M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

4쪽

FRAGMENTORUM

ANDREAE PATRICII

s TRICE CONI s

ADNOTATIONIBUS. Omnia ex eis em secunda editioine

laesees item, ueterum seriptorum, & rerum ac ueroborum eopiosissimi.

Venet', ex Vscina Stella Iordaninisti

f, Bibliothecae Domiis Romanae Pauperian AD Matris Dei scholarum Piarum. μα

6쪽

PHILI P. PAD NE VIO

Patrono Opt. ANDR. 1 PATRICIUS S.

dem mitto PHILI P. PADNEVI, testem, ut arbitror,lO'cupletem constantissimae meae erga te uoluntatis . Cui si tu quoque pari & mutua uoluntate respondere uicissim uolueris, nihil est, quod me factibulus consiliiq; mei possit poenitere,qui libru meum

in eiusdem patroni nomine uoluerim rursus populo apparere,cuius tutelae iam inde a principio commis. sus per me esset & consecratus.Quanquam ego quoque, cum hanc studiosorum hominu conditionem mecum reputo PHILI P. Pontifex, haudquaquam ita praeclare cum litteris in Polonia agi uideo, ut nimis multos habere possimus in hac nostra Repub.ex quibus idoneo. librorum patronos praecipue deligere,&ad quos potissimum haec eiusmodi, cum ulla bonarum litterarum dignitate atque fructu,mittere possemus. Circumfer enim mihi paulisper oculos,& uniuersam Poloniam animo complectere, repen a ries

7쪽

ries moribus, legibusq; nostris nilnquam informari

homines, ut aut ipsi in studiis aeque aliis cum gentibus exccllere, aut ea, sic ut par est, pro dignitate eo- . rum aestimare uelle uideantur. Quae duo ubi ita absunt, ut neutrum appareat, ibi miserrimam omnino esse studiosorum& in litteris uersantium hominum conditionem necesse est . Nos autem, quot, quaeso,

leges habemus, aut quam dilisenter latas,de studiis litterarum, de ii his, qisi ea sorte c sectaturi essentΘPerpaucas sane, in tabulis, & monumentis publicis

numerare possumus, quae ipsae per speciem tantum,&, ut loquimur, dicis tantum causa, in comitiis ferri solent, obseruari certe in ciuitate non solent. Eae autem quoque ipsae cuiusmodi sunt Θ Non excutio: tibi potius uiro prudenti', totum hoc cogitandum relinquo . Ego quidem, ne, s obseruarentur quidem quae sanciuntur, nimis beatam esse dicerem litterarum in Polonia conditionem. At uero moribus se stan correximus, quod ferundis legibus omissum fuit: sicut Lacedaemoniorum Rem p. moribus magis quam legibus administratam fuisse auctores prodi- tirunt.Vtinam id PADNEVi ue dicere possemus aut utinam in hoc genere, si legum curam posterio

rem duximus, mores saltem maiorum nostrorum,

moribus nostris, retinere uoluissemus: qui studiis

quidem ipsis eiusmodi olim praemia in hac Repub. proposuerant, ut sine ullo distri inine,Tros Tyriusq;,

qui modo in ullo litterarum genere mediocriter ueriatus esse uideretur, is ad summos quosque, in primis uero ad Ecclesiasticos honores, cx aequo apud

I admitteretur. Nos uero eorum posteri quid Nimirum

8쪽

mirum hanc tam diffusam, & tam lath patentem maiorum nostrorum liberalitatem, qui hanc nostram Rempub. comunem quasi omnium gentium & nationum patriam esse olim patiebantur , semel atque iterum ita sensim astrinximus, ut primum quidem externos tantum excluderet, nostros omnes complecteretur, deinde uero, nostra iam fere memoria, deiectu etiam inter nostros facto, ad partem duntaxat ciuium uniuersa propemodum redacta iam esse uia deatur. Id quod adhuc quidem non tam reprehenderem, si citra summam bonarum omnium artium& litterarum ignominiam faetum extitiiset & si suus ac debitus bonis litteris & artibus honos, suaque ac debita dignitas in Repub. remansisset . Nunc autem omnibus honoribus Reipub. translatis a litteris, ad quae uis alia, qui quaeso sunt mores nostri Equidem qui aditum sibi ad honores sine litteris patere uidet, litteras fere aspernantur. Cur enim non aspernentur

plenas sudoris&pulueris, minime sibi fructuosi Qui autem ne cum litteris quidem aliquid se m gnum in Repub. adipisci posse intelligunt, eorum

omnem industriam, cum in maxima sane praemiorum desperatione uersari oporteat, miruim non est,

si nihil ab illis praeclari, nihilque ad posteritatis non

modo admirationem,sed ne commendationem quidem possit proficisci. Omnes quidem sere a nutricet tradimur passim ad magistros,sed curὸ nisi,ut ne litteras prorsus nescire uideamur. Quantulu enim est id quaeso, quod cum magistris sumus aut quantam demum in illa breuitate temporis, operara litteris

damus Aut uero magistri etiam ipsi mediusfidius,

quid

9쪽

quid spectant, cum pueritiam nostram formandam ac regendam suscipiunt ξ nimirum hi quidem,si modo sunt elegantiore aliquo, nec seruili prorsus ingenio praediti,non spectant, ut quam diutissime ornent Spartam, quam semel nacti fuerunt, sed ut ipsi quoque hoc labore suo quam breuissimo tempore perfungantur: & ut munus hoc docendi non diutius sustineat, quam ut in gratiam modo uiri alicuius Principis illabantur, qui cos ad suas aulicas operas, id autem est, ad nihil prope agendum, pelliciat& in- uitet. Nos uero uicissim,qui in illorum disciplina sumus,atque adeo hi quoque ipsi qui nos in eorum disciplinam tradiderunt, propinqui nostri, nihilo ab ijs diuers, eodem fere omnes, quo & magistri ipsi ,

collineare consuevimus: nimirum uix quinquennio

interdum illo Pythagorico apud magistros exacto, omnino autem pueritia ipsa uix praetergressa, studia, ct magistros de rimus, & ad aulas conuolamus. Pauci, pauci, quos aequus amauit Iupiter, illud uix xandem sustinemus, ut adolelcenti*m etiam integram in studiis litterarum transigamus. Quid tum autem praeterea ξ quid ξ Illud uidelicet, quod nostra ingenia, nihilo, ut arbitror, ingeniis omnium

politarum gentium ac nationum inferiora, n*nsonium obtundi sed etiam enecat, quod omnia quae litteris cunque continentur, ut sorte fortuna in quodque eorum inciderimus, ita corripimus, ut si in tumultu aliquo,aut si in naufragio res ageretur,non aliter ageretur: uidelice hqc corripimus, modo

illud: constantiam quidem cer e in persequendo uno atque eodeRquidiqru ligenere,aquibςmus nullam. Ita

10쪽

lia esim uarii esse uolumus, fimus nulli. Cum enim

breue admodum tempus in litteris ponamus, tum praeterea omnem illam breuitatem temporis,in carpendis modo summis diuersorum studiorum apicibus transmittimus: quae res cum delectationem quidem habeat, fructu plane destituta sit, speciem nobi tanthin eruditionis cuiusdam adumbrath con-riliat, ueram autem expressam sapientiae do prudentiae effigiem non praestat, quarum ueritasmon in fastigio collocata, sed in proiando, ut Democritus dicebat, a natura est demersa. Hoc autem eiusmodi consitum nostrum,& h*c eiusmodi remissa erga bonas omnes artes antimi nostri affectio,ad miratio item, mea quidem sententia, non habet. Neque Gnim studiis litterarum,sed quibusvis rebus aliis, honores in repub. propositos habemus: & eos, qui inter nos perpauci admodum, Solonem imitati, in stadiis sorbe diutius permanere constituerunt, per proubrum,ignavos & umbratiles homines appellamus. ni sunt uidelicet mores nostri,quibus id,quod in ueterum legibus & moribus, pro parte bonarum litterarum, parum cautum fuit, pulcherrime correxi amus: nimirum ut bonae artes omnes, quae antea iis

repub. nostra vix haerebant, hac ratione quamprimum inde praecipites eiicerentur. His autem nostris moribus, quotum quenq; existinias studiis lit terarii ex animo bene uelle mitio bend uelle: quo- tum quenq; uero existimas uel simulare saltem bene se ijs uelle ξQuod ubi fit, ecquem nani exoninibus deligas , cui potissimum librum tuum recte te dedi

care posse existimes Θ Qui optinii sunt, ij in libris

quidem,

SEARCH

MENU NAVIGATION