Dissertatio medica, inauguralis, de iis quae ad sanitatem conservandam plurimum conferre videntur ...

발행: 1783년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

morum nostrorum jam adeo accedunt, ut solutionem et misturam tantum desiderent, quod in cibo animali ; vel prout exquisitiorem processum prius requirunt, quam in chylum absorptioni idoneum verti possunt, ut in vegetabili incidit. Omne alimentum a regno vegetabili primum deducitur. Admodum probabile omnem, quae nascitur, herbam alicui animali cibum praebere ; sed, ut mortales earum delectum habeant, Omnino necessarium. Quae mites, blandae, et sapori gratae sunt, eae optimum suppeditant

alimentum. Acres Vero, amarae, et nause-osae plerumque alienae. Linnaeus igitur non sine ratione gravissima notavit, insipida et inodora nutrire, sapidiora non nutrire.'Quicquid in systema corporeum potenter agit, id pro cibo idoneo nequit haberi. Vegetabilia, quae partibus saccharinis, oleosis, et mucilaginosis abundant, hominibus plurimum nutrimenti sufficiunt. Hinc farinacea, in omni fere Orbis terrarum parte, tantam cibi humani partem constituunt. Fructus, Praesertim acidO- dulces, maturi et modice

12쪽

6DE SANITATE.

modice sumpti, insigniter salutares. Catorem imminuunt, proclivitati ad putredinem

Occurrunt, sitim restinguunt, et appetitum excitant. Nimis vero liberaliter adhibiti, fermentescere, acorem in Ventriculo generare, et systema plusquam satis refrigerate, periclitantur. Hinc diarrhoeam, colicam, choleram, morbosque hisce non absimiles, excitant. Inter medicos fuit certatum, utrum fructus, Ventricillo Vacuo, Vel una cum aliis alimentis debeant assumi ; parum vero refert, nisi quantitate peccetur. Legumina, et ea Vegetabilia, quae oleo abundant, nutrimen copiosius praebent; cum vero textura sint firmiora, aegriusque solvantur, dissicilius concoquuntur, et validis durisque optime conveniunt. Vegetabilia haud dubie nutrimentum saluberrimum suppeditant, et partem alimenti humani longe maximam constituere debent. Caeterum, nisi cibus animalis iis adjungatur, ad homines robustos et Valentes reddendos et servandos non videntur susscere.

Vix ullos, qui vegetabilibus solis vivunt,

reperias.

13쪽

DE SANITATE.

reperias. Qui vero ita faciunt, ii plerumque debiles, valetudinarii, macilenti. Quae

caro saluberrima, ea si1ne dubio eorum animalium propria est, quae vegetabilia sola Pascuntur, aere puro, et libertate, quae illis naturalis, fruuntur. Animalia, quae pinguioribus aluntur, qualia sunt sue8, anates, boves qui stabulis clausi tenentur, aves saginatae, &c. nec tam facile coquuntur, nec nutrimentum tam salubre hominibus sum-ciunt. Caro quo ille animalium, qUae morbis laborant, et eorum, quae senio extinguuntur, admodum insalubris et periculosa sit oportet. Non defuerunt, qui ea animalia, quae cane 8 Venatici ante mortem eXagitaverunt, parum salubria esse asseruerunt ;sed hanc opinionem confirmare non videtur experientia. Caro animalium non diu,

postquam jugulata sunt, servari debet; quoniam brevi post mortem ad putredinem nimis vergit, nisi huic sal vel alia condimenta occUrrant, quod cito ParUm aptam,

quae edatur, essicit. Cibus animalis, qui ex toto fere in sanguinem et succum verti potest,

14쪽

DE SANITATE.

potest, nutrimentum copiosissimum praebet, et ob naturam aikalescentem systemati stimulo non parva est. Immodice sumptus, obesitatem, plenitudinem, torporem, lethargum, et morbo8 comatosos, progignit, et Proclivitatem ad scorbutum aliosque morbos

putridos facit. Dissicilis cibi solutio non

tantum a firmitate teXturae, quantum ab humoribus viscidis, pendere videtur. Hinc animalia juniora saepe concoctu magis difficilia, quam aetate provectiora, et, eandem ob causam, Pisces non raro aegre coqUUntur. Cibus sine arte et modo quam maxime simplice paretur. Condimenta omnigena, dapes plus satis numerosae, omnia stimulantia et appetitum excitantia, nihil aliud quam concoctrices degravant potestates, Ventriculum et intestina debilitant, et dyspepsiam, cum malis, quae eam comitantur, nimis multis progenerant. Voracitas, quanquam plurima secum mala adducit, minus celeriter minusque certo periculosa, quam abstinentia nimia. Supplementum cibi recentis et salubris continuum ad detri

mentum,

15쪽

DE SANITATE. 9

mentum, quod corpus singulis horis capit, pensandum omnino necessarium ; etenim sine hoc brevi extingueretur. Quantum ad quantitatem cibi attinet, natura haud dubie nunquam Voluit, ut ei modum pondere aut mensura adhiberent mortales. Temperantia est unica regula cujus ratio habenda. Raro quidem peccabitur quantitate, si cibo simplice, sine arte cocto et provocantibu destituto, nosinetipsos circumscribemUS.

Hic ad humores corpori sussciendos ne cessarius, concoctionem promoVet, Ut ventriculus citius depleatur facit, in chylo a massa alimentaria separando, et in eodem lymphae admiscendo, adjuvat. Massam humorum augendo secretionem et excretionem promovet. Omnium liquorum, quos adhibemus, basis est aqua, partem cibi solidi non parvam constituit, et in eo parando saepissime adhibetur. Delectus ejus igitur,

16쪽

DE SANITATE.

utpote quae summi momenti sit, caute et diligenter habendus. Quandocunque de ejus salubritate ambigi potest, per analysim

accuratissimam eXaminanda. Quae saporis vel odoris eXpers, leVis, pUra, et eXtra

ne is quibuslibet libera, ea optima. Liquores fermentati, ob jucundos et Varios, quos Praebent, sapores, et gratum, quo systema afficiunt, stimulum, in usu sempererunt, et rite parati, viribus modici, et non nimis liberaliter adhibiti, admodum salubres esse reperientur. Sitim sedant, et odore stimuloque gratis actionem ventriculi movent, et secretionem salivae et succi gastrici adaugent. Cibum viscidum attenuant, acrimoniae aikalescenti obsistunt, organa secernentia et excernentia stimulant. Quinetiam non parvam alimenti quantitatem continent. Incolis regionum ad septentrionem VergentiUm, et iis, qui cibo victitant animali, Optime con Veniunt. Fortiore8, frequenter et immodice sumpti, origo morborum saepe evadunt, vires concoctriceSimminuunt, systema inflammant, animos contristant,

17쪽

DE SANITATE. M

eontristant, valentissima corpora solvunt, non raro mortem subitaneam, et pro certo tardam, facientes. Potio sit semper frigida. Liquores gelidi ventriculam firmant, tonum systemati universo intendunt, actionem vasculorum superficiei eXcitant, et perspirationem adaugent. Calidi vero effectus omnino contrarios edunt, solida rela-Xant, et tonum totius systematis imminuunt, debilitatem et irritabilitatem faciunt, et haud dubie fons et origo praecipua sunt, Unde mala, quae tot mortales hodie infestant, nervosa et dyspeptica proficiscuntur.

EXERCITATIO.

Hominem huic a natura esse destinatum a situ, quem hoc in Orbe terrarum habet, astructura corporea, eoque motu8 amore, qui maturrime semet Ostendit, eumque tantopere inflammat, clare evidenterque constat. Exercitatio autem solida firmat, secretiones et

18쪽

DE SANITATE.

et excretiones promoVet, appetentiam cibi auget, somnum comparat, humores atte-nUat, Vires animi intendit, tonum systemati plenum conciliat, et valetudinem commodissimam, qua nullum animal sine ea PΟ-test frui, et suppeditat et conservat. Nemminem potest latere, partes corporis singuis lares, quae magis quam reliquae exercitantur, PlUS Virium, pro rata ratione, sibi acqui rere, ut in brachiis fabri. cruribus bri uti, caeterisque videre est. Animi vigorem non minus adauget CXercitatio. Quo magis universa est, eo utilior; igitur et genem re et gradu varianda. Ambulatio, cursus, saltus, equitatio, vocis contentio, &c. Cum

tempestas patitur, sub dio semper adhibenda. Cum ne haec fiant coelum CaVet, multae sunt exercitationes domesticae et Oblectamenta, quae in locum horum cum

commodo lubstitui possunt, qualia sunt gladiatura, saltatio, hisque si imilia. Exercitatio

optime ante cibum praesertim horis matut iri adhibetur, dum corpus Viget, dUm ampluri vividi, dum aer purus. Semper citra defatigationem

19쪽

DE SANITATE.

defatigationem sit, nec, antequam Vires corporeae refectae, repetatur. Nimia tantum abest, ut corpus firmet, ut, contra, idem debilitet, et vitam breviorem, non longiorem, essiciat. Magnopere dolendum est, mala, quae a Vita sedentaria proficiscuntur, in eos, qui reliquis mortalibus scientia longe praestant, literis deditos nempe, et studiosos, qui in vero investigando aliisque

docendis occupantur, tam frequenter inVadere. His et omnibus aliis, qui vitam agunt sedentariam, suadeo, ut ad lavationem frigidam frequenter decurrant, quae solida firmat, actionem totius systematis vasculosi CXcitat, et exercitationis vicem optime sup-Plet, qUOniam eosdem tempore brevissimo effectus aliqua eX parte edit.

EXperimenta, in quibus summa fiducia potest collocari, supplementum aeris puriet

20쪽

et recentis continuum ad vitam alendam et sustentandam esse necessarium, demons Tarunt. Aer, inter respirandum, vel aliquo principio salutari privatur, vel aliquo noci-VO corrumpitur, quod ut animalibus spirantibus veneno sit facit. Qui aer siccus, elasticus, frigidus, potius quam calidus, et ab omnibus inquinamentis liber, maxime salutaris est. In morem aquae agitetur necessisse esst; stagnando enim insalubris evadit. Hinc loca, ubi domus aedificantur, editiora esse debent, ad quae aer libere adspirat. Conclavia omnia, praesertim cubicula, stat spatiosa et vento pervia. Quinetiam templa, cUriae, academiae, aliaque loca, quo multi conveniunt, quam maxime laXa esse debent. Aeri impuro potissimum referendi sunt morbi gravissimi, qui tot millia in

colarum magnorum Oppidorum rapere Con

suerunt, quae hanc ob causam generis humani sepulchra non immerito fuerunt appellata. Qui aer urbibus magnis circumdatur, is nihil aliud esst quam massa corrupta fluitans, vapores pestiferi collecti, per respirationem

SEARCH

MENU NAVIGATION