Oratio de jungenda Romani et hodierni juris scientia. By Johannes Voet

발행: 1688년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

dituri limen Pari ergo ratione vos quoque praeludate, faciendo discite, hodierni juris elementa sic modico tempore, minusque anfractuoso, quam quidem alias, labore hausturi. Si maxime ab aliis absterreremini tanquam minus utilibus, si in hanc quoque velletis proruere insaniam, ut juXta temporum&seculi hujus infelicitatem putaretis omittenda, quae non ilico lucellum tribuunt ut inepta crederetis, quae non confestim suum ostentant, osserunt prope praesens emolumentum hic tamen eo potissimum vos invitari fas erit ad Juris hujus impetrandam peritiam, quod protinus post sementem messem quoque abunde pollicetur usumque insignem dum postis in Academicapathestra hujusce

rudimentis, in continenti vos ad forensia poteritis accingere negotia, ad illust illud Hagiens pra-xios emporium, Vel celebrem alium patrii juris mercatum translati, feliciter coepta ulterius blando contriauae Xercitationis calore fecundare atque ita fiduciam addente experientia , non tunc amplius tyrones aut velites, sed gravioris armaturae in castris hisce milites, rebus ipsis factisque monstrare, non paenitendam vos civilis sapientiae, id est, Romanae pariter Belgicaeque juris prudentiae, parasse penum unde deinceps Rempublicam,

clientes, consanguineos, ope consilio juvare laborantium spem vitam posteros vosmet denique ipsos tuer valeatis; iublice privatimque dulce prudensa glor1osum universis adversus laesiones calcata humanitatis jura praebere praesidium.

SEARCH

MENU NAVIGATION