Paranymphæa theologica, sive Orationes de laude theologiæ et theologorum, habitæ in exedra Augustinæa Lutetiæ anno 1627. A Bertrando Du Chene in academia Parisiensi professore

발행: 1646년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Theoti ea , . II lumine recreati atque collustrati, euius

splendore, quae vita beata ae cernaque est, cognouerunt, verum Deum solum,& quem misit Iesum Christum.. Merito ergo a nobis Theologia noriminatur lucerna lucens, quae tamdcnsas tenebras dispulit,&tam claram rebus humanis lucem inuexit. Itaque mi

hiilibet exclamare, quod in libris de moribus, de Iustitia praedicat Aristote terinon Lucifer aut Hesperus magis orbi conducit, quam homini diuinae lucerna sapientiae, cuius lucem ducem qui sequitur per hos m , italis vitae flu-isus, ad optatu immortalitatis portum Debeius, quam Leander ille in fabulis enatabit, & ad supernam patriam, Ian quam ad caelestem Hierosolymam,ion-gε certius quam illis facibus, quas Helena Constantini Imperatoris mater

nauigantibus aecenderat,tutus ab Omni errore perducetur. Pergamus vero, & lucernam nos ram, -

quam fulgentem in lucis & umbris Gentium, quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus , paulo - attentius consideremus. Vultis autem

22쪽

ra Paravispὴ ab eo principio quod est omnium principium, ordiam utre Excellens illud praehstantissimae mentis numen, quem Deu, quem summum uniuersi Rectorem ac Dominum veneramur & colimus, qui tenebras posuit latibulum suum, intelligere aliquando aut videre qui homines potuerunt De quo quanta diutius eo gitabat Simonides, tanto sibi res videbatur obscurior. Vnde non sine caunsa in sacris olim ceremoniis, Symbolo. rum semper memores AEgyptij, Deum σκοτος ἄγνω ν, incognitam caliginem ter nominabant. Et cum illum effingerent, in eius imagine alam capiti applica

stantem illam et ternamque naturam in summa obscuritate i tere viri sapien, tissimi significarent. Quid quod eundem ipsum venti nomine designarunζ. . Quid ita ob eius incognitas& sensu na omnem oculorum fugientes latebras, ut veteris Areopagi decus Si Galliae lumen egregi E respondet. Iam vero. si iTheologiae lumen admoueris,ecce tibi . derepentu ille veritatis fulgor, cuius

Plato meminit, menti tuae quasi Sol

23쪽

oriens ex alto clarius illustescet. Tum . Deus lux erit, & tenebrae in eo nullae videbuntur. Tum velut in speculo diui- , nam illam perfectaque naturam intelliges, simplicem, infinitam, immensam, immutabilem, aeternam, omnia sentie tem atque videntem, ipsaque praeditam summa bonitate & potentia, & reliquis dotibus attributis, quae admirationem in animo incredibilem excitabul.Τlim . etiam horrendum sanctissimae Triados numen agnosces , totius.diuinitatis sontem atque principium aperies, diui-inarum personarum intelligentias si uonotiones, aequalitatem, ordinem, minsionem, ipsasque personas, Patrem, Fi .,. M lium,ia diuinum Spiritum Deum unum

ac verum adorabis. .

Age vero quae apud homines cognitio maior atque diffficilior, quam illius mundi, quem Theologi Angelicum , Philosophi intelligentem appellant , tantis obstructum dissicultatibus , ut cum solas Intelligentias

orbium cilestium motrices auereret

summus humanae sapientiae Magister Aristoteles, in hoc coecus fuerit &

24쪽

elinguis madmodum enim e lo

stes illae natu ε ae, caeteris rebus, quae a

summo mundi Rectore& opifice Deo creatae sunt, dignitate praecelliint: se& earum notitia dissicilis est & ardua ,

qnod ab omni concretione mortali segregatae in natura rerum existant. Nuc autem Theologiae lucernam obiice. Ilista tibi tam aperta naturam Angelorum demonstrabit, tam perspicue facultates exponet, tam dilucidE aliorum gra-

riam & gloriam , aliorum lapsum &poenam explicabit, totum denique hile mundum, quem a nemine satis pro dignitate decantatum Plato ait in Phaedro, sic oste det, ut ipsum cernere oculis videaris Vt autem scelicitatem hominis pi aetermittam,ut de libero arbitrio,

de humanis actibus , de peceato , dolege, nihil dicam, quid obscurius,quid ignotius, quid a sensibus nostris abstractum magis, quam illud sancti Spiritus donum, quam caelestis gratia in homines sanctos diuina benignitate collata, qua in om ni ossicio retinentur, & mirabili stu dio rerum diuinarum inflammantur ξ Sed hanc secretam gratiam

25쪽

Theotiscar 1 hoc praesentis numinis subsidium quod

tot erudito, etiamnum exercet , Iam

latens , opercum, apeItum est luccinae nolitae claritate atque illustratum.

Quid porro tam caecum & ab aspectus animi iudicio remotum, quam ad

mirabile illud ac stupendum diuinitatis eum humana natura foedus atque coniunctio Cum ipsa Dei Sapientia, ipse, inquam,sempiterni Patris sempiternus Filius, splendor paternae gloriae, figura substantiae, dum silentium tenerent omnia , & nox in suo cursu me. dium iter perageret, a regalibus sedibus venit, veramque hominis sermam induit, ut hominum genus ab omni labe sceleris expiaret. At hoc altissimum Diuinitatis arcanum , quod nullus ingenii acie penetrauit, si Theologiae lumen accesserit, ita manifestum erit, atque perspicuum , ut Sole ipso illustrius & clarius appareat. Quid denique , ne cuncta mysteria, quae Theologi Sacramenta vocant, complectamur, obscurius concipi mente & cogitatis-no potest, quam terribile illud ac plenum horroris, ut vocat Cyprianus, di

26쪽

is Paranymphaea uim sanguinis & corporis sacrificium, quod Christus Optimus & Maximus Pontifex, qui Sacerdos secundum ordinem Melchisedechi veteribus Pro. phetarum effatis appellatus est , iam vespera orbem inumbrante, instituit atque peregit At hoc licet maxima sit in ipsa re obscuritas, & in iudiciis nostris infirmitas, si Theologiae lucernam praetuleris, velut Aquila in nubi. i bus, quod Graeci dicunt, libum saluta.

re,sacrum admirabile, occultum atque inuolutum panis & vini specieru integumentis, Sacramentum pervidebis.

Basilear quidam de plebeia faece sarto. -'h . rum , simplici homo ingenio, hi sitans

HGue1. lingua, qua arte, incertum,cryptam illam quae Augustis Rauracorum patet, ingressus,mira quaedam a se visa memorabat : nam ad lumen cerei consecrati, quem sibi eum in finem comparauerar,

cum descendisset in cryptam,principio per portam ferream se transiuisse dicebat, indeque post varios afr perplexos

camerarum errores amoenissimos hortos, omni florum varietate distinctos

27쪽

- Theologica. 37que virentes perductum. In medici splendidissimam Regiam omni opulentia resertam conspici, & Nympham

eximia formae venustate, corona aurea cXOrnatam, a qua multa mira & incredibilia didicisset. Fabula est , dicet quispiam, fabula certc, sed egregia ramen figura est, Auditores, qua videro possitis expressam sacrae Facultatis imaginem,&summam eius dignitatem cognoscatis. Eius enim ope rudis & impexitus quisque profundissimam rerum diuinarum contemplationum ingreditur , & non sine magnis laboribus &difficultatibus excipiendis ipsos Diuinitatis recessus penetrat, habet aditum ad Paradisum totius inlicitatis sedem, in thesauris aeternae sapientiae penitus abdita mysteria videt, & demum cernit oculis ipsam veritatis formam Sc pulchritudinem, qua nihil spectari potest pulchrius atque praestantius.Veritas Virgo caelestis, Auditores, non eκ antro Heracliti eruenda, non ex Democriti puteo haurienda, sed ex ipso Diuinitatis sente , beneficio lucernae nostrae petenda est. Haec quippe veri-

28쪽

18 , Paranymphaa. tatis omnis indeX atque examen est , haec nihilo secius quam aurum in India purum probari solet, Religionis integritatem probat. Haec soliuam & expressam, haec fucatam & fictam, haec

insectam &puram,haec nostram v cram, aliam adulterinam deprchendit. Haec

denique Christianos verissima sacra profitentes, haec inanis tantum umbrae sectatores Christianos & homines ad adumbratos ostendit. Itaque non sine causa Cynicus ille cum viveret, si huius lucernae lumen praetulisser, in om nium veterum meridiana & clariore cognitione quaerere potuisset homine, nec tamen in tanta multitudine, quis credat Pullum inuenisset Non Macedonem iIlum Alexandrum, cuius res ge stae iisdem quibus Solis cursus regio

nibus ac terminis continentur : non

patrem ipsum Philippum, calliditate,

solertia, prudentia, S omnibus principis virtutibus instructissimum, non Oc. . elium ArtaXerxem apud Persas , non apud Romanos Torquatum, Decium, Papyrium, non denique quotquot virtute, gloria, rebus gestis apud omnes

29쪽

Theotimea. I9'gentes illius saeculi & memoriae Principes cxtitere, quos si ad Christianae. Theologiae lucernam inspexisset, non

vidisset nomines , sed foedas & immanes belluas sed monstra atque prodigia,ex omnium flagitiorum atque im-ὸ pietatis colluuione concreta. Quid e Ergo saltem aetatis suae florentissimos Oratorcs, qui tum Atheniensium do.

minabantur in concionibus, eminentem unum inter omnes in omni genere dicendi Demosthenem, aut eius aemulum 2Eschynem , Xenocratem , Speusippum, Aristotelem rei omnis humanae peritissimum , & reliquos summos optimarum artium Antistites homines agnouisset Minime gentium lSi enim hos omnes quos commemorauimus,ad diuioam lucernam examinasset, non homines, ne dum Philosophos agnouisset. Quid ita Θ Quia veIut noctiiae tristes & coecae ipsi fuerunt rebelles lumini caelesti,nesciuerunt vias eius,& semitas rectas reliquerunt. Quid vero censetis, si Cynicus reuiuisc at,&claram Theologiae lucernam habeat in manibus, quot his temporibui miseris

30쪽

parandi boac perestis homines inueniat in terra tExistat igitur ab inseris Christianus

Diogenes , diuinae sapientiae lampadem sumat,& iam non Atheniense sorum, aut Graeciam obeat, atque concurset, sed lustret orbem terrarum,at

que inter tot populos , tot Imperatorcs, tot Reges, tot Principes, si sorte quos offenderit,homines quaerat. Cre dite & audite rem certam, Auditores, miram hominum paucitatem in mundo comperiet. Traiiciat in Asiam, tot gentea vesanis scedi Mahumetis superstitionibus imbutas contempletur,scrutetur ipsam Constantinopolim in tu . cerna, ineat penetrale Turci cum, Imperatorem illum habitu corporis, spiritu terribite,& nomine quasi ad terrorem composito Sullanum Amura them cernat, hominemne intuebitur, an po tius portentum hominis humana specie contectumὸ Percurrat Europam,' tam varias scctas & contaminatas Religiones inspcctet, Britanniam perno let, Scotiam, Daniam, sueciam,mr- uegiam, Germaniam, ac denique orabem omnium ἐeragret terraru , Theo

SEARCH

MENU NAVIGATION