M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

quam quod libri utiq, illi per nyndinas&nurca.

tus,tanquam in pompa aliqua circumseruntur, qui eorum nomen ac titulos, aeneis expretas characte ribus, repraesentant . Ceteri aut totum ipsum sch

lasticorum librorum genus peros nis si qui sortEliber idem doceat, quod quilibet de populo scire se profitetur, omnes prorsus respuunt,& pro nihilo duicunt: aut uerb etiam, quod multo magis est deplorandum, totum hoc philosophari palam irrident, di eos qui id genus uitae consectantur, in uilissimis, habenti cum sint ipsi tantὁ mancipia uiliora, quanto magis philosophi quidem nihil eorum admirantur, quae ipsi contemnere se audeant profiteri, ipsi autem nihil fere aliud admirari soleant, quam quae

contemnuntur a philosophis,non uerbis solii mised etiam animo, & genere prorsus professionis toto.

Itaq; hi quidem dedicandis sibi libris, non modo non clyiuntur, sed etiam si quis bonus hoc ossicio

aduersus eos utatur, eum, quasi arcae suae, quam

omnibus omnium generum libris longe anteponunt, insidias iacientem, suspectum prorsus habendaci nullamnili uerb, molles scilicet atque delicatuli homines,primum scholastica omnia,nihil ad se existimat pertinere, quippe quae sibi duriora ac rigidiora uideatur,deinde aute cetera quoq;. quae secundo populo in uulgus sere emittuntur, ea ubi semel atq; iterum, temporis causa, satis frigide laudauerunt, paullo post non minus ac priora fastidiunt. Ex quo sane,in hac eiusmodi morum ac temporum nostrorum peruerstate, fit, ut eum, cui liber recte dicarie possit,

12쪽

possit, inuenire, qu Em librum Ipsum conscribere non multo facilius existimetur. Ex quo ipso illud etiam sequitur, ut non modo iam scholas vix teneamus, summo consilio a maioribus nostris fundatas ac constitutas, sed ut etiam priuatorum hominum

studia, qui utcunq; hactenus in litteris uersari uidebatur,prorsus extinguamus itterasq; ipsas ita paul

latim ex Polonia tollamus, ut propediem ne uestigium quidem illarum relictum esse uideatur. Honore enim aluntur studia: qui si absit, aut si cesset, iacere ea primum ac languescere, deinde etiam cito post interire ac emori necesse est. Sublatis autem e medio atque emortuis litteris, quae erit obsecro uiata et consociatio hominum aut quod exilium hule ciuitati, quae seruitus huic libertati, qui tumultus

huic otio, quod bellum huic paci, quae confusio huic gubernationi, quae mors denique huic eiusmodi uitae,nsi anteponenda uidebitur)Quo magis sanEtuum est, P HILIP P E Praesul prouidere,ut si uetus bonarum litterarum & pristina dignitas recuperari plane non potest, ne quid saltem amplius de conditione illarum apud nos detrahatur. Cum enim tu, non sollim commune cum multis alijs,Episcopi munus atque officium in Ecclesia Dei geras, sed etiam

peculiarem prae ceteris tuis aequalibus, magistratum Cancellarij in schola nostra Cracouien. more maiorum sustineas, praetereaque etiam, cum ipse in his nostris artibus ita priuatim uersatus sis, ut tibi inde maximum ad maximas opes & honores aditum in Repub. nostra compararis, debes mehercle,

id in quo tam feliciter ipse uersatus es,saluum acin-

13쪽

tegrum posteris ueste relinquere, & totum id, quod bonarum artium praesidio in hac Repub. tibi *cquia

sisti ad earundem rursus praesidium hoc icmpore conserre, opesq; has istas, quas tibi omnes boni

favemus,& quam maxime diuturnas esse optamus, hanc j; adeo tantam auctoritatem, quantam tibi l cus et dignitas tua facile conciliat, ad earum salutem & dignitatem conuertere: quae nunc ad omnium uestrum pedes proiectae, opem, consilium,auxiliumq;, non amplius dubiis, sed prostratis iam pene rebus suis flagitant, a uobisq; contendunt, ut qua uobis omnia dederunt, quibus clari inter homines

ac illustres estis, earum uita saltem dc incolumitas hoc tempore conseruata per uos esse uideatur. Equidem tibi, P A D N E VI Pontifex, cum semper ali s,in unius cuiuslibet afflicti hominis casu & calamitate, laborandum Aomni studio pro tua pietate, contendendum esset, tum id praecipue in b c x in acerba di, indigna sortuna bonarum litterariim si praetermittis,culpa grauissima uacare non potes.Cum enim litterae ipsae ita de te snt olim merita, ut te suis propumanibus in tam alto dignitatis gradu collocarint, eo etiam loci hoc tempore con stituta ut in qu rum tu quondam patrocinio suauissime conquiesti, eat nunc ipsae in tuum patrocinium deuenerint, non p0tes nunc profecto, salua tua dignitate, quam mihi semper maximo studio tueri es uisus, supplicum de

manus ad te tendentium, preces auersari,quin ita te compares, ut earum sortunis labentibus, praesentis

smum subsidium attulisse uideare . Noli id, per Deos, aut differte ulterius, aut ad quosvis alios releia Sare

14쪽

gare. Dilationem enim neci es ipsa sitiphus pati pου test, & s posset, tamen, eum uideamus uitam ipsam

tuam, item ut aliorum omnium, infinitis casibus esse circumseptam , magnopere nobi; pertimescen dum esset, ne qui casus insperatus, praeclaram tuam in hoc genere uo Iuntatem, prius intercepisse uidea-riir,quam ea potueris explicare. Quo sanh fato miserabili nostra memoria extinctum esse IO AH Cho inium Esds opum Cracouiensem, tune patronum, nunc ite ro antecbs orem tuum, cum magno nostra& Scholarum omnium incredibili dolore record mur. Alios autem si respectas, tia tu mihi quidem cum ab animo ipse ingenioq; tuo, tum ab omnium

deesque magnorum uirorum natura & eonsuetudite dissentire uideris: quibus, ut scis, illud sese semper proposium Actitit, ut soli honestorum studiorum ac laborum quantumuis dissicilium principaulum ac functionem prae ceteris appeteret, nec quen' quam fere ad eorum communionem ac cietatem secum admitterenti fructus tantum thodo Iaboribus suis partos, multis,atque adch, i inintum in se esset, etiam omnibus hominibus,commune, facerent,neque in eo ullum adire uitae discrimen recusarent:

cum contru,quo quisque sit homo ignauior hoc magis labores quidem omnes , aut in uniuersum sibi parcens,defugiat,au si aliter fieri non potest, clos eorum quam plurimos& adiutores quaerat: fructibus autem alieno labore comparatis, tanquam fucus aliquis, totus inhiet. Quae uis enim, obsecro,adeantos labores apud Graecos adegit Codrum & Herculem quorum alterinteritu suo salutem patriae uo

15쪽

lans repraesentauit,alter autem conservandis ac iuuandis hominibus, maximas aerumnas moi estiasq;, summa sua uoluntate exantiauitὸ Aut quod tandem eiusmodi fatum crudele ursi Curtium apud Romanos λ cuius si ngularis pietas in patriam morte ipsius pro salute Reipub. ultro suscepta, nobilitata manet. Equidem non uis eos, neque fatum ullum, sed natura quaedam melior, & uirtus pectoribus ipsorum inhaerens, ad eiusmodi decus incitabat. Quid Decios tam patrem quam filium ρ quae eos potio Thracia,

aut quod tam potens uenenu efferauit, ut se pro Repub. ad perspicuam mortem deuouerent,& in in dias hostium copias, in perniciem suam instructas, nullis eius rei sociis expectandis, immitterent ZEadem illa uirtus,& eadem Reipub. charitas,quae in ceteris, in his quoque tamimagnifici operis effectrix extitit. Quorum paucorum uirtute &labore, non modo iam urbes & Respub. ip rum,temporibus illis respirarunt,sed etiam genus ipsum humanum pene uniuersum in omnem aeternitatem quodammo do est recreatum. Quid autem quoque ξ ne uetera

tantum & externa commemorem. quae res, praeter a

lios, permovit LASCVM nostrum aut quae omninutyrannica saeuitia tanta ceruici ipsius incubuit qui, cum posset inter suos, summa cum animi sui tranquillitate , & sine ulla ignominia certe quidem, addo etiam & cum honore, ea pace frui, quam tunc nobis diuina SIGISMUNDI regis, AUGUSTI huius patris,prudentia pepererat,peregre tame profectus, difficillimis & periculosssimis laboribus se immiscuit, Icbuslsuis gestis omnium sere nationum historiam aspergere,

16쪽

aspergere, quam domi suae uitam silentio transigere

maluit . De quo uiro cum ceterorum historicorum& poetarum, tum ne tuae quidem, quod scio, P A D N E VI, litterae conticescent. Licuit, licuit profecto omnibus his, quos dixi, & reliquis horum similibus, otiosis uiuere. Sed inest nimirum in magnis mentibus, cura & solicitudo illa singularis, quae assidue animos eorum exsuscitat,&maximos ad rem

gerendam facit, ignauia fugere, labores prae ceteris ultro appetere, & deniq; se totos in utilitatem communem effundere. Quamobrem situ quoq; uti es, ita haberi in magnis uiris uoles, alios quidem ad rem gerendam socios non magnopere respectabis, ipse autem propugnationem ac defensionem litterarum quam primum suscipies, test; ita geres, ut malis ceteros homines in hoc genere fructuum potius tuorum fieri participes,quam laborum consortes. Hanc ego tuam esse propriam cogitationem existimo, hoc munus fere praecipuum Pontificatus tui: quem si ulla alia re, hac certe una, crede mihi, admodum insignem,&ad hominum memoriam maxime commendabilem reddideris, si praeter communem uniuerso uestro ordini sacrorum &caeremoniarum curam,in quam te tamen iniquis istis temporibus non minus quam alios Pontifices incumbere necessum est, patrocinium tibi litterarum priuatim prae ceteris desumpseris, easq; in locum et dignitatem ueterem ac debitam reposueris. Id quod tu quidem non minus posse quam debere ui deris. Quod si tamen facti istius inter mortales pulcherrimi, aut tu collegam , propter inuidiam, desideras, aut uero res etia

17쪽

ipsa in omnes diffusa& omnibus eommunis ab uno administrari recte non potest, potius quam hancta praeclaram & nobis pernecessaria cogitationem te merea bijcias, libentibus tibi suffragijs nostris socium adiungemus, hominem amore coniunctissim v,uoluntate ad omnia honesta & laudabilia prora sus parem P E T R. Miscouium Regni Procancellarium: qui hos praestantes ac insignes conatus tuos studio suo libentissime prosequetur, tibiq; omni facultate eius muneris quod sibi post te in Repub.d Glatum, cum assidua beneuolentiae erga te suae signi ficatione administrat, uolens aderit . Tu modo dux α auctor tam praeclari facinoris, erige te: & ad quarte praeclara natura ac institutio tua, ad quae ossicis tui ratio ad quae rei ipsius necessitas & temporis opportunitas , ad quae omnes boni uocant & inuitant, ea suscipe,& quantum potes,potes autem sere quantum opus est, perfice, ut honos bonarum artium ac litterarum,in Polonia magna ex parte collapsus,per uos tam priuatim quam publice, uindicatus de iniusto diptitatis gradu repositus esse uideatur. Va s utar, in conuentu ordinum Poloniae. Idib. Apr.

M D LXIIII.

Auctores

18쪽

Auctores ex quibus fiam

menta haec Cic. collegimus. Acro.

Marcellinus Marcianus Capella. Aponius.

Nonius.

Augustinus.

Petrarcha.

Ausenius

plinius. Boethus.

Porphyrio.

Carisius. Pristianus.

Cicero .

cuinctilianus. Columelia. Rufinianus. Diomedes.

Seneca. Donatus. Servius.

Festus.

Seuerianus. Fortunatianus.

Solinus

Fronto. Suetonius. Gellius.

Tritemius. Hieronymuό. Valerius.

Isidorus. victorinus. Lactantius. Ulpianus. Agacrobius.

19쪽

Indices eorum librorum, qua singulis tomis continentur, suis quosque tomis

annexos reperies .

20쪽

ATRA CICONIS

In Tomum Primum

FRAGM E N TORVM

M. TVLLII CICERONIS. M P et E A v I mihi, ne quid sciens in his meis

adnotationibus attingerem eorum, quae ante me, cum a ceteris, tum a Sigonio praesertim, peritissime ad eos libros adnotata fuerunt. quid enim hunc honore eruditis viris non habeam aut quid etiam cum me,tum lectorem

quoque ipsum inani molestia . onerem λ id quod hoc quidem loco semel pro omnibus dictum esto. Orationes Ciceronis, praeter eas quidem, quae vulgatis libris continentur, has fuisse reperio, primum. Pro Tullio. . I.

Pro C.Corneli quae duae suae In Competitores. Pro Gallio. De L.Othone. . De prosicriptorum liberis. o.Metellina. De suo consulatu. In Clodium &L De Rege Ptolemio. Pro Vatinio. i,

SEARCH

MENU NAVIGATION