De Q.S.F. Tertulliano opusculum philosophicum ...

발행: 1855년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

opUMULUM PHlLOSOPElcUM. illati, neque Eeclesia resecius per schismata artus ita doluit ut, illis amissis, vivendi quoque potestas deficeret, nullaque reparandae cladis spes superesset. Quoniam igitur universa Ecclesiae, non singulis sedibus, divinum auxilium perpetuaque veritas promissa sunt, fierique

potest quod res ipsa probavit ut Ecclesiae etiam apostolieae in integrum deficiant, regulis a Septimio propositis aliquid via

detur addendum. Ad quas enim, compendii causa, eonfugit praescriptiones optimae sunt adversus haereticum ab illa in Fa eruditus est Ecclesia se separantem, nec minus adversiis Minerum, quam adversius Marcionem valent. Vix tamen sum-cioni, si tota alicujus regionis Ecclesia erroris arguenda sit, si pravam, sed antiquam traditionem ut Cypriano florente, in Africa, de haereticorum baptismate aecidit pro vera defendat, Scripturarum legitimam continuamque possessionem ja tam et iis quae cum ipsa non consentiunt haeresim objiciens. Quid tunc suspensas mentes in aliquam certam convertet sententiam, quibusve notis veram agnoscemus Ecclesiam, quum utrinque apostolicae inveniantur Ecclesiae, totusque in partes abierit orbis Dum ibi expediendae dimeultatis rationes ocourrunt. Primum, ad universam, si fieri potest, reseratur Ecclesiam ipsa ubi sit, et noscet, et docebit. Aut, si loca temporaque obstent quominiis episcopi, jam non, ut quondam, unius imperii finibus contenti, ex omnibus mundi partibus in unam curiam conveniant, aliqua detur principalis Ecclesia cujus doctrinae consentire catholicum sit, dissentire haereticum illae demum apostolicae habebuntur Ecclesiae quae cum illo capite communicabunt. Sic in corpore humano, ut scias vivantne singula membra, non quaeris utrum pes cum manu, sed utram ambo eum capite quasi cum quodam vitae sonte servent societatem:

si ruperint, paralysis est. Diversa his tuendae unitatis rationibus utilitas altera maximis in causis erit adhibenda, elim totus agetur Christianismus, omnesque Ecclesias discordia pervaserit altera facilior, quotidianisque aecommodatior usibus:

132쪽

ll DEAE S. F. ERTΠLL Amutraque em de utraque optim meretur, quamvis quidam inimicitias inter illas movere conati sint. Ambas semper in Ecclesia suisse complura testimonia probant: jacuisse aliquandiu quis miretur atque unam semper jacuissent, ut arma in armamentario, ensis in vagina, dum pax obtinet, quie cunt Sed neque ensis, cum adest hostis, tum primum cuditur, neque suus Ecclesiam conditor inermem adversus repentina pericula reliquerat.

Haec Septimii doctrinam, de Ecclesia propter unitaten antiquitatemque ab adulteris posterioribusque disciplinis dignoscenda, non mutant, sed pleniorem magisque sibi cohaerentemesticiunt quipp ad servandam perennem in credendo ooncordiam spectant, quam ille, se ipse praedamnans, tanquam optimam veritatis notam iterum iterumque laudavit. Non ulla post illum expeditior firmiorve praescriptio inventa est, per quam a tractatione Scripturarum haeretici prohiberentur semperque una sui unodis, una pontificibus cura; ut, quoties res posceret, perpetuam immotamque Ecclemae fidem declararent, antiquitatisque murum novarum rerum auctoribus opponerent. Iam τὸ quod tibique, quod 3emper obtinebat, et optima credendi regula habebatur. Hoc telo Septimius Marcionem, Apellem, Hermogenem, multosque

alios profligavit hoc ipse ad quod nobis deveniendum dolemus confossus est.

133쪽

SEPTINIL HAERETICUS. Duas ob caiisas creditur Septimius se in Montani hae . resim praecipitem dedisse. Quidam arbitrantur homini semper in nimia et violenta prono magnam opinionummorumque, quam ista disciplina jactabat, austeritatem placuisse neque nos negavimus in Nostro, ut sermonis vehementiam selique asperitatem, ita animum immitiori cuique sententia laventem reperiri. Verum, si nil aliud causae interfuisset, numquam haec severitas tantur in eo, mea quidem sententia, valuisset, ut, totius vitae cursu mutato, in aliena castra transiret, rumperetque, quod ipse toties haereticis objecerat, apostolicarum ecclesiarum communionem.

Quin illa, quam memorant, duritia Ecclesiae fideique uni-ivim 3Dtim stabat regno incolumis, regnumque rigebat consiliis,

multo habuit antiquiorem; neque hanc instituerat fidei regulam, ut quisque, quod sibi placuisset, sed quod traditum suerat, probaret Adde qubd illis temporibus, non mollem, eid lieatam ei Epicuream disciplinam Christiani sequebantur, sed eam quae nostrae aetati nostraeque ignaviae intolerabilis, quantaelibet severitati sussicere valerei. Quod non ex infidis conji-

134쪽

14 B u. S. F. TERTULLIANO

cimus documentis. Ipsa Sepsimit, jam haeretici, jam suis infesti, testimonia invocamus, ipsosque libros quos ideo conscripsit, ut bilem in psyehieos sive animales sic enim Catholicos appellabat conceptam effunderet nil eis objici videbis quod

a purissima sanctitate morum, nediim a communi honestate, alienum deprehendatur, multosque, quales describit sui temporis pagehieos, nostro ostendi saeculo optabis. Alii, B. Bieronsmo auctore, Septimium serunt, invidia cleri Romani exacerbatum, ab unitate descivisse. Quibus haud absum ut assentiam. Numquam enim mihi persuadebo tantum veritatis lumen, sine maxima totius animi perturbatione, restinctum. Errare enim in uno aut altero omnium est, nec aliam poscit causam quam ingenitam humano ingenio infirmitatem paucorum vero, ab ipsa veritatis regula penitus et in universum deficere, mentemque plenissima antehac luce ilhistratam, in densissimas delabi tenebras. Quod si tingui rum historiam tecum revolvas, aut voluptate illectos, ut Benricum Anglum, aut superbia pertinae obeascalas, ei alicujus injuriae opinione exasperatos, ut Minerum, invenies. Atque utinam non nostra quoque tempora documentum attulissent quantas in magnis mentibus, sed sui plus aequo plenis, Supe bis clades operetur, ubi illas, propter aliquam repulsam, sive jure sive immerito, acceptam, exarserintl gb ira hominem antea perspicacissimum eo amentiae perduxit, non ut argumentando quod minim mirarer decipi-retur, sed ut se quod multo turpius mulierculis, somnia sabulasque divinorum oraculorum nomine venditantibus, totum et quasi vinctum traderet. Illud enim fuit totius seciae landamentum, Montanum, aut ipsum pro Paracleto habendum, aut a Paracleto plenius quam quemquam alium illuminari, item Pristis et Maximilla revelationes pro veris accipiendas prophetiis Cernis quantus novarum rerum proferatur apparatus. Promittitur Spiritus cujus id muneris est ut nos omnem doceat veritatem. Ergo quantum Evangelium antiquae Mosis disciplinae, tantum Evangelio nova distabunt revelationes bonaque

135쪽

oPUSCULUM PHILOSOPHICUM. 115 spes exoritur Dei ipsius jam non per sprevium e in aenig- mala sed a facie ad faelem, lauti eat, conspiciendi. Nunc, si

roges: Quid dignum tanto serat hic promissor hiatu fpaucissima, et ea minimi momenti invenies: 1 Fugiendum in persecutione non esse;

2 Non dandum fornicatoribus paenitendi locum; 3 Secundas nuptias stupri loco habendas; si Nova jejunia, erophagias, stationes Catholicis disciplinae addenda esse. Habes totam Montanismi formam et nunc pronuntia tantine Septimi fuerit veterem laudem, tot partam laboribus, perdere, totamque vitae antecedentis sententiam respuere. Utut est, haec omnia Noster amplaxus est, singulaque singulis libris propugnavit. Quos si animo neutram in sententiam vergente, perlegas, Septimium quidem agnosces, sed mutatum miraberis. Non iidem sunt qui solebant ejus eloquentiae nervi, pravasque opiniones prioribus defendi argumentis, ne speciem quidem veritatis prae se serentibus ut credas veritatem a desertore suo exigere poenas, dum illum quasi capite minuit, ei proprio cogit ingeni superesse. Quod si quis et an inconsideratδque scandaligetur quod tantum has reses valeant, ut ille fidelissimus, prudentissimus, et usita-

tissimus in Ecclesia in illam partem transierit l), n ipso

respondebit Septimius, de se serens sententiam, et neque pru- dentes, neque fideles, neque usitatos aestimandos, quos ha, reses potuerint demutare; nec mirum ut probatus aliquis et retro postea excidat Saul bonus prae caeteris livore postea exertitur David vir bonus secundum cor Domini; posteac aedis et stupri reus est. Quid ergo si episcopus, si diaco- nus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus h

1 De Proscript haeret. DI.

136쪽

l 6 DE Q. S. F. TERTULLIANO

regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obii- nere l)' ,

Cuperemus de his retieere qua B. Aurelius tremenda esse, non ridenda docet. Verum, cum illud sit summae sapientiae proprium ui etiam pessima optimo fini subservire cogantur, haud inutile fuerit tantas contemplari ruinas Monebimur enim illas intuentes, non nimis alia sapiendum, nec humanas umquam obliviseendum infirmitatis, eum Septimium neque spectata virtus, neque egregium ingenium a gravis, simo vitio, turpissimisque erroribus immunem servaverint: dein veritatem mole sua stare, nulliusque indigere patrocinio, et eloquentissimis oratoribus, doctissimis philosophis, tanquam clientibus uti, non patronis; qui si ab illa deficiant, hi quidem toto pondere ruant, ipsa vero inconcussa

permaneat.

Attamen non tantum potuit Septimi offundi ealiginis ut se sibi minim consentire non perspiceret nec desuerunt apud Catholicos qui eum levitatis et apostasiae arguerent. Quum igitur saeptilis se purgare aggrederetur, quem putas, constantissimum habuit adversarium, ineluctabiles pravis subtilitati s responsiones opponentem Septimium. Ille, inquam, Merrimus fidei defensor, quoeum nulli ex haereticis gradum eonferre impun licuit, omnia sophismata quibus ad tegendam desectionis infamiam usurus erat et praesensit et nominatim consutavit, ut alterum mihi videar audire cum altero his proph verbis eossoquentem.

Non admittendos ad poenitentiam ornicatores censeo, adversus psychicos, adversus meae sententiae retro penes

illos quondam societatem, quo magis hoc mihi in notam levitatis objectent. At enim me non magis dedecorabit utilis

levitas, quam marit nocens. Non sussundor errore quo 1 De Praescript 3 3.

137쪽

oPUSCUMIM PHILOSOPHICUM. ii et carui, quia caruisse delector nemo proficiens erubes

Unum et certum aliquid institutum est a Christo quod credere omnimodo debeas, et idcirco quaerere, ut possis, et iam inveneris, credere. Unius porro et certi instituti infi-c ita inquisitio non potest esse quaerendum est, donec in venias, et credendum ubi inveneris et nihil amplius nisi custodiendum quod credidisti dum hoc insuper credas aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum 2). 3 Caeterum et ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et verum, quod sit prius traditum, id autem extraneum et salsum, quod sit posterius immissum Ede ergo originem Ecclesiae tuae evolve ordinem episcoporum tuorum, ut primus ex illis aliquem apostolum aut apostolicum virum habuerit auctorem 3). a

Quid ad Ecclesiam, et quidem tuam, psychice Ecclesia principaliter est Spiritus; atque exind numerus omnis qui

in veram fidem conspiraverint. Ecclesia ab auctore cense- tur. Et ideo Ecclesiae potestatem agnoscimus, sed Mesraio 4 Spiriin per spiritalem hominem, nonaeeisau numeri epis- eoporum 4 .

Nos cum apostolieis Ecclesiis communicamus, quae suam ab apostolis doctrinam acceperunt, apostoli a Christo, Christus hieo. Tu quis es' quando, aut undδ venis non a Christo habens quod de tua electione sectatus es, Chris

138쪽

118 DEAE S. F. TERTULLIANO

Ego ver contendo quaedam ab apostolis non tradita fuisse, ipsumque Dominum hac de re pronuntiasse Dicense enim : Adhue mulι haleo quo loquar vobis, sed nondum po- testis portare ea quum venerit Spiritus Sanetus, ipse docebite vos omnem veritatem, satis uiique praetendit ea acturum illum quae nova existimari possint, ut numquam retro

edita Paracleius multa habens edocere quae in illum dist crati Dominus, ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus; et sie, de principali regula agnitus, illa multa quae sunt disciplinarum revelabii l'. s

Scio haereticos dicere solitos, non omnia apostolos Scisse, Christum reprehensioni subjicientes, qui minus instructos apostolos miserit. Quis autem integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, indi viduos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana quae populo intelligere non liceret Latuit aliquid Petrum, aedificandae Ecclesiae petram dictum, claves regni caelorum consecutum, et solvendi et alligandi in caelis et in terris potestatem 'Latuit et Joannem aliquid dilectissimum Domino, pector ejus incubantem, quem loco suo filium Mariae demonstravit Quid eos igno rasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit, et insu per de caelo Patris vocem Dixerat plan aliquando multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potesιis moia ea sustinere. Tamen adiiciens: Cum uenerit ille Spiritus peritatis, deduees vos in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis re promiserat ei utique implevit repromissum 23. Ne verbum quidem addemus quis enim et melius ei ple-

139쪽

nius quam Septimius ipse Septimio respondeat, aut indelebiliorem illi proditae veritatis nolam inurat ' Causa αδ finita est; nec diutius hisce ruinis immoraremur, ni liberet inquirere qua disputandi ratione contra Catholicos uiatur, quidve pristina secum virtutis in aliena castra ianius perfuga transtulerit Cernetur interdi im sibi aut omnino salsa, aut cerisi dubia principia sumens, undδ possit quidquid libuerit concludere. Saepius vero de ipsaqu-tione aut nulla aut perpauca disserit, eaque de quibusdam verbis exemplisve Scripturarum, quae in suam sententiam, vald renitentia, detorsit. Sed extra juxtaque quaestionem, aliquid eligit in consesso situm, in quo

confirmando se gravissimum et copiosissimum exhibet: deinde in id elaborat, ut inter hanc, quam nemo ambigit, veritatem, et eam, quam insinuare studet, haeresim, nihil interesse persuadeat cum interea non operosum sit dolum hominis, si quis velit, manifestissimum deprehendere. Postremo, ovanti similis, totam rem expeditam esse conclamat, quae iamen integra permanet. Quidquid enim in his libris praeclari disputatur, nihil ad rem pertinet, et pro nobis aest, et catholicum est, licet adversus Catholicos dirigatur quidquid vero ad confirmandam Montani disciplinam spectat, miser ab illo quem miramur Septimio deficit.

I. Primum monogamiam defensurus, quum omnis in eo quaestio versaretur uirum secundas nuptias tanquam honestas tolerare, an tanquam impudicas proscribere deceret, sic praelium instruxit, in prima acie adeo vera disponens, ut nemo repugnare aut velit aut possit Multa si Deo ita permitti, ut alia tamen his praeponat virginitatem nuptiis meliorem et numini acceptiorem esse e Pod plenius Beo a Melibe vacetur semper adulterium, repudium ver in nova lege, prohibita suisse carni obsistendum; digamiam ab apostolo episcopis uterdictam pulchrun esse, et ab Ethnicis etiam laudatum, si quis post conjugis discessum se ab alterius amore servet integrum. Vide nunc quid, si Septimio credas, ex singulis sequatur

140쪽

m DE Q. S. F. TER LLIANO

1 Delinquit qui divino permisso utitur, et ea non eligit quae Deus praeponit. Etenim et ex indulgentia est quodcumqus per mittitur: quae etsi sine voluntate non est, quia tamen ali quam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de invitac ni voluntate, passa causam sui, quae cogit voluntatem. Vide qualis sit voluntas, cujus alter est causa. . . Dubiumne est nobis ea sectanda esse quae mavult, cum quae minus

vult quia alia magis vult perind4 habenda sint atque si no- lit Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem majore delevit. Si ideo utramque voluntatem declaravit ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contis

voluntatem ejus sapis, magisque offendis quam promereris. Ex parte delinquis ex parte, si non delinquis, non tamene promereris. Porro et promereri nolle, delinquere est l).30uis non videat his verbis, inter praecepta quae omnibus imponuntur, et consilia quae paucis proponuntur, totum testiuiscrimen, atque hanc ore, si Septimi sententia obtineat, Christianorum conditionem, ut, ni summum evangelicae per sectionis culmen attigerint, statim in barathrum peccati decidant. Iam neque primis parcetur nuptiis, quarum eadem sermε conditio est; omnibus in deserta confugiendum erit optimoque jure omnes civitates id genus hominum, sylvimis et exules ridae 23, odio habebunt. 2 Meundae nuptiae, eadem qua stupra lege, prohibentur. Si penitus Apostoli sensus interpretemur, non aliud dicen-

dum erit Mundum matrimoniunx quam species stupri. Quum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere quem admodi im uxoribus placeant, utique de cultu, et omatu, et omni studio formas, de sorma autem et cultu plaeere carna lis concupiscentias ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimo- nium, quoniam ea in illo deprehendo quae stupro compe-

SEARCH

MENU NAVIGATION