M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

411쪽

s. c. s.

Non. Vbi geniti uiis pro ablativo. Non. Noxia a noxa Non. Equuleus Non . Le tam Non. Continens. Non. Conficere. Non. Aere.

F R A G. H O R T E N. ueri suos sensus, ut mouentur in summis uoluptatibus Θ quis autem bona mente praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura uoluptates datas

δhc tunc obsequatur naturae,cum sine magistro senserit, quid natura des deret.

ἐEt qui expectat, pendet animi, quia semper, quid futurum sit, incertum est. Et ceteris quidem in rebus,in quibus peccata n5 maxime differunt, noxias tamen insciunt, attingunt. MVt igitur domitores equorum non uerbera solum adhibent ad domandum , sed cibum etiam saepe subtrahunt, ut fame debilitetur equuleorum nimis es.

frenata uis.

tulit. In continentibus quidem terris uestrum nomen dila' tari potest.

Ea facultas nostris maioribus erat,qui consectis senatusconsultis. η: quod alterius ingenium, sic dulce, ut acetum Aegyptium, alterius sic acre, ut mel Hymettium dicimus.

δPonendae

412쪽

M. Τ V L L. CICER. 26 Ponendae sunt fides, & tibiae.

Aliud ex fluis uerum, & triste. . x Eundem enim non modo mediocri pecunia, sed etiatenui percipere possumus.

Qui ijdem nescio quid, quod in primoribus habent,

ut aiunt, labris. Mae non & sine ea cogitatione incundis subducendisq; rationibus. Ex quibus humanae uitae erroribus, & aerumnis fit, ut interdum ueteres illi, siue uates, siue in sacris; initiisq; tradendis diuinae mentis interpretes,qui nos ob aliqua scelera suscepta in uita superiore,: poena 'rum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid

uidisse uideantur, uerumque sit illud, quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio,

atque eos, qui quondam, quum in praedonum Etruscorum manus incidisten crudelitate excogitata necabantur.quorum corpora uiua cum mortuis, aduersa aduerss acc6modata, quam aptissime colligabantur: ita nostros animos cum corporibus co pulatos, ut uiuos cum mortuis esse coniunctos.

Vidit enim ,'quod uidendum suit, appendicem animi esse corpus, nihilq; in eo esse magnum. Quae nobis dies noctesque considerantibus, acuenti -

Non. Fides. Non. seuerum

Non. Tenue. Non priores a primores. Non.snbducere. Aug.l. . conti a Pelagiu. Non. Appendix.

413쪽

: F R A G. H O R T E N. busq; intelligentiam,quae est mentis acie cauentibusq; , ne quando illa hebescat, magna spes est,aut si hoc, quod sentimus & sapimus, mortale & cadu -' cum est,iucundum nobis,periunctis muneribus humanis, Occasum, neque molestam extinctionem,&quasi quietem uitae fore: aut si, ut antiquis philosephis, hisq; maximis longeq; clarissimis placuit, aeternos animos ac diuinos habemus, sic existiinan- ι dum est, quo magis hi fuerint semper in suo cursa, id est, in ratione &inuestigandi cupiditate ,&quo. minus se admisi uerint atque implicuerint hominum uitiis atque erroribus, hoc illis faciliorem ascensum & reditum in coelum sore. Quapropter ut aliquando terminetur oratio, si aut extingui tranquille uolumus, cum his. artibus uixerimus , aut si ex hac in aliam haud paullo. meliorem domum λne mora demigrare, in his studiis nobis omnis opera& cura ponenda est.

M. Tullii Ciceronis laus. ':

M. Catonis. iGs x xius pronepos M. Catonis Censorii.

Mae. .c. i. Contingebat in eo , quod plerisque contra solet, ut maiora Omnia re, quam fama uiderentur; id quod non saepe euenit, ut expectatio cognitione, aure ab oculis uincerentur. M. Tullii.

414쪽

M. Tulli, Ciceronis de

, Gloria lib. I.

IN Tusculanum mihi nunciabantur gladiatorii sibili. Calic

M. Tullii Ciceronis de

Gloria lib. II.

H P y D eundem poetam Aiax cum Hectore conor diens depugnandi causa agit, ut sepeliatiir, si sit

gorte uictus, declaratq; se uelle, ut suum tum ulum multis etiam post taculis praetcreutes,sic loquaturi Hic situs est uitae iampridem lumina linquens

Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. Fabitur hoc aliquis, mea semper gloria uiuet.

Quo stante, & incolume . CARI Ius

r i. i

M. Tullii

415쪽

M. Tullii Ciceronis de

consolatione liber. CRATOREM sequor.

Idcirco nati suinis, ut scelerum poenas lueremus'. v. Non nasci longe optimum, nec in hos scopulos incidere uitae. Proximum autem, si natus sis, quamprimum mori,& tanquam ex incendio effugere

fortunae.

ratio ueri.

Animorum nulla in terris origo inueniri potest.Nihil enim est in animis mixtum, atque concretum, au tquod ex terra natum, atque fictum esse uideatur ;nihil he aut humidum quidem, aut flabile, aut ignςη m. bis enim in naturis nihil inest, quod uim memoriar, mentis, cogitationis habeat, quod &praeterita teneat, & sutura prouideat, & complecti possit praesentia: quae sola diuina sunt. Nec inuenietur unquam unde, ad hominem uenire possint, nisi a deo. Singularis est igitur quaedam natura, atque uis animi, seiuncta ab his usitatis, notisque

naturis. Ita quidquid est illud, quod sapit, quod uult, quod uiget, coeleste, & diuinu est, ob eamq;

, rem

416쪽

M. T V L LD C I c E R. . iarem aeternum si necesse est'. Nec uero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest , nisi mens tuta quaedam,& libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, ct in uens, ipsaq; praedita motu sempiterno.

Cum uero & mares, & feminas complures ex hominibus in deorum numero esse uideamus, & eorum in urbibus, atque agris augustissima templa uen remur, assentiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis,& inuentis omnem uitam legibus,& institu tis excultam constitutamq; habemus. Quod si ullum unquam animal consecrandum fuit, illiud profecto fuit. si Cadmi aut Amphitryonis progenies, aut Tyndari in coelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est . quod quidem faciam , teci; omnium optimam, doctissimamque,approbantibus diis immortalibus ipsis,in eorum coetu locatam , ad opinionem omnium mortalium consecrabo. Non enim omnibus iidem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in coelum patere. Nam uitiis, &sceleribus contaminatos deprimi in tenebras, atque in coeno iacere docuerunt; castos autem animos, puros, integros, incorruptos, bonis etiam sudijs, atque artibus expolitos, leni quodam ac

facili lapsu ad deos, id est ad naturam sui similem

peruolare.

Cedo manum tollo.

Laeti l. t. c. '

Maullii

417쪽

M. Tullii Ciceronis liber de

suis consilijs,uel expoli tio sitorum consiliorum .

S E D ut aliqua similitudine adductus, maximis munima conferam, ut cum uinolenti adolescentes ti biarum etiam cantu, ut sit,instincti, mulieris pudicar sores frangerent, admonuisse tibicinam,ut spondaeum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditate modorum, & grauitate cantus iulorum furentem petulantiam resedisse.

M. Tullij Ciceronis

uirtutibus liber.

RILLUD neutiquam probares.

418쪽

M. T V L L. CICER.

M. Tullii Ciceronis de

notis liber.

adprobat modestus is epistola

in coprobat tri immodestus littera improbus f m0disv litterae . .

reprobat et in modum e temporalis, in modus' madmodum extemporalis N modulus quemadmoduM homo

M. Tullii Ciceronis

Chorographia.

IBI quercorum rami ad terram iacent, ut sues quasi P .i s c. caprae ex ramis glande pascantur.

Ad M. Tullii Ciceronis ad

. Varronem Academicorum lib. I.

ID autem stomachetur Mnesarchus, qui Antipa

ter digladietur cum Carneade tot uoluminibus ξ

419쪽

Ad lib. II. Academicorum

ad Varronem.

Non mare

, Adha- QV I enim serius honores adhamauerunt uix admit tuntur deos, nec satis commendati multitudini possunt esse. R. i. Non. Expo- Frangere auaritiam, scelera ponere, uitam tuam expo 'ης ς' nere ad imitandum iuuentuti.

Non Hebes. Quid λ Iunae quae lineamenta sunt. potesne dicere, cur eius nascentis alias hebetiora, alias acutiora ui. deantur cornua ξ

, - . Non. Purpu- Quid Θ mare non ne caeruleum at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit,& quidem aqua tinctum quodammodo, & insectum. lNon. A 'Quid tam planum uidetur, quam marctex. quo etiam aequor illud poetae uocant. εNon.Alaba- Quibus etiaalabasterplenus ungueti putere uideatur. Non. siceu. Alius adultis, alius senibus,alius aegris, alius siccis,alius uinolentis. Non. Vrin, Si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil supersi,aut obscure admodum cernimus. Non Perpen Atqui si id crederemus,non egeremus perpendiculis,

non normis, non regulis. ω.

420쪽

M. T V L L. C I C ECum ouum inspexerant, quae gallina peperisse dice

Ad lib. III. Academicorum

ad Varronem iIN tanta animalium uarietate homini ut soli cupidibias ingeneraretur cognitionis & scientiae .

Aliqua potestas si sit, uindicet se in libertatem.

Digladiari autem semper, depugnare cum facinorosis, & audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit

Et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum, pisciculosq; exultantes uidemus.

Quod si liceret ut iis, qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem poeniten' do, facilior esset emendatio temeritatis.

Ad librum incertum Acade-

. micorum ad Varronem.

MIHI autem non modo ad sapientiam caeci uide-

t . . in

Lact. l. s.

Lact. l. s. e.

SEARCH

MENU NAVIGATION