Paranymphæa theologica, sive Orationes de laude theologiæ et theologorum, habitæ in exedra Augustinæa Lutetiæ anno 1627. A Bertrando Du Chene in academia Parisiensi professore

발행: 1646년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

THEOLOGICA,

exedra Augusti a Lutetiaei Auno 1617. V M omnes semper eximia quadam & singulari laude dignos iudieaui, Rector amplissime , viri

clarissimi caeterique auditores humanissimi , qui summis in rebus, artibusque praestatuissimis omni genere orationis exornandis prae clare versati sunt i tum eos maximE, qui retrusa atque abdita naturae mysteri .multiplicibus fgurarum inuolucris , atque subtili literarum , ut vocRnt,

13쪽

et Para mpbdea Hieroglyphicarum coinendatione posteritati tradiderunt. Nam vitietur essenaajestatis artium ac disciplinarum praestabilium , ut earum cognitio a vulgari sensti & intelligentia reinota sit,ia in occultis rerum formis quasi integumentis quibusdam inclusa delitescat. Hoc intelligebat Aristoteles, vie natura peracutus & prudens , cum ea, quae vocat Acroamata, & latenter, & obscure, & tos modis inuolute conscripsit , ne apud humanum

ingenium admirabilis illa & singularis sapientia vilior foret , sed in

omnium animis ardentius tam excellentis scientiae desiderium excitaret. Vnde hoc Alexandro, cum eas disciplinas, quibus reconditas imperandi artes atque praeeepta complexus fuerat , & quas sibi soli cognitas optabat , libris in lucem editis peruulgatas

esse quereretur , α, ο ψ-uu Moul. Gess. neque editos, neu; non edi ι ἡ ψ - - tos esse respondit,quos nimirum quam

uis legerentur paucissimi possent intelligentia & ratione comprehendere. Hanc autem Hieroglyphicorum scien-

Diuiiij oo by Coostet

14쪽

Theoti tiam ut omnes ingenuas disciplinas, quemadmodum a malo ne & Orpheo memoriae proditum est, Graecqrum erinditissimi ab AEgyptiis acceperunt,Vt ab Hebraeis AEgyptia primum hausisse di

cuntur. -

Ac quidem Hebraei veteres quod

genus hominum constat, & in artibus excolendis extitisse solertes ,& in cognitione rerum indaganda sagaces figuratam orationem tanti duxere, ut

si quid argute dictum , si quid acute

fi quid neruos sententiarum Sc aculeos orationis habere dicerεt, id lingua sua parabolas , imagines ac similitudines appellarent. Iraque sanctissinus Vati.

bus diuinitus hoc venit in mentem, ut altissima quaeque Religionis arcana. variis figurarum velis ac symbolis adumbrarent,quae aeternis suis, & ad om. nem poster statem peruenturis oraculis consignata reliquerunt. Ac ne longius exempla repetamus,& b eo quod pr'positum est, aberret oratio , Zach riam unum contempIemur , quocum que inciderint oculi, innumerabiles permotae caelesti diuinatione metis um

15쪽

bus molimur dicere,candidatos Theo logos designabit. Sequimur autem praec tum hoc vetus, quo de Deo non - esse loquendusine lumine praecipiebat praestanti seplantia & nobilitate Pythagoras, & antiquorum consuetudinem imitamur, qui in omni publica & priuata laetitia ianuas laureis & lucernis adornabant. Nam in communi Aea

demicorum plausu, in selenni laude studiorum, in publica gratulatione αistiria, non profani Apollinis laureis, sed oliuis diuinae Palladis Religrosae

huius domus postes adumbrabimus, i&quod in trivmpho suo fieri voluit Gab m,. Mliatum victor Caesar,in hac triumpha Diis divinae sapientiae pompa, lucernas publicae laetitiae testes ostendemus. Iu re igitur hunc diem sestum lucernarum iappellare licebit more Iudaeorum, qui λαχοmas, siue ut Iosephus loquitur, lucernis pluribus ipses in to dies Mucensis summi Res4ione ne rubeturi

erigite nentes atq ue octi sc ut tum inalucernarum , quae in minita Vaticiat

16쪽

6 Paraxmmphaea obscuritate latent, videre possitis. Ita enim demonstrare conabor , si modo Clisistus, qui verus est mundi Sol, semper orisns, nunquam Occ i den , mcntem illustret, di linguam soluat, quem admodum oli in statuae Memnonis contigisse ferunt, ut Theologia primum lucerna lucens atque ardens esse videatur. Quae duo per capita ubi sese diffuderit oratio nostra, tum ad reliqua, ut proposuimus,ordine explananda ag

Ut autem inde proficiscamim Aunde 'haec omnis ducitur cxplicatio , principio mihi ipsa videtur Theologia lucerna lucens , . quae caliginem erroris& inscitiae mortalium animis offusam discussit, & eos maxima r um diuinarum cognitione illustrauit Quod ut planius intelligatis , auditores hu- unanissimi,fingite animis, liberae enim sunt cogitationes nostrae , & quae volunt sic intuentur, ut ea cernimus quae

immin Menis cuiusdam, noctis Robscurae, quae tetris tenebris & horrenda caligine terras opacarit, Cum Sol

17쪽

Theologisa. 7' in occasum praecipitat, & vicissim nox

tenebris obscurare ccepit omnia, cernitur coeuntium nubium horror,& ob

ducti coeli caligino' facies aspectum

omnem eripit. Nullus astris nitor, unus terris color,nox denique Cy mmeriis,ut aiunt, tenebris atrior rerum omnium discrimina consedit. Pratorum viriditas, vallium pulchritudo, vestitus densissimi montium,spatia frugifera &immensa camporum, arbusta tegmine soliorum ornata, hortorum amoenitas,

varietas florum laetis colorum picturis in tartamen usque luxurians, totius de- , nique mundi species, qua nulla excogitari potest ornatior , euanuiu Cessantibus rerum motibus aegri mortales in tectis & lectis iacent , variisque &incertis somniorum imaginibus delusi turbantur. Interea latitantes in sylvis ferae e speluncis exiliunt ad praedam, . & immanitate truculenta concubiae noctis silentium rumpunt, serpente Ssibilant, ganniunt vulpes,ululant lupi, harriunt elephanti, rancant tygrides,

frendent apri, fremunt pardi, ursi ge . munt,rugiunt leones,& relictis catulis,

Diu iaco by Corale

18쪽

3 Paraumpha a caecis tenebria & umbrarum obscuri. tatu desensi, oculis ardentibus, hiantiore, vacuo ventro, rabido deme, ubicumque ponunt vestigia obuios greges cruentia faucibus, horribili strage populantur. Sed quorsum haec pertinent, Auditores , quorsum λ ut intelli.

gatis quanta erat illae calamitas, quanista caligo, quantae tenebrae,quibus om- .nes hominus demersi iacebant, anteis

quam clarissima Theologiae lucerna fulgeroe,diuini numinis beneficio constituta

videor mihi videre, & vos animis perspicere potestis orbem uniuersum siblato caelesti hoc lumine, quo prin cipio collucebat, iacentem in tenebris incredibili errorum turba & confusione vitiorum offusum. Tum diuina fides occiderat, spes euanu rax, non ardebat charitas, non castitasciscebat, extincta erant pulcherrima gratiarum omnium lumina , admirabiles donique reliquarum Virtutum Christianarum speeius splendorem suam ac lumen amiseram. Neglecto summi rerum omnium coiaditoris aς Domi

, ii

19쪽

Theologica. sDomini cultu miseri mortales, lethi. fero iam no sepulti, in summam calamitatem & sempiterni horroris tenebras instelicissime corruebant. Inde Gentium illi mores flagitiosissimi atque reterrimi, tanquam serpentes e latibulis extitore, inde falsorum nix-minum cultus,&superstitio nefanda, ut immanes ferae, eruperunt in populos, atque in hominum animis sopitis atque turbatis foedissimam stragem eduderunt. Vnus in his calamitatibus tenebrarum prniceps subsultans ac triu-phans circuibat orbe, ut perderet quos crudelissimo dominatu in illis densissimae noctis tenebris oppresserat. Foeda mundi facies , homines pene omnes mentibus & corporibus in terram abiectis somniabant. Omnes sibi ad arbitrium fingebant deos & numina. Ipsi Philosophi, qui plus caeteris sapere videbantur, eadem nocte circumfusi in dementes & absurdas somniorum species inciderant. Vt plane verum esse di-

aisses, quod a veteri scriptore dictum fuit, nihil unquam aegrum somniasse, quod non Philosophorum aliquis cogi

20쪽

Ia Paravmphaatarit. Deum osse alij dubitabant, nullum este omnino alii sibi persuadebant, alii alia somniabant, neque tamen sibi

somniabant, omnes, somniare. Errorem omnes biberant, ut illud Thqbani Cebetis usurpem, alij plus, alij mi uus,quo.tanquam ebrij atque lymphati longe a regique rationis, ut loquitur Lucretius , aberrabant. Horren d igitur erat illa nox,luctuq-saealigo, fune itae tenebrae, quibuS i mines offusi iacuerunt, nec exortum est, in his tenc bris, diuinae lumen sapientiae, & mortale genus e tantis err 'ribus de malis eripuit. Postquam enim caelestis ille splendor egressus est , &Theologi a,ut lampas accensa,tenebrae quae operiebant terrain fugatae sunt,

caligo sus a per populos dissipata, habitantibus in rWione umbrae mortis tuae

orta est, M populus qui imbulabat in

tenebris vidit lucem magnam verit tis.Tum homines e somno suscitati coeperunt agnoscore errorem mentis, tum ipsam veritatis speciem oculis cernero

coeperunt splendi dissimo Theologiae

SEARCH

MENU NAVIGATION