Dissertatio medica, inauguralis, de iis quae ad sanitatem conservandam plurimum conferre videntur ...

발행: 1783년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE SANITATE.

respirationem et focos dotibus vitalibus privati, exhalationibus putridis, fumo, sulphure, aliisque essiuviis nocivis innumeris, polluti et vitiati. Infantibus et pueris insigniter nocet impuritas aeria. Pulmones eorum tenerrimi, ab irritatione etiam levissima, detrimentum non parvum capiunt. Si pueros, qui in Oppidis tolluntur, cum Progenie rusticulorum sana et Valente comparaVeri8, eo8, in morem plantarum quae sub atmosphaera vaporarii crescunt, semper Valetudinarios debilesque esse reperie8. Aer calefactius solida relaxat et eXPan dit, humores rarefacit, circuitum sanguinis accelerat, secretiones auget acresque reddit. Irritabilitati favet, et corpus ad putredinem proclive essicit. Frigidus, contra, aer fibraSanimales durat, molem corporis et secretionem imminuit, et sensilitati morbidae occurrit. Quantum vires et animi et corporis spectat, eas haud dubie perfectissimas

regionibus in temperatis habent mortales.

Nihil valetudini magis inimicum quam

aer humidus. Corpus relaxat, et VireS ei,

utcunque

22쪽

16 DE SANITATE.

utcunque sit valens, gradatim convelliti Perspirationem potissirnum imminuit, et per absorbentia ingressus potestates degravat vi tales ; unde proficiscuntur phthisis, scro

phula, hydrops, asthina, et innumeri alii morbi, qui plagas humidiores graviter infestare consuerunt. Perniciosior etiam evadit, si calor ei adjungatur, et morbos epide micos non raro movet. A variis caloris et humiditatis conjunctionibus potissimum deducendi sunt morbi, qui tempestatibus anni diversis semet ostendunt. Licet vero hae causae eae sint, quarum Operationem et se quelaS nec arcere, nec semper vitare possimus ; effectibus tamen earum magna ex parte Occurrere Opis est nostrae. Corpori, nisi arte fuerit debilitatum, non multum injuriae mala, quibus patet, naturalia solent inferre. Praeter hasce aeris conditiones evidentiores, Unde, ut a causis remotis, morbi frequenter oriuntur, saepe inquinamenti8, quae morbos funestissimos excitant, quanquam

aciem accuratissimi philosophi fugiunt, oneraturi

23쪽

DE SANITATE. I7

neratur. Ex hisce autem praecipua nominantur contagia et miasmata. Contagia sunt Venena, quae a corpore humano morbido oriuntur, quaeque forsitan nonnullis in exemplis ab eodem ex toto sano, si1 effluvia ejus accumulentur, possunt generari. Hoc Vero genus humanum

multo tutius, quam alioquin forent, essicit, quod contagio a fonte suo non longe sese diffundit, quodque frequenter cum sese effectibus brevi prodat, vitari potest. Notare operae pretium est actionem ejus multo potentiorem et periculosiorem esse, cum in iis, quae prope aegrotantem fuerunt, ut in vestimentis, stragulis, lectis, caeterisque similibus, accumulatur. Cavendum est, quantum ossicia humanitatis et munera, quibus nostrum est fungi, patiuntur, ne Ullum cum iis, qui morbis contagiossis laborant, commercium habeamus. Si ut illis adsimus omnino necessarium est, summa cura et diligentia vitanda sunt aegrotantium anima et aer illis proximus. Potestas contagionis aere ad homines resve infectas

C adspirare

24쪽

DE SANITATE.

adspirare permisso, summam munditiarum rationem habendo, Vaporibus aceti, nicotianae fumi, et aliorum, quae fermentationi obsistere valent, imminui potest. Effectibus ejus resistere poterimu8, si diaetam generosam, Vinum modice, corticem PeruVianum, balneum frigidum, et ea quae corPUS TObOrant, animosque demisos erigunt, adhibebi-

Non dubitandum esse videtur intasmata in locis paludosis solis progenerari, et situs hujuscemodi vitando morbo8, qUO8 excitant, posse vitari. Quae in contagionem posse supra diximus, eadem ut corpu8 miaiamatis possit obsistere facient. Saepissime proficiscitur contagio a carceribus, nos conatis, sepulchretis, similibusque, quae in medio magnarum urbium, ubi atmosphaera adeo corrupta est, ut ortui ejus et progressui ulteriori facile faveat, parum prudenter collocantur.

AFFECTUS

25쪽

DE SANITATE. I9 AFFECTUS ANIMI.

Commercium tam arctum corpus inter et

animum intercedit, ut illud sine hoc, et vice versa, vix assici possit. Fontes actionum humanarum soli sunt. Sine illis homo nihil aliud quam iners merumqUe Vegetabile foret. Nimii tantum valetudini nocent. Eos igitur regere et compescere rationis est. Affectus, quantum ad effectus, quos in corpus edunt, attinet, duplices sunt, vel excitantes vel deprimentes. IlliS annumeranda sunt ira, amor, gaudium, spes ; his metus, dolor, desperatio, et nonnulli alii. Excitantes circuitum promoVent, actionem to- numque systematis vasculosi intendunt, humores tenuiores essiciunt, et secretionem adaugent. Si vero iis praeter modum indulgeatur, periculum nonnunquam habent. Ira violenta, circuitum sanguinis accelerando, cursumque ejusdem nimium caput versus faciendo,

26쪽

DE SANITATE.

faciendo, non raro haemorrhagias, apoplexi am, stricturas spasmodicas, mortemque subitaneam, mortalibus intulit. Multa exempla non desunt, ubi gaudium repentinum exitio fuit, quod forsitan per incitationem systematis nervosi subitam, et, qUam ferre potest, majorem, Vel per collapsum hanc excipientem, qui semper incitationi pro rata ratione respondet, eXponi potest. Cum vero limitibus justis continentur, admodum salutares sunt. Circuitum sanguinis expediunt, systema nervosum leniter agitant, idemque stimulo grato assiciunt, et ut motibus suis diversis cum facilitate et quasi cum alacritate fungatur faciunt. Concoctio, secretio, omnesque functiones naturales, cum insigni facilitate constantiaque peraguntur, dum an

mus a curis Vacat, et affectibus non ingratis movetur.

Quantum affectus animum contristantes spectat, licet non multa eXempla sint reperiunda, ubi subito funesti evaserunt ; haud dubie tamen valetudini commodae non minus sunt inimici. Tardo et silente gradu

27쪽

DE SANITATE.

progrediuntur; sed multa et magna mala secum frequenter adducunt. Dolor actionem systematis nervosi imminuit, solida relaXat, et corpori universo summam debilitatem gradatim infert. Functiones perturbantur naturales, secretiones imminuuntur, appetitus perditur, somnUS arcetur, Potestates concoctrices potissimum debilitantur, et

magna malorum dyspepticorum caterva accedit. Dolorem quoque subsequuntur omnes, qui a debilitate et obstructione pendent, morbi, quales sunt cacheXia, hydrops, marasmus, syncope. Timor eosdem fere effectus, sed celerius edit. Caeterum, ob quod generi humano non gratulari non possum, magis fugaces sunt. Tota corporis fabrica subito relaxatur, et actio cordis minuitur, Unde sanguis in Vasiis majoribus accumulatur. Hinc proficiscuntur pallor corpori S extremi, palpitationes cordis, spiritus dissicilis, et universi systematis tremores. Mens non amplius muneribus suis fungi potest, totumque systema corporeum perturbatur. Quamvis raro, cum breve in spatium

28쪽

DE SANITATE.

tium tantum manere soleat, evidenter nomcet, perniciosissimos tamen, si saepe repetat, diuve continuetur, edit effectus. Qui affectibus suis imperare neqUelant, dum imbecillitatem animi clare demonstrant, ab effectibus eorum detrimentum capere constanter periclitantur ; etenim, prout male vel bene Aeguntur, vel felicitatis miseriaeve, vel sanitatis morbive fontes evadunt. AEquilibrium quoddam inter affectus diversos intercedit. Igitur, cum qUi' libet nimis diu dominatus est, alius, qui ei adversetur, omnino contrariu8 moVenduS. Assectus, qui animum erigunt, notionibus laetificis indulgendo, scientiis non ingratis attendendo, domos hilarium et vividorum frequentando, et ea quae Vitam jucundam reddunt persequendo, moVere conandUm. Mens notiones suas constanter mutat, et novis oblectatur. Igitur, cum nimiam alicui rei attentionem impendit, eam inde ad alia abstrahere, et in aliquo etiam suscepto

arduo dissicilique occupare, pro virili contendamUS.

29쪽

DE SANITATE. 23 SECRETIO.

Humores varii a sanguine secernuntur, quorum alii consiliis in systemate utilibus inserviunt, alii vel supervacaneis vel nocivisunt, et igitur e corpore expelluntur : Illis accensenda sunt saliva, liquor gastricus, bilis, &c. his materia perspirabilis, urina,

stercus. Si illi non parum Vel augeantur vel imminuantur, consilia, quibus destinabantur, impediuntur et perturbantur ; Unde multi proficiscuntur morbi. Quantum sensus gustus, odoratus, et auditus impediantur, non raro animadvertere licet, si secretiones, quibus organa hisce consiliis destinata funguntur, Vel magnopere augeantur vel imminuantur. Igitur, quam in secretiones potestatem habemus, eam caute prudenterque eXercere debemus. Usum nicotianae frequentiorem multa mala sequuntur, quoniam corpus utilibus et necessariis secretionibus orbat. Quae mutationes in corpore sub tempus pubertatis incidunt,

30쪽

DE SANITATE.

eae quanti momenti sit secretio seminalis,

quantumqtie cum toto corpore vigorem Communicet tonus organorum genitalium

idoneus. Venus modica convenit, et saluti est, et ei raro nimis indulgebitur, si irritamenta quae vis imaginandi prava et vitiata menti objiciat, desint, et impetui naturae tantum obtemperetur. Semen immodice consumere semper periculosum, saepe funestum. Vigorem et corporis et animi ex toto perdit, mortales miserandum in modum debiles et infirmos efficiens. Marasinum aliosque morbos, qui a debilitate proficiscuntur, facit. EXcretiones regere justisque limitibus continere non minus necessarium, quoniam imminutae vel auctae systema perturbant; quod non incidere non posse clare videbimus, si animum ad naturam earum considerandam rite adjungemus. Si in corpore nimis diu manent humores secreti, acrimoniam et proclivitatem ad putredinem sibi ςomparant, quod admodum periculosum,

SEARCH

MENU NAVIGATION