M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

s A N D R. PATRICII

adeptus est ut multis prodesse posset. Bis consul fuerat P. Ahicanus: & duos terrores huius ini perij,Carthagine,Numatiamq; deleveraticum accusauit L. Cottam. Erat in eo summa eloquentia,sunama fides, summa integritas, auctoritas tanta, quanta in ipso imperio popliti R. quod illius opera tenebatur. Saepe hoc maiores natu dicere audiui,hanc accusatoris eximiam dignitatem plurimum L. Cottae profuisse. noluerunt sapientissimi homines,qui tum rem illam iudicabant,ita quenqua cadere in iudicio,vi nimiis aduersarij viribus abiectus videretur.Quid Sergium Galbam nam traditum memoris est nonne proauo tuo, fortissimo atque florentissimo viro M.Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus R. eripuit Semper in hac ciuitate nimis magnis accusatorum opibus,& populus uniuersus,& sapientes,ac multum in posterunt prospicientes iudices restiterunt. Nolo,accusator in iudicium potentiam afferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam: valeant haec omnia ad salutem innocentium,ad opem ampotetum,ad auxilium calamitosori in periculo vero, & in pernicie ciuium repudientur. A quo etiam non magnopere abhorret illud eiusdem Ciceronis in oratione post reditum ad Ruirites in fine. Ulciscendae, tuquit,iniuriae facilior ratio est quam beneficij referendi,propterea &c. t O amorem mirum. J uinctil. lib. ix. cap. ii. in medio. Non in persenis tantum,inquit Quinctil. sed & in rebus versatur,lisccontraria dicendi,quam quae iiitelligi velis,ratio, ut totum pro

. Ligario prooemium,& illae eleuationes,videlicet. O dij boni. Scilicet is superis labor est. Et ille pro Oppio locus. O amorem mirum &c.

In orationem pro C. Manilio.

A NILI v M hunc accusatum fuisse constat, vel quod iudicium Cornelianum per Operarirm duces turbauisset, Cominijsq; accusatoribus mortem in ictasse diceretur,ut Pedianus significat, in praefatione Cornelianae primae: vet,ut Plutarchus scribit in vita Ciceronas, repetundarum . Iri fensum fuiste a Cic. illud quodammodo stagmentum indicio est, quod in. i. Corneliana extat his uerbis. Petiuisse

32쪽

IN FRAG. o R. PRO MAN . s

uisse a se,siue Cornelium,ut exponit Asconius,siue populum ipsum,ut scribit Plutarchus ut causam Manilij defenderet. Idem autem aperte significat,tum Plutarchus ibidem,tum etia fragmentum ipsum orationis huius. Cum iudicio non respondicset,damnatus est: ut scribit ibidem Asconius. Quo quidem in loco quaeri potest,quomodo videri possit a Cicerone esse defensius, cum iudicio non responderit. Qua de re ego sane ita statuerem,vel reuera non respondisse eum iudicio, atque ita Ciceronis orationem hanc, scriptam tantum ad Cornelij petitionem, & deinde in commentarios ipsos, cum multis alijs orationibus relatam,non etiam habitam fuisse: vel quoniam habitam fuisse orationem Plutarchus scribit, cum priore actione respodisset, ad quam fortassis maiore spe,patrono Cicerone,acccss erat,altera non respondisse, neque ad iudicium deinceps adfuisse: cum iam videlicet non obscure intelligeret,ex ijs,qus priore actioue non difficile animaduerti poterant, se omnino iudicio condemnatum iri. Sicut Verrem quoque lacisse Pedianus extrema sua in secundam Verrinam commentatione scribit. Locus Pediani, ubi scribit de Manilij condemnatione, non nihil esse videtur hac parte inquinatus.

In orationem pro M. Fundanio.

A aiae A haec est oratio biennio illo ante consulatum M. Ciceronis. Id liquet ex QSicerone de petitione consulatus,loco nolimmo. Non modo hoc a Villio Annale. J Olim,Iulio Annale. Sed profecto Annalium familia ex gente erat Villia, non Iulia,ut erudite Sigonius ipse in Liui, lib. x L. aduolauit,ex epistolis Coelij manu scriptis. Arcades se proselenos J Ausus sum hoc fragmentum in contextum recipere, Servij auctoritate commotus in II. Georg. quam etiam adducit Sigonius. De antiquitate Arcadum, sic canit Ouid. r. Fastoriim.

Orta prior luna de se si creditur ipsi

A magno tellus A rcade nomen habet. Et lib. I i. Ante Iouem genitum terrashabuisse feruntur Arcades,&luna gens prior illa fuit. Commissura J Ausus sum & hoc item alterum adsecere,ex eo-C dem

33쪽

λNDR. PATRICII

dem seritio in I x. Aeneid. illud, Portam, quae ducis imperio

commissa. Vbi Seruius commissuram, tabularum coniuncti nem exponit, ex auctoritate Ciceronis in Fundaniana. Vtitur aut ein pr aeterea commissurae vocabulo Cicero in lib. de nat. deorum,& uniuersitate. Puncta.J Neq; hoc,ex Acrone in poet.Horatij,ommittendum

putaui. Puncta, inquit, dicuntur populi suffragia. Vsus est hoc verbo Cic. in Fundania.

in primam pro Cornelio orationem.

A E C oratio implere poterat, ut ex Asconio coheio,viginti amplius folia excusa: qua quiadem magnitudine nullam fere reperies inter eas orationes,qus Ciceronis numerantur. Itaque non immerito in Hortensio hanc ista or tionem longam vocat,& Plin. lib.ai. epistolarum, in hunc grandena librum,omnia qui per dies quattuor i lius dixerat,coarctasse dicit Cicerone. Nunc, si frustra omnia, Iacera sparsimque dispersa,vnum in locum congerantur, vix solium ex ea retinemus. Meminit huius quoque orationis I ortunati nus lib. I r. Rhetorices. Hypophorae, inquit,plenae copi

seque ponuntur irridendi aduersarij gratia, si hoc augeat, de

quo nulla quaestio est, ut Cicero pro Cornelio maiestatis. I edispositione aute eius orationis sic scribit Marc. Capella lib. v. ubi agit de dis sitione. In oratione,inquit,pro Cornelio,primo renatata sunt crimina,quae secuta sunt tribunatum,post ad ipsum tribunatum recursus est factus: quae dispositio, inquit, artificiali ut diximus, nominatur. Vt ab Ioue opi. mo. J Morem hunc inuocationis in iudicijs,

ut ea, tuae commemorauit Sigonius,non commemorem,eleganter & totidem pene verbis expressit quoque alibi ipse Cice. v r. in Verrem. Quid huic,inquit, sacri unquam sore aut quid fuisse religiosi putati qui nunc tanto scelere se obstrictum esse nose itiat, qui in iudicium venia ubi ne precari quidem Iouem opt. in . atque ab eo auxilium petere more omnium possit Nostra qui praesunt sacris concionibus,id etiam selenne in sis& constitutum habent,ut ab inuocatione numinis auspicentur: maiore multo,quam ceteri irationsequi cam in rebus prophanis

34쪽

IN FRAG. OR. PRO COR N. I. ro

nis intermittendam non esse putauerunt. Pertinet autem hic locus ad vim ominum: quae quanta apud veteres Rom. fuerit , alius est dicendi locus. Postulatur apud me praetorem. J Hoc fragmentum non existimo sine menda esse, illo praecipue in loco. VIDELICET

COMINIVS VIDELICET HOMINES. Ceterum de Catilina sortassis, praeter ceteros,haec dici, mihi quidesit verisimile cum ex ipso Pediano paullo infra in illam periodum . Alijs ille in illum furorem &c. tum quod etiam sic scribit Sallustius in Catil. L.Tullo M'. Lepido coss. P.Autronius 3c P. Sylla dess. coss. legibus ambitus interrogati poenas dederat. Post paullo Catilina pecuniarum repetundarum reus,prohibiatus erat petere consillatum. Et Asconius deinde,in illud Ciceronis ex oratione in competit. Α quibus Catilina consillatum petisZ a principibus ciuitatis λ qui tibi cum Volcatius consili in consilio seisset, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt. Is igitur,ut dico,Asconius scribit hoc ideo factum fuisse de Cati lina, quod is tum, Volcatio videlicet & Lepido coss.qusrer

tur repetundarum. Atqui notum est,uel iam ex eodem Ast nio in eius orationis argumento,his coss. Ciceronem praetorem

filisse. De pecuniis autem repetundis quaesiuisse,ipse in Cluei tiana auctor est,uti adnotauit etiam Sigonius: quanquam ego iudicium hoc Catilinae ad annum insequentem usque protractum fuisse, facile intelligo. Ergo de Catilina fortassis locum accipi,non nimis absiardum fuerit. Nisi sorte totum id ita dicatur,ut sine ulla personaria ratione, postulatum in genere fuisse, apud praetorem Cicerone de pecunijs repetundis, significetur. Quid Metellus. 9.atav.cum bis iurasset, semel p quatini, priuatum parte publice legis deiectus est ratione an ui, ueri seu picionem animi tollit, oci a Locum esse vitiosum asterisci indicant, qui plurimi int in meo Asconio. In restituendo,primum sensiis ipse requirit verbum. IT E R V M. idq; etiam aperte est in commentario Asconij. Cetera attingere vix audeo. Quid tamen si sic e

CUM BIS IURASSET, SEMEL PRIVATI M. ITERUM APERTE ET PUBLICE, TAMEN IS DEIECTUS EST ACCUSATIONE, AN VI. AN VERITATE. IN QUO SUSPICIONEM OMNEM TOLLIT C. CVRIONIS VIRTUS &c.

Expono. Metellus bis iurauit Curionem accusare,semel priua-C a tim,

35쪽

tim, a patre moriente adactus,ut testatur Asconius, item aperte & publice, legatus,vi habent vulgares libri in Asconii commentario,vi ego autem legedum existimo, lege actus, responndet enim illi,a patre adactus,significatq; iuramentia calumnis, de quo multa in libris iuriscon stultorum)& tamen destitit ac-cti satione,sive vi,metuebat enim ipse quoque Curionis accusationem, de qua Asconius in commentario: sive veritate,ut qui. Curionem non tam ob ipsius culpam ullam, quam ob patris sui imperium, accusaret, quanquam hoc quidem ab oratore causae interim seruiente dictum existimari debet. in tu igitur quoque, o Comini accusator, desistis, inquit,accusatione tua λpraesertim cum in hoc Metelli facto, ne quid prorsus turpe subesse existimare possis, ipsius faciat,& Curionis probitas nota,&perspecta. Hoc enim addidit, teste Asconio, ut tegeret, sic enim lego,non,ut est in omnibus,quae vidi,exemplaribus, legeret id quod illi utilius inter se, qnam honestius fecerant. De hac autem eiusmodi transactione vide in Cod. de transactione L. Transigere. Haec cum ita scripsissem, venit in mentem alia lectio, haud multum etia ab hac diiserens sic, METELLUS.

S. NOB. AC VIR CUM BIS IURASSET SEMEL PRIVATIM, A PATRE, ITERUM PUBLICE, LEGE ADACTUS, DEIECTUS ES i. Cetera, ad

eum modum,quem dixi.Erroris occasio fuit,quod librarius verbum,P RIV A TIM modice commutatum,his inaniter repetierat,& pro, P A T R E, P A R T E, reposuerat,& ante id verbum particulana,A,post id aute verbii, particula, ITERUM, omiserat, & pro, AD A C T V S, quod erat proximum, DEIECTUS, quod erat remotius, posuerat, & OMNEM, in,

ANIMI, commutauerat. Sigonius,ad restituendum eum locum, hanc, in posteriore editione, lectionem attulit. SEMEL PRIVATIM, ITER UM PUBLICE LEGE DEIECTUS EST RATIONE AN VERO λ SUSPICIONEM ENIM TOLLIT &c. Nos

utranque in medio reliquimus, nec, praeter additum verbum,

ITERUM, quod & sensus requirit, & Asconius suggerit, &recipit Sigonius,in contextu ipso quidquam mutauimus: ut vim delicet tanto expeditior ceteris quoque deliberandi facultas

relinquatur, si praeiudicium veluti nullum adferatur. Sed postquam semel in eius loci emendationem ingressus sum, nabor adhuc

36쪽

IN FRAG. OR. PRO COR N. I. Iratatic ope, si potero, afferre Asconio. Is ita loquitur in eoru in verborum expositione.Hoc exemplum,inquit, adfert hoc loco, quod vult probare,desistere eum debere ab accusatione, quanis quam neque accusauerit , neque secerit pactionem. Puto enim

pro, ACCUSAVERIT, ACCUSATVS FVERSIT,

esse reponendum. Nisi forte activum usurpaverit pro passivo, ut saepe alias usurpasse antiqui reperiuntur. Legem inquit J Haec ad confutationem videntur pertinere. Verba enim aduersarij recitari, verbum, IN QUU IT, indicio est: qui ultra institutam accusationem maiestatis , criminabatur etiam fortassis,legem de libertinorum suffragij a Manilio tribuno latam, a Cornelio suggete iue desumptam fuisse. V reor modo ne pro,T V LLISSE, aliud quippiam sit reponendum : ut pote docuisse,vel suasisse, vel quid eiusmodi. Sic enim

distinguo.QVID HOC EST DEDIT 3 AN TULIT AN ROGAVIT 3 AN HORTATUS EST p NAM DOCUISSE QUIDEM RIDICVI UM EST. Videt icet verbum, DEDIT, quo usus erat aduersarius, quadrifariam interpretaturi , t sit Dedit,vel tulit,vel rogauit,vel hortatus est,uel deniq; , ut nos legendii exempli causa suspicamur, docuit, vel, suasit. Et quoniam postremum, maxime ex aduersarij sententia esse videbatur, idcirco ceteras interpretationes omittere, hanc autem postremam ridiculi appellatione explodere atque reijcere videtur. Quod autem legem nominat delibertinorum sustragijs, illam significat, de qua scribit Pedianus in Milonianam, ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset. Petuit tamen J Hsc etiam,ex aduersarij obiecta criminatione, repeti videntur de Cornelio. Cum enim defendisset orator,testem ipsum Manilio non dedisse, respondendii fuit, cur ca iam tamen Manilij sic curat haberet, vi eam a Cicerone praetore defendi peteret. Cui ego rei statim res ii sum ruisse

credo.

Nam cum is trib. pleb. Oc. id extra ordinem fuit. J Non imm to,quod vir doctus Sigonius reposuit. admoneo tantum, apud

me in Asconio sic legi. IN VESTRI ORDINI ' fuit. Dictum est etiam stipradictis legibus&e. Vt m FVIT, videri possit non ad Ciceronis, sed ad Ascoiiij commentarium pertinere. Illud autem, IN VESTRI ORDINI aliquo

37쪽

sdriasis alio modo corrigi posse. Nam-Asconius, E Y T R AORDI NEM, habet, non cogit nos illud idem in Cicer

nem recipere. Sed tamen, ut dixi, nihil muto, quia, εe sente tiam habet,& a me melius hoc tempore reperiri nihil potest. Ali sille J ILLE, Manilius, qui iudicium apud L. Cassium praetorem Cornelio intentatum,per operarum duces turbauerat, alijs auctoribus est impulsus, qua auctore Cornelio. Et hoc ad confutationem pertinet. Ibi aut in verbo . PERNICIOSISSIMUM, aliquid deesse existimo, fortassis sic. REI P.

PERNICIOSISSIMUM.

Possum dicereJ Haec ad illud pertinere videntur. Ciam enim Cornelius maiestatis esset accusatus, idque ex eo primum,Vt mgnificat Boethus in libro de differentijs topicis,quod malam legem tulisset,necesse fuit oratori ad eam obiectionem respodere. Nunc itaque, quasi per concessionem videtur respondere, etsi legem mala tulisset, tamen maiestatem populi non minuisse Cornelium,quod quidem hoc loco exemplis legum Aureliarum duarum,& Iaciniae Muciae demonstrare conatur. Duo coss. omnium sapienti simi J Sic. iii. de officijs. Es e pro ciue,qui ciuis non sit, rectum est non licere: quam legem tulerunt sapientissimi coss. Crassus,& Scaevola. Perniciolam autem

appellat ideo,quod ea vel maxime causa Italici belli extiterit, ut scribit hoc in loco Pedianus. Tertium est de legem derogationibus a Quartu ex sententia Paulli Manutii, vide apud ipsum in libro de legibus. De ipsa lege Calpurnia J Hanc significat in ea in competitores,

sic inquiens. Sed ego ea lege contentus sum,qua duos coss. desta uno tempore damnari vidimus. Nihil senatui J Hoc ad illud pertinet, quod diximus Cornelium legem malam non tulisse. P. Aricanus ille superior I De ea re ita Liuius lib. xxx IIII. Megalesia ludos scenicos C. Attilius L. Scribonius Libo aediles currules primi fecerunt. Horum aedilium ludos Romanos, primum senatus a populo secretus spectauit: praebuitq; scrin nes. sicut omnis nouitas solet: alijs tandem, quod multo ante debuerit, tributum censentibus amplissimo ordin i, alijs demptum ex dignitate populi,quidquid maiestati patrii adiectum esset, interpretantibus: & omnia discrimina talia, quibus ordines discernerentur, & concordiae , de libertatis aeque minuendae esse.

38쪽

esse. Ad quingentesimurn quinquagesimuin sextuim annum in promiscuo spectatum esse. quid repente factum,cur immisi erisibi incauea patres plebem nollent i cur diues pauperem con selibrem fastidiretinouani, & superbani libidinem ab nullius ante gentis senatu,neque delideratam,neq; institutam. Postre mo ipsum quoque Africanum, q:uod consul auctor eius rei suisset,ps nituisse ierunt. Ita Liuius. Videtur autem hoc quoqtie ad illud pertinere, maiestatem non facile laedi quibusliis legibus, aut institutis. - Est utique ius uetandi. J Ante eius fragmenti initium,sic lego

in Asconio. Circa medium,quo loco numerat, cum lex fera tur, quot loca intercessionis sunt. Reliqua cue corrupta, indicat alteriscus in meo libro appositus. Ipsa autem verba Cicer

nis ita in meo Asconio sunt perscripta . EST V TI EIUS VETANDI CUM EA FERATUR QVANDIU FERUNDI TRANSFERUNTUR. ID EST LEX DUM PRIVATI DICUNT DUM DUM SITELLA DEIERTVR. Quibus sane verbis tot esse

appositos asteriscos, indicium est loci corrupti & vitiati. Quid nos postumiis ne aliquam facere medicinam vix puto. bed tamen conatui nulla est poena proposita. Itaque sensiim fra menti cum ex Asconio ostenderim,numerari hoc quidem loco ab oratore,quot loca intercessionis sint,cum lex feratur,videlidum esse puto, an aliquid ad eum modum legi possit. ESTVTIQUE IUS VETANDI CUM EA FERATUR, QUANDIU VIDELICET NON PERFERTUR, Er QUANDIU VARIIS ADHUC OPINIO NIBVS II, VI SUFFRAGII CONVENIUNT GRATIA FERUNDI TRANSFERUNTVR, ID EST PRORSUS ANTEQUAM FIAT LEX, DUM PRIVATI DICUNT, DUM TABELLAE DIRIBENTUR, DUM SITELLA DEFERTUR &e.

Totum autem hunc morem,de priuatorum concionibus,tabellis diribendi sitella deserenda,aequatione sortium, sertitione apse,c'piose ante me explicarunt, Nicolaus Gruchius, qui de comitijs,& Paullus Manutius,qui de legibus Rom. eruditissime scripserunt. Ego selisum tantum Ciceronis verbis paucis illustrabo. lithinquit egi intercedendi,vel proprie magis veta

si choc enim verbo solenni, qui intercedebant,utebantur est eo di

39쪽

eo die, ipsa fertur,non ante,cum trinudino promulgatur. alioqui enim ante tempus, ut Liuius lib. xLv. ait, intercessio

fieri videbatur. neque eost, cum iam perlata est,id quod Plato etiam in libris suis nominatim prohibuit, sed in ipsis comitus

legum ferendarum causa,vbi lex iam a praecone recitat a populo autem nondum iussa & accepta est: dum priliati dicunt. producti in concionem a magistratu, legem suadendi,aut di suadendi gratia: dum tabellae, duabus notis V. R. & Α, insignitae,populo diribentur, id autem est, distribuuntur : dum sitella, in quam tabellas diribitas conijciant, defertur perrogatores: dum aequantur series, hoc est,dum sitella ita agitatur,nequa sors subsultans existat, sed ut pariter omnes aequatae iaceat: dum sortitio fit,id est, dum series ipsae & tabellae, ex urna

extrahuntur. dum alia denique fiunt eiusde generis. Haec ita ad verbum ex priore editione nostra. Nunc enim cum Sigonium intueor,hunc illum locum,quem priore editione intactum re liquerat,castigantem,sic corrigendum esse existimarem. ESΤVTIQUE IUS VETANDI CUM EA FERATUR, QUANDIU VI DEO CET NON PERFERTUR, ET QUANDIU IN TRIBUS SUAS II, FI SUFFRAGII CONVENIUNT GRATIA FERUNDI, TRANSFERUNTUR. ID EST PRORSUS ANTEQUAM FIAT LEX, DUM PRIVATI DICUNT, DUM TABELLAE DIRIBENTUR,

DUM SlTELLA DEFERT V R. Placet nimirum Si gonianum illud, QUANDIU SUFFRAGII FERV

DI CAusA IN TRIBUS SUAS TRANSFERUNTUR.

Codicem attigit 3 Sumpsi ex Quinctil. li. v. cap. x Irr. Si accusator est minus efficaciter locutus, ipsa eius verba ponatur: sinacri,& vehementi usus fuerit oration eandem rem nostris ve bis mitioribus proferamus. Vt Cicero pro Cornelio: Codicem attigit.Videlicet cum dicturus erat,Codicem praeconi,aut scribae eripuit,ipseque recitauit.Est enim sermo de Cornelio ipso, pro quo haec dicuntur. Q d ut intelligi possit,sciendum,ipse die ferendae legis, solitum luisse ipsam legem a praecone recitari,subijciente scriba, ut constat ex Asconio, in argumento huius orationis. Nam ex Plutarcho in vita Catonis Vticensi illud modo constat,per alium quendam ministriumnon per eum,qui

40쪽

ipse lege ferret, legem recitari solitam. de quo etiam vide Appianum.lib. i. oeli. ciuilium. Nunc autem contra perpetuam istam consuetudinem, Cornelius ipse legislator, impediente Globulo collega praeconem recitare, de scribam sibi jcere, ipse recitauit. De quo vide etiam orationem in Vatinium sub initium. Ruem locum,quoniam magnopere huc pertineritotu non piget adscribere. Sed qugro a te,inquit Cicero,cur C. Cornelium non defenderem num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit 3 num Aeliam, num Fusiam legem neglex rit λ num consuli vim attulerit λ num armatis hominibus templum tenuerit e num intercessorem vi deiecerit λ num religiones polluerit, aerarium exhauserit, rempub. expilarit λ tua sunt,

, tua sunt haec omnia. Cornelio nihil eiusmodi obiectum est. Codicem legisse dicebatur e defendebatur testibus collegis suis, non recitandi causa legisse, sed recognoscendi. Constabat tamen Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni pa uisse. Tu vero &c. Cum igitur ex Asconio constet, ut dixi, ipse serendae legis die fieri haec solita, coniunxi duo fragmenta a tea diuulsa, quae mihi id maxime exprimere videbantur: coniunxi in quam in vicinitatem, si modo non ijsdem cancellis,is. demque asteriscis includi ac circumscribi debent. loquor au

tem de hoc, de quod proxime antecessit. Ex promulgati

rium tamen quod ipso tr. F. J Cornelium ipsum intelligit,pro

quo habetur oratio. Cum autem deinceps de re alia, alium tr. pl. Λ. Gabinium nominans, dicit, PLUS VNIVS COGLE G ΑΕ S VI, oratorie loquitur, nec enim minus L. Roscius Gabinio tunc intercessit,ut si Pificant historici,quam L. Trebellius, ut exponit hoc loco Asconius: qui quidem locus Asco-nij post aliorum emendationem etiam mea sententia, sic legendus est. L. autem Trebellius tribunus plebis est, quem non nominat.Abest enim verbum Est,ab exemplaribus: sicut S paullo infra. Neque apud Sallustium,inquit,neque apud Liuium, neq; apud Fenestellam,vllius alterius lais ab eo legis mentio,prsteream,&c. pro,mentio est. Gabinii historiam eam,cuius hic meminit, ultra Asconium,qui eam hoc loco explicat, vide in Di nis. xxxv I. 8e Plutarchi Pompeio, uec Appiani bello ciuili,& Ciceronis ipsius ea, quae est pro lege Manilia. Ferebat enim tum

Gabinius trib. rogationem de bella pyratico Pompeio man-D dando,

SEARCH

MENU NAVIGATION