoris cujusque conscientia, vacaretis orationi, antraque laudes Dei resonared eretis, vobis alterius violatas religionis suisse conscios' aut, tam immotos adversus preeonsulum minas plebisve clamores, iam alacres ad supplicia, imbelli quodam terrore induetos esse ut noctem et ignotos Messus quaereretis Nonne Chri tum prae vobis serre ardentibus, et per tormenta immare ei-buem percipere glammeoronam frena addenda suerunt, quo

et Evangelii lux se iutius latiusque diffvnderet, et ipsi ad certamen firmiores prodiretis Quid ergo indignius quam aliquem

de vestro quondam numero suisse reperium, qui virtuti sibi exploratae notam aspergere, prudentiamque euius non nesci bat causas inhonesto nomine infamare auderet 'Si quis sori Septimium propter levia, ut videntur, dissidia, vehementius aequo reprehendi a nobis queratur, totam nos Ecclesiae disciplinam, totamque Christianismi quasi indolem hisce quaestiunculis contineri respondebimus Finge enim quod nullo modo fieri potest eam quam Septimius laudabat, agendi rationem Ecclesia sequeretur pro divina illa misericordia quam totum spirat Evangelium, cui coeli tot sanctos debent,

immitem quamdam peccatores Severitatem experirentur, et sublata spe poenitendi, ad omnia mox audenda compellerentur, i De Fug. in persee. 3 10. 0

152쪽

312 4. S. F. TERTvLLIANO ut saltem inevitabilis judicii recordationem inebriati amitterent. Pro materna illa Ecclesiae sollicitudine onera cujusque secundum humerorum infirmitatem moderantis, intolerabile jugum his quas Deus edomandae cami praecepit adderetur. Pro illa sortissima prudentia qua semper episcopi suos o lati sunt ut, persecutionis impetum constanter excipientes, inutilia tamen pericula vitarent, omnes jugulum mucroni OD serre et temerδ in supplicia ruere juberentur. Ind Christianorum exercitus in duo quasi castra scinderetur. Alii, quae pars long major, postquam sibi, ut solet, nimium fidentes, et splendore doctrina allecti, vestigia Christi aliquandiei secuti forent, mox deservescerent et quasi defleeren in id nec tantum inutile illud onus deponerent, a novae legis Pharisaeis excogitatum, sed totam excuterent Evangelii legem, ad quam illa quoque pertinere arbitrarentur. Pauci vero, ferrea quadam natura praediti, et eo rectorum, etiam nimiorum, pervicaciores, quo se ignavius plebs circunilasa in mala trahi pateretur, quas amplexi forent partes defendere perseverarent climque ingruente contagio, nulla alia salutis via pateat, quam si a corporibus tabe insecus secedatur, sapientes illi se a vulgo prorsus extraherent, habitarentque

Edita doctrina sapientsim templa serena,

sibi soria utiles, sed humanis rebus omnino infructuosi. Ita inter picureum gregem Stoicorum appareret paucitas, Christiani vero nusquam invenirentur. Stoicos enim non Christianos dico quos sera quaedam superbaque virtus eo adducit ut fratres suos, humiliore quidem, sed evangelicae tamen legi consentanea honestate conientos, contemnant et conviciis onerent, eorumque contactum, tanquam gulae, impudicitiae, ignaviae notandorum, refugiant. Ergo, cum ex illa Septimii severitate eventurum esset ut omnibus destinata religio in

paucorum Sectulam coarctaretur, nec quidquam ad publicorum morum valeret informationem, quis miretur unius auc-

153쪽

OPUSCULUM PHILOSOPHICUM. Miuritatem apud Ecclesiam non plus quam generis humani salutem valuisse, et circi unum illum, ubi hanc viam ingressus est, ingentem factam esse solitudinem'

154쪽

4M B u. S. F. TERTULLIANO

FERTUR DE SEPTIMI IUDICIUM. Iam quae sint Septimi in veritatem et Ecclesiam merita, quidve in ejus doctrina reprehendendum inveniatur, manise tum est tamen paucis, sub opusculi nostri fine, includendum videtur. In causa Christianorum oranda, Septimius ipsa vox est Ecclesiae se omnium scelerum labe puram testantis objectumque lactionis crimen, per enumerata praeceptorum suorum in rempublicam merita plenissimh diluentis. Philosophiam, durius quidem, propter longos errores philosophantiumque delicia, tractatam, fidei, hoe est Deo, ut par est, subjicii, et a primo gradu depulsam, secundo loco thcollocat, ut de perpetuis verisque humanae rationis juribus nil illi pereat non enim is est qui tantum divinae bonitatis munus hominum vitio cernens in prava detorqueri, in ipsius doni odium adducatur. Ergo philosophorum debellans errores, ipse philosophatur, Deumque unicum, materiae creatorem, extra tempus positum, humana curantem, atque ut bonis praemia, illi pravis aeterna supplicia parantem, optimis confirmat argumentis uuae causa condendi orbis exiiterit, quis homini in rerum natura locus assignetur, verbis edocet quibus nihil etiam nunc verius pleniusve habemus.

155쪽

OPUSCULUM BlLOSOPHICUM. 435 Humanam animam, adversus Platonem creatam, adversiis Stoicos liberam, adversus Epicurum simplicem uniusque su stantiae, adversus omnes eorpori semper adhaesuram defendit:

quae omnia plerique apud veteres philosophi partim nesciverant, partim aut abnuerant, aut dissimulaverant Ergo Noster his fidei doctrinis saces rationis admovens, ut ethnicae philosophiae inimicis, ita christiana defensoribus annumera

dus est.

Adjunxit tamen errores, alios in verbis tantum, alios ipsis in rebus sitos. Siquidem quae de divino orpore, divininuetiis loquitur, si benignδ interpreteris, omni impietate carent;

quae vero de humanae animae colore, mDirudine, rifariamque disιansio finxit, nullo modo turpi superstitionis crimine absolvi possunt. Quod ad bella cum haeretieis gesta attinet, taceo singulos singulis sum praeliis cum vero hae pestes, mutatis pro locorum temporumque varietate omis atque coloribus, eaedem semper tamen renascantur, Septimius,

provida mente fabricavit, praescriptiones scilicet exceptionesque quaSdam, universis haereticis, ante initum cum singulis ceriamen, profligandis aptissimas, ut Septimiana praecepta, si nihil detrahens, pauca addideris, optimam adversus ti reses disputandi normam nostris etiam temporibus praebeant. In moribus informandis, unum ante omnia studuit, nempe ut inter Christianorum Ethnicorumque vitam, inter evangelicas philosophicasque virtutes, quam latissimum hiarei intervallum. Ind est, quod patientiae, nominis apud Stoicos jactatissimi, speciem tantum in saeculo, veritatem in Ecclesia reperiri tanta cura ostendit: ind quod operariis omnes artes vel minimae cum idololatria assinitatis suspectas, viduis nuptias infideles, seminis luxum, omnibus spectacula interdicit. Quod studium, etsi per se laudandum est, tamen hominem satis per se ad

156쪽

- DEAE S. F. TERTULLIANO nimia pronum, insuper sub vitae fine Montani severitata eaptum, in sententias adeo duras adduxit, ut Christianis in civitatibus degendi omnem auferat facultatem.

Ex Septimio jam haereseo, et inexpiabilibus odiis Melesiam

quondam suam prosequente, nil nobis hauriendum visum est, praeter miserrima humanae levitatis documenta, quam de portu in altum vel minima aurula immittat und spectatissimo cuique diligentissime cavendum ne ullius pravae cupiditatis halitu speculum illud veritatis obscurari patratur, quo Deus humanam animam donare dignatus est, neve vigilias humilitatis, scientiae divinarum rerum tuendae aptissimas, remittat. Has paucis comprehendisse satis esset, si nihil aliud spe laremus quam de Septimii controversiis, m certum doctrinae corpus coactis, liberum serre judicium, et hujus opusculi siqui fuerint lectoribus auctores esse ut Septimium plenius cognosci re velint. Verum e lim nobis, ut exordientes prosessi Sumus, propositum fuerit, in Septimio, non ipsum magici tueri Septimium, quam illam, cui tot seriptis inseruiit Ε clesiam, illuc und sumus profecti jam censemus revertendum, ut per tam clarum pateat exemplum, quot quantasque uillitates humanis non moribus tantum, sed etiam ingeniis christiana disciplina conserat. Si enim infelicem hominis exitum respicientes, quae suerit ejus indoles recogitemus, satis probabiliter conjicere licebit qualem habituri fuissemus Septimium, si, inter ethnicas artes educatus, Evangelii lumine per totam aetatem caruisset. Durus, et acerbus, et imbecillitati humanae, cum de moribus agitur, nihil concedens, in disputando subtilis et vehemens, ita tamen ut mentis aciem terreni quasi sensus hebetarent, liberumque tardarent ad divina et incorporea volatum, ipsa natura ad amplexandam Stinorum disciplinam, ingenio suo simillimam, videtur suisse formatus. Habuissemus igitur Africum quemdam Epictetum aut Senecam, qui splendidis stolicas disciplinae mendaciis vitam viresque impendens, multis libris, virtviem

ad beaι uisendum se ipsa esse eontentam, Morem malis non

157쪽

unnumerandum, sapientem omnia sua in re halere, omnes praeter unum sapientem a viri anire, mundum perseeummum

eas divinumque animal, docuisset quae et complures alii docuerant, et curandis generis humani morbis, aut nihil, aut ceri non multum, profuerant. Atque, ne fori haec ad arbitrium fingi videantur, tanta fuit Septimiani ingenii cum Stesm-rum paradoxis, totaque sectae doctrina assinitas, ut, simul atque stoi ea quaedam illum contumacia ab Ecclesiae unitate sejunxit, ei potissimum sectae sese addixerit, quae Evangelium, non christiana, sed stoica vera severitate corruperat.

Talia Septimi ingenium pollicebatur imbrialia exhibuit,

ubi naturalem cursum, ruptis objicibus, sequi incepit. Nunc si respicias qualem formam materiae, ut secundae, ita rebelli, christiana disciplina induerit, miraberis nil Nostro boni aut mali fuisse ingenitum quod non aut melius effecerit, aut eo rexerit, nihil defuisse quod non suppleverit. Illa selum se reum ita emolliit, ut exprimendis suavissimis humani pectoris affectibus aptus emeeretur illa immites ita flexit animos, ut de bonitate divina, de dilectionis mei etiam erga inimicos adimplendo, de misericordia erga peccatores exercenda, de Obsequio principibus, etiam crudelissimis debito, de illa morum suavitate per quam, quanti im divina praecepta patiuntur, ut ridensibus adrident, ita lentibus adllen Christiani, iamdiu opum sentiret et loqueretur, quamdiu Ecclesiam audivit, optimam medietatis inter extrema servandae magistram illa ferox ingenium, ei barbaricas quasi libertatis avidum, divinae auctoritati in Ecclesia vigenii adeo secit obsequentem, ut obsequendi necessitatem et causas etiam alios doceret. - Denique, si ad ea spectes quissius diutissimε et libentissimh immorati sumus, quidquid errorum in Septimii philosophia notavimus, ipsum auctoris peccavit ingenium, robore quidem et acumine conspicuum, sed non satis sui compos, et saeptiis, insequendi erroris quae Nostro una sui causa philosophandi ardore, ultra prudentiae veritatisque metas abreptum, praeterea, propter quamdam rusticitatem, aut si malis asticam barbariem,

158쪽

1M DEAE S. F. TERTULLIAN eorum amantius quae tanguntur et cernuntur quam quae solo

adiri possunt intellectu. - Vera autem, et pulchra, et bona, quae pars long major est, a christiano sonte manifestissimi oriuntur quumque magna laudi si Sepsimio eorum quae fide tenebat, intellectum quaesivisse, quaesitum invenisse, inventum omnibus eloquentiae gemmis decorasse, multo majus ipsius doctrinae decus est, quae se illi praebuit lucidandam. Sola enim quid Beus et mundus inter se disserant edocuit, und rerum natura oriatur, quem ad finem condita et exo nata suerit, quae sit humanae animae, semper antea aut ultra modum magnificatae, aut in immeritam depressae humilitatem, vera natura, veraque dignitas. Und judicari potest utri deveritate, et philosophia melius mereantur, qui chrissianam fidem acerbissimis odiis persequentes, tantum lumen tot jam saeculis accensum, toties de humana ratione optimδ meritum exunguere nituntur, ut philosophia, caecam per noctem gubernatore destituta, in mare reseratur tot naufragiis inclytum Pan qui illam fidei cum philosophia, Dei cum hominibus societatem, aequissimis legibus a Christo constitutam, a sanctis Ecclesiae Patribus inter supplicia consecratam, a Summis quibus Scholastica floruit doctoribus coarctatam a splendidissimis recensorum aetatum ingeniis religios observatam, nostro tempori per tot ruinas de rationis insa mitate admonito, apprim necessariam, istis fovent viribus, totoque pectore

amplectuntur.

159쪽

PRooem Ckpu I. me Septimi vita et scriptis ll. Septimius Ecclesiae, lactionis reae defensor III. Septimius morum informator 26 IV. Septimius philosophus 52 V. Septimius catholicae fidei adversus haereticosor Pugnat 405-- VI. Septimius haereticus I VII.Fertur de Septimio iudicium 154- Vidi ac perlegi, Lutetiae Parisiorum, in Sorbona, pr id decembr. ann. Η DCCC LIV. Facultatis Litterarum in academili Parisiens decanus,

Typis mandetur Parisientis Reeι-,

SEARCH

MENU NAVIGATION