Leonis Allatii Animaduersiones in antiquitatum Etruscarum fragmenta ab Inghiramio edita

발행: 1640년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

ciuntur. cum dulciores sint, sunt etiam blat-tis,s tineis obnoxiores nec memini, me in in-ifinita pene copia librorum,quos in ea lingua euolui, nisi in recentissimis, chartam ex linteis, sed semper ex bombycinis offendisse, qui usus adhuc perdurat in Graecia quamuis modo exteris chartis hinc, dc illinc aduenientibus , nulla linteae, ac bombycinae diuerentia, nullum discrimen habeatur. Et ab Etruscis antiquissimis,&Syllanis temporibus eam ex linteis factam fuisse dicemus Adde in Fesulana hac charta clarissime videri lineas illas, quae a summo in imum folia discriminant, quae in duas partes fuisse plicata ex signo ipso inmedij solij plicaturae internoscuntur Anetiam tunc temporis eodem instrumento Chartam extendebant, extensamque eundem

in modum complicabant, uti modo fio Nugator ut dissicultatem ei fugeret folia in frusta mo-d maiora, modo minora subdiuisit,& in eis suasnamias panxit quod illi cum videretur insolens, ne sui facti rationem redderet, saepe illud enunclauit Pag. s. Ne te vexet quod multa in rusia concisa reposuerim;nam im faciendum erat quare ita ego scio Pro 'er Augur parum nobis

refert, si tuum scire, non sciat alter Attamen ego

traudem aperiam. Non est usus soli j integris sed

concisis, dc mutilis, ut ex eorum medio, insignia

152쪽

ab Artificibus expressa, quibus nunc quilibet eorum, quasi inusta nota, suum opus ab alterius subdiuidit, de medio tolleret, ne fraudem suam tam solida ratione uinceremus, sigillo nempe viso Fabri chartarij. Non ita tamen sibi cauit iste Architectus, ut in una schedula medium signum non reliquerit quod vidit,ac obsignauit quidam Amicus meus, antiquitatum peritissimus, pietate, ac religione celeberrimus,d qui mendacium semper aeque atque angues odit is mihi hic Romae asseruit, iuratus affirmauit, e schedis illis inuentis, dum illas curiosus euolueret, in una si gnum Artificis animaduertisse. Necesse itaque

est illis iisdem temporibus, quemadmodum nostris, signis suis chartas obsignasse Artifices;

quod quis credat 3 etsi obsignare sueuerant, quanam ratione in tanta schedularum essessarum copia nonnisi unum tantum, & illud imminutum signum repertum est3Tantumne Fesulanus aliorum Insignibus offensus fuit, quorum beneficio suas antiquitates ad posteros demandabat 3 Abscidit ergo Insignia ut cautius ageret. LXXVI. Si cum Culacio in Exposit. Nouet

Simone Schardio in Lexico Iuridico, & Salmasio in Flauium opiscum dicant , Scapum Chartae plures schedas, aut plagulas habuisse, & in sola prima adnotatum fuisse, quo Comite largitio

num h

153쪽

ANIMADVERsio Nas. 3 num, sub quo erant chartariae,quo tempore,quo

loco, Ma quo praeparata esset illa charta,ideoque Protocollon dici solita, quod prima ante alias in scapo compaginaretur Quidquid sit de Prot

colli significatione, neque etiam omnia hic examinamus , ex eodem Salmasio concludimus, Chartas illas diuerso a lintearijs nostris charactere insignitas fuisse. In scapo namque chartarum

nostrarum non prima tantum, ut olim, sed omnes plagulae characterem eundem, ac notam in medio formatam exhibent. Quemadmodum enim res chartaria nostra a chartaria antiquorum

disseii iti nota huiusmodi quae hodie in Cha

tis fit, longe distata veterum chartarum Proto- collo: non tantum quod haec nota, quam nostrates exhibent, vix appareat, eodem colore cum

ipsa charta formata, ideoque nec scribenti ossiciat, nec legentem impediat, sed etiam quod singulae schedae, vel folia eundem illum praeferant characterem, ubi apud veteres scheda illa prima, qua Ptolocollo habebat, scribendo prorsus erat inutilis occupata enim iam erat scriptura, utpote quae illustrillimi pro tempore Comitissacrarum largitionum nomen praescriptum haberet, Oc tempus, quo charta erat consecta, de alia quaedam, - ωα, inquit Iustinianus, is τοιουτών

154쪽

Ideoque subdit Salmassius,Tabelliones,& Libra-rij primam illam schedam solebant excindere,

reuellere, ut immundam, ad scribendum in utilem, at Iustinianus Novella iam dicta, constituit in contractibus scribendis, ut Tabelliones

Protocolla in Charta relinquerent, desintacta sinerent, quod eo saepe falsum coargueretur.

LXXVI l. Quanti autem eiusmodi Insiignia considerationis sint, ex his, quae modo dicam apparet Superioribus annis, ut retulit mihi, in Ecclesiasticis ritibus, ac ceremonis satis eruditus, Michael Lonigus Thomam Pompeium nobilem Veronensem, Pardotribae cuiusdam, quem ille prius iniuria arsecerat, criminationibus a Senatu Veneto adscitum, coegisse Iudices, ut se, si modo vellet vivere, a crimine expurgaret destiterae illi ostendebantur Autographae, quibus ad occupandam Veionam Mantuanum militem aduocabat. Ille diu consideratis literis , characteres suos esse, suisque simillimos, se tamen eos neque scripsisse, neque manu sua exarasse contendebat.

Parricidij, perduellionis reum, quid enim facerent iustissimi Iudices condemnant Thomas dum melius sibi prouidet,di Epistolas illas attentius, naeditatiusque consulit, in ipsa charta signum Chartaris artificis deprehendit, confertque cum alijs, qui rem considerantes, ex signo illo

155쪽

Artificem illius chartae nonnisi post aliquos ai nos, quam tempus in Epistolis scriptum significabatur, conficiendae Chartae operam posuisse. Sic, deprchensa calumnia, Thomas absoluitur,

Paedotriba crimen conscisus, meritas poenas luit. Memini praeterea me inter confabulandum a purpurato Patre, ingenuo illo quidcm, de rest quente meras audiuillic, nebulonem quendam

conficta Syngrapha a probo viro dc bitum, idque non leue repetendo, debitorem in iudicium voca se cum is charactet res suos agnouisset, ut nummos in praestituta die reponeret, iussus est. Tandem signo chartae considerato, in ea Barbarina Insignia consp:ciuntur, quae nonnisi post Vibani octaui Pontificatum in chartis imprimi coepta sunt, debitum autem contractum fuisse sub Cl mente octauo in Syngrapha asserebatur Hacra tione fallitatis conuictus, scriptor Syngraphae condemnatur. Cuiacius item in expost Noueli. . . reicit se audiisse Lutetiae accidisse,ut Senatus suspectum chirographum ex die, in eoadstripto, quo nondum eius notae charta ulla erat in rerum natura certillimo argumcto quasi falsum improbaret. En quantum Insignia illa Chartarijimpo tent quae omnia Festulanus ad obtegenda conccipiam fraude, ex chartis sust ulit.Et hanc palam fit, ouare ita sectat, ocinfriata chartam conciderit,

156쪽

quam nolui integram propalare perditiiumus

nebulo.

LXXVIII. Sed nota Vulpeculae ingenium 't

vetustatem chartae conciliaret, chartam ipsam colore in fulvum , atrumque vergente tinxit. Cum enim chartas nigricantes conspicimus, eas

seni, ac longinqui temporis decursu colorem illum sibi comparasse, innatamque sibi albedinem amisisse opinamur, argumento valde infῆrmo. Multae siquidem recentissimae igni,ac fumo, necnon pulueri, atque aeri expossitae per breue tempus nigredinem attrahunt, quam aliae mulio antiquiores, quia clausae, conseruataeque fuerunt, non conceperunt. Vidi libros quadringentis abhinc annis descriptos, nitore proprio conspicuos, ac si heri, aut nudiustertius confecti fui seni nec degenerem illum colorem, quem a vetustate tantum nasci turba existimat, induerunt: sic etiam alios recentissimos, ob causas iam dictas, aliasque ex arte petitas, adeo nigricantes, ut ex Carbonaria ad nos appulisse fatereris omnino. Et, ne longe abeam,hic Romae in monte

Quirinali, apud religiosissimos Sci luestri Patres

Theatinos Matthaeus Cicolinus Caesenas ex La corum quos ipsi vocant, numero, Vir, licet rudis, 'iterarum, ac Latinae lingua ignarus, ingenio tamen acuto,ac perspicaci in Theorematis

157쪽

subtili imis, iraecipue, quae umbras, ac colorum naturam,&radios pertractant foecundisse

simo, ut ex libris, quos ille de hac materia Italico idiomate composuit, assequimur, ex tabulis, atque cunculis, quas aliud agens, coloresque indiscriminatim commiscens , veloci penicilliturbine parieti, alibique depinxerat, quas non haerere parieti, sed ab illo sciunctas separatim pendere, antequam proprius accesseris, aflirmares ibi enim vicinus pictas in eodem pariete sepexeris, arte delusus Artificis ingenium non sine admiratione extollis, teque tam facilis credulit, iis condemnas , facessere hinc poststia antiquorum Priscorum Muscae, o Vela quo oc nostra ortas oculata, quae dum similia alij referrent, non multum fidei adhibuerat, vel hoc solo discat vera esse, quae in hanc materiam a prisci aeui scriptoribus scripto tradita sunt Is, inquam, talis, tantusque otio suo abutens, libellum Ioannis de Sacro Bosco, de sphaera in charta nostra, sed in- uersis literis descripsit, ea ratione, ut nonnisi speculo, liter illae agnoscerentur, vel legerentur. . Vt characteribus illisi in absurdis visu, licet in speculo pulcherrimis, quasi rebus antiquis, inter amicos tamen ioc ns,vetustati,atque antiquitati fidem conciliaret quam longinimae, Libri pagellas, nescio quo modo tinxerat, neque enim ab

158쪽

r o LEONI ALLATII eo modum extorquere potui, ut omnes, qui Librum viderant, uno ore faterentur illum esse antiquissimum, ac etiam supra millesimu scriptum, dccharacu eres illos linguae alicuius et se iam deperditae, ideoque veneratione dignos. Vbi ille amicorum approbantium assensum habuerat, applicato speculo, ut in speculo incomprehensos illos characteres perlegerent, iubebat Leue ergo erit ex coloris nigredine antiquitatis argumentum, qui in hisce chartulis clausis, obseruatisque nullo modo a tempore ipso imprimi potuit nisi Fesulanus, quod pluribus modis, vel fuligine, vel fumo, ne singula recenseam, efficere potuit, dedisset. Ex frustulis , quae ipse habui,

pars aquae immersa fuscum in clariorem colorem commutauit, quem pertinacius tenuisset, si vetustate contraxisset. Itaque clarius apparet quod discissa charta non recta, sed ita, ut selium in duo subtiliora diuidatur,colorem album manifestius intueris, quem magis album postea lota reddita manifesto indicio colorem non a vetustate contraxiise, tunc enim ea per omnes sui partes, 4ntima penetralia eundem colorem imbibisset, qui modo cum in extrema tantum superficie extendatur, non aliunde quam ab ingenio artificis promanasse iudicandus est.

LXXIX. Charta itaque recentissima est num

159쪽

ANIMADVERs Io NEs 'materia, ex qua lites pinguntur , ponuntur Ob oculos, Atramentum, inquam, vetustatem induat Nequaquam. Relatum mihi est ab his, qui Autographa vitarunt, attente consider runt, chartas illas atramento, quo nunc nos scribimus, is exaratas. Quare colligo etiam ex hoc impostoris perfidiam Atramentum namquc,quo syllanis temporibus scribebatur, multum ab hoc nostro disserebat Vitruvius lib. 7. cap. IO. tradit, Atramentum eo tempore ex resinae ignis

potestate exustae fuligine, gummi subacto parari: dc alias item atramenti antiquorum praeparationes ibidem exponit Plinius etiam lib. s. cap. 4Atramentum fit exfuligine, pluribis modores vel pice exuistis. Propterquod rinas etiam ad cauere sumum eum non emittentes Laudatissimum eodem modos e radic dulteraturfornacum , alinearumque fuligine, quo ad volumina scribenda tuntur. Sunt qui viniscem siccatam excoquunt affirmantque si ex bono vinos fuerit Indici seriem id atramentum praebere. Pol notus, Ihron celeberrimi Pictores h Assenis e inaceis fecere tryginon appellant si elle commentus est ex ebore combusto facere, quod Iephantinum vocant. a portaturs Indicum ex India inexpisrara adhuc inuentionis mihi. Fit etiam

160쪽

apud infectores ex ore nigro, qui acta resis

arsis cortinis. Fit se tedis ligno combusto, tritissique in mortario carbonibus Mira in hocspiarum natura sed ex his nonst. Omne autem atramentum sole perficitur ibrariumgummi, tectorium glutino admixto quod autem acetoliquefactum est agre eluitur. Addit Dalecampius, Septentrionales populos nigro sepiae addito

tantillo aluminis, atramenti loco scribere, nec incommode. Ipse etiam Smyrnae nonnullos vidi sepiae nigro elegantissime, ac facillime scribere. Vidi etiam ex pilis caprae crematis atramentum non aeque nigrum, sed subluridum, O fulgore quodam rufescens, quo in membranis scribitur, adeo tenax, invariabile, ut numquam a primaeuo stati, nisi membrana fatiscat, deficiat.

Asseruatur penes me atramentum e Sinica regione aduectum, in tabula accuratissime extensum,

figurisque, quibus ea natio tabulas ornare sueuerat, interstino um,nigerrimum,ac lucidissimum, ab humanislim Gottardo VcVelino Heidelbergae dono acceptum. Praeparatio, ut verbis

Plini utar, inexplorata mihi est. LXXX. Obseruanda porro sunt Pliniiverba; sepi,i, quamuis in illos spiammiatur atramentum non seri. Quidquid sit de nigro succo

Loliginis Holatianae, Pcisius Satyris sine controuersia

SEARCH

MENU NAVIGATION