Leonis Allatii Animaduersiones in antiquitatum Etruscarum fragmenta ab Inghiramio edita

발행: 1640년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

tionis cmperatura constructae sint, nihilominus diuturna illa duratione soliditatem acquirere videntur, cum neque malicorum ictibus, neque ulla ferrearum machinarum vi concuti, couellique possint rumpanturque potius laterculi,quam glutine separentur, ita ut cum coemento colligata nam lolius lapidis duritiem prae se ferant. Mitum dictit, vidi ipse hisce annis,cum collapsarum Constantinianarum Thermarum in Quirinali monte cliquiae disiijcierentur, robustissimorum iuuenum in illis confringendis conatus irritos, Seschal)bem ipsum repercussum, contortum, S in minutillima quoque frusta ea duritio comminutum materiam vero solidistimam ferro ipso, chaly bcque duriorem citus innoxie perpeti. Quis crederet a summo mane ad summam

noctem lacertorum, neque inexpertorum continuos nisus asperrimosque conatus ex muro illo palmarem molem non contriuisse Assirmat i tiuuius lib. a. cap. 6. Puteolanum puluerem, commixtum cum calce. coemento non modo caeteris aedificiis praestare firmitatem, sed etiam moles, quae inde construuntur in mari, sub aqua

solidesccre Legimus etiam apud Plinium, eundem fluctibus mersum, protinus scri lapidem;&cisternas Romae ex arena fossilia, calce vehementissima, ita consstructas, ut lapides videan

172쪽

11 LEONI ALLATII

tur Muri ergo Babylonici , Sennaarici ex bitumine structi, atque perfecti sunt, non ut ina' posterum temporis iniuria non vitiarentur, sed quod calcis, Marenae, puluerisque Puteolani, quae forsan optassent, sed frustra, copia non suppeteret: ideoque bitumine abundantes, bitumi ne usi sunt. LXXXV. Rerum enim paratu facilium frequentior usus est, ac communior. Plures Americae Opuli ex Aulum plumis elegantissime contextis, vestimenta sibi praeparant, qualia multa Mona- cliij, alibique conspexi, adeo concinne, arfabreque confect a, ut sericea villosa texta nostra, non dicam, superarent, sed exaequarent iane coloribus flammeis , floridisque omnino vincerent: quia apud eos innumerae diuersis coloribus Aues materiam profusissime ministrant.Scriptore Strabone lib. s. Ichthyophagi Indiae populi e Cetorum, quorum ibi magna copia est, oscibus aedificia construunt. Idem de extremae Septentrionalis plagae incolis laus Magnus lib. I. cap. 2I. testatur Quemadmodum desaliae regiones utilitatibus, quas singulae habent, tuntur, licet una

praestantior altera effectu postmodum ipso di

gnoscatur.

LXXXVI Diceret etiam non nemo vocem Hebraicam,quam bitumen interpretati sunt septua-

173쪽

inta de auctor Vulgatae, aliter ab alij reddi. atablus enim exprellit argillam; Pagninus, lutum, cretam, vel rubrum bitumen, quod fit excalae, puluere laterum, unde etiam rubrum colorem accipit oleaster etiam, Diodorus arsensis Commenti in hunc locum apertissime trudit, Hebraeam, Syram vocemin hoc loco non significarebitumen,sed calcem. idquelonge pro' babilius esse, quod bitumen non sit idoneum aedificijs, calx vero ijs macii mussit accommodata. Hanc tamen sciatentiam optime refellit Theodorcius quaest. 9 in Genes quam nec ipse

laudo.

LXXXVII. Debitumine arcae, quod abhinc

annos decem, Notis in Eustathium Antiochenum dixeram, rursus repetam, non vi, ac facultate innata tamdiu perdurasse, sed ita Deo dis poenente, ut mortales a ternum, ut ita dicam, iustitiae diuinae, necnon misericordiae prae oculis haberent monimentum Pari ratione Cera interuallo temporis, lentore, ac viscositate depcrdita, in puluerem abita Sc oculatus testis affero, Ceram rubeam, quae cralsior ac viscidior alba, vel virgine est, quaque in sigillis utimur, post non longum tempus ita dissolutam fuisse, ut vix ceram uiue dignosceremus:d curios illimus rerum indagato Gabrici Naudaeus ingenue confirma-

174쪽

uit, multa ex simili cera confecta sigilla P dum Archiuium Reatinum, iussu sapientissimi Principis sui sedulus indagaret, comperisse vetustate

exesa, pinguedine, qua firmabantur, amissa, in puluerem, ac cineres conuoluta , perculis clausa loco non humenti, aut carioso dc tamen

annum trecentesimum non excesserant.

LXXXVIII. In cera enim vetusta, non secus gigni, ac in arido ligno, Animal candidum, quod omnium animalium minimum videtur esse, devocatur Acari monet Aristot de Histor Animal lib. 1 cap. a. somniat Sylburgius, qui αυρῶ, noni ρε mauult scribi, ut sermo sit de Caseo vetusto,

in quo solent gigni huiusmodi minutissima Animalia. Veruna producta in Caseo Animantia, non omnium Animantium minutissima sunt, neque ut ea nascantur vetustatem in caseo requirunt, quae etiam in recentissimo proueniunt. In Cera Iero, quae alia a putredine conseruat sempore viilla, humoreque, quibus alijs, sibique perpetuitatem promittebat, absumptis animal illud concipitur, quod reliquum, si quid est incera viva citatis erodit. Hinc in puluerem eam abire necesse se est. Hinc concluditur bitumen hoc adeo friabile, pellucidum , di igni appositum foetidum, fumumque exhalans , recentissimum esse De- fissum namque humore terreo, vique terrae 4n

175쪽

ilia, qua sibi deposita corrodit, per tot annos in puluerem dissipatum , corporeque fractum , dc splendorem amisisset, ignique appositum neque fumum, neque odorem reddidisset. Ipse etiam ab Architectis, Vrbanis folioribus diligentius perquisiui, an quid unquam simile sub terra reperciliat, omnes simul, Minter eos Hieronymus homo ex Oppidis Aquilae Vibi adiacentibus, quitertiam Urbis, ut ita dicam, partem dc sexcenta antiquorum aedificia cum ipsis fundamentis ferro laboreque improbo disiecit eis ditque con testati sunt, licet infra terram lapidcs, ac metalla, antiquitatis verae notis percussa , offenderint, numquam tamen bitumen , vel aliquid simile offendisse ridebantque Lusioris ingenium , qui

incerto, ac labili instrumento rerum Etruscarum perpetuitatem commiserit. LXXXIX. Nec alia ratione de Creta argumentabantur: ea enim, licet in massam proiecta diutius putredini obsistat, si tamen aqua extendatur in tabulas, easque tenues, tractu temporis extenuata, vel humiditate concepta res in se occlusas , madefactas consumit, vel siccitate ipsa in puluerem fatisccns,di in ea acre conputrcscente,

tineis prognatis corrodit. Neque bitumen sic digestum humiditatem impediet natura quippe sua in terrae visceribus reposita, terrae humidita-

176쪽

tem, nullo impediente, quo aridior, eo ardentius exugit: cuius etiam frigiditate aer in illis occlusus Q condensatus saepissime soluitur in

aquam. Hinc vasa testacea, etiam quae humiditatem absumere nata sunt, inueniuntur in latebris, plena aqua, non quam qui 'primum posuerant, infunderant, sed quam ea exaere terra moliente conceperant.

XC. Plinius lib. 3 cap.13 ex Cassio Hemina probatissimae notae scriptore, Liuius o belli Macedonici, Plutarchus in Numa, Valerius Maximus

lib. I. cap. I. Lactantius lib. I. Institui cap. 22.

Augustinus lib., de Civit. Dei cap. 4 tradunt, Cn.Terentium Scribam, siue Lucium Petilium, agrum suum in Ianiculo repastinantem, offendisse arcam, in qua Numa, qui Romae regnauit,

situs fuisset in eadem Libros eius repertos post quingentos triginta quinque it Plutarcho placet, quadringentos annos i eos fuisse e charta: maiore etiamnum miraculo subdit Plinius,qubdtot infossi durauerunt annis. Si quadringenti, aut quingenti durationis anni miraculo fuerunt accuratissimis, ac prudentissimis Viris annon instar portenti fuerit,quae ex Fesulano asseruntur,chartam illaesam remansisse per annos mille,d septingentos Cumque in chartarum illarum conseruatione arcanatinatam urnaturae illam tantum causaru

177쪽

causam affignarunt. En e Plinio Heminae vel ba.

Mirabantur aliqui, qucmodo illi libri duraro potuis en illis ita rationem reddebar. Lapidem

fui se quadratum, circiter in media arci etinetum candelis quoquo ucrsus in eo lapide insuper libros impositos fise; propterea arbitririer eos non computule is libros cedrato uisse, propterea arbitrarier tineas non tetidisse. Et

confirmat Vitruvius lib. a. cap. 9 Cedrio reliqua res cumsuntincta uti etiam libro, lineis, is a carie non untur.Neque abnuiti saltianus lib.

4Alia ex papyro, qua Cedro perlitasecrant, Odebantur. Sic enim iacili senebat papyri prouidebatur. Neque enim omnes semper Libri Biblicise possunt, in qua chartacei, deque biblo consuti, si modo vera sunt, quae Stephanus e magnum e thy mologicum produnt,repositique,corruptionis vitium numquam sciatiebant. Cum itaque Fesulana chartarum frustula Cedro uncta non fuerint, sed tantum bitumine in nonnullis partibus. gummi Iuniperi pellita, quare non putruerunt ed pristinam naturae firmitatem per tot annos seruauerint, velim ipsc Fesulanoperdiscere Chartam enim eandem cum pannis in teis, ex quibus conficitur, naturam induentem, eandem cum linteo ipso perpetuitarem habere necesse est &quod linteum a tineis,&pturedine

178쪽

non seruat, neque chartam ipsam seruabit. At bitumen, de reliqua Scharitorum machina linteum ne putresceret non effecit; ita in praefatione, Tela in puluerem comminuta es Inane est ergo, quod praetendi posset, ista unctione chartas a putredine vindicatas fuisse, quae adeo sibi constant, Minduratae noscuntur, ut non facile disse cindantur,&vi illata, quemadmodum recentisse simae istae, quae nunquam reconditae sunt, facerent, resistant. Adde etiam , si libet, haud ita

facile credi pos se praedicta Scharith, non multum alte defossa, licet oppositum asseratur, in eodem ambitu , de loco permansus , nec alibi fuisse sparsa, vel raptata imbrium vehementissimorum turbines, ac torrentium impeti, aut terraemotibus alio, atque alio aduecta, cum vias ipsas, de silices vinctos, arteque non inconcinna ferruminatos, disiectos, asportatosque huc , i

lucque passim videamus, d antiqua aedificia

euersa penitus, dirutaque. XCI. Quod vero asseritur materiam Scarithextrinsecus ab aqua, intrinsecus ab igne defendere; dc habuisse unum Scarith primo cortice combusto vanissimum est. Qui enim fieri potuit, ut interna materia ignem non timeret, quae undique igne ipso, bitumine nempe , circumuestiretur lillud namque doliuniore terrarum fouetur, c

179쪽

in aquis accenditur De limo stagni Comagena Chimaera monte Nymphaeo cratere, Carbonibus terrae Ampelitidis Thracio lapide, Gagate, de alijs vide Dioscoridem Nicandrum , at num, Plinium; qui non minori facundia, ac eruditione nostra aetate de bitumine , o alia ignium hyles, postquam exarsit Vesuuius, alijs ob tantae cladis de re nouitate conticescentibus, primus incendi causas aperiens, non omnibus obuia exposuit Petrum Castellum in suo Osuuio is singula ipsc , praeter iustitutum, recenseam. Illic facilem bituminis in igne concipiendo, si humiditas adsuerit, naturam conspi

cies.

Non tantam esse terrae humiditatem dicent, ut ignem excitet,&bitumen ipsum immixtum rebus alijs ignem tam sibi familiarem auertere. Si humoribus terrae imbres,ac pluuias addas, dc aeris temperiem,saepe saepius tanta in unum confluit humiditas, vidi stagna accrescant,viscaturigines corriuentur. Nec copiosa humiditas, sed temperata, igni accendendo accommoda, incendium facit. XCII. Sed defendat extrinsecus ab aqualitumen, annon stultum erit credere cretam intrinsecus ab inccndio defendere 3 Creta cruda, igni apposita, flammis illi durescit, res tamen, quas

180쪽

i64 LEONI ALLATII

in se conseruat , eodem incendio absumit, torret. Bene lateritia illa columna ex coctilibus laterculis, siue secus, quam quidam Adamo, alij

Abraamo, caeteri Setho, krationabilius dedunt, notas sibi inscriptas, post rerum conflagrationem conseruare potuisset, igni cedere nescia non tamen inde etiam sequitur, si quid externae materiae in ea esset clausum, conflagratione illa non fuisse abolendum. Ne longius aberrem,chymica artis Magistri, luto quod sapientia vocant, de excreta, tamquam re praecipua conficitur, vitra illinientes, ea ab ignis iniuria defendunt,4 lutum illud igne insaniente, ac si aeternum esset incendio pertinaci is solidescit, vitro quandoque interius liquescente,&materiae reliquiae, quae invitro insertae sunt, ardentibus Jammis combustae, in cineres, ac puluere rediguntur. dc cum ipse chartam imposuissem, charta etiam ipsa exarsit. Falsum ergo est carith primo cortice combusto, chartas in alio cortice clausas illaesas conseruasse. necςssario enim, cortice interiore calefacto, atque accensio , torrentur, comburuntur, quae in eo sunt. Non credis 3 experire, periculum fac. non erit longum .ex eadem ipsa materia construe,

dcclaude quidquid volueris, quod tamen igni succumbere possit, ignis notas inustas excipere igni apponito, d videbis rerum mutatam

SEARCH

MENU NAVIGATION