Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

oppida, viros, & mulieres eorum crudeli manu d populatus est, consilio accepto, Salernu venit, ibiq;

congregari mandauit Proceres quosdam iuxta Salernitanam Civitatem commorantes ,& eis accitis tractatui cum eis, qua Iiter Cives Salernitanos, &malphitanos,sicut Apuliarieroci manu perderet. deu quia congruum sibi tempus non Iidebatur, quod corde conceperat, imperfectum dimisit, excogitans tempore opportuno adimplere. Deinde nauigio parato,mare ingrediens Siciliam transfreta uicari Ralend. Nouembris. Audiuimus preterea viginti,& tria nauigia auro, & argento onerata, & mobi-vum,quae de Civitatibus Apuliae expoliauerat, in profundo maris se submersisse , in quibus nauigijs

multi viri,&mulieres ex omnibus Ciuitatibus Apu-vae, & infantes sigati exules ducebantur , patriam , parentesque suos nunquam visuri , qui in eodem

naufragio suffocati sunt O quantus luctus,& dolor

horribilis uniuersos fines Apuliae inuasit, c lorum tamen Regem collaudantes, quod de variss mortis generibus,& exiiij perieulo,eos liberauit,& momento uno de mundi huius voragine eos eduxit. Dum haec,& alia,quae scripta sunt,iuxta Apuliam geruntur, praenominatus Pontifex Innocentius, &Robertus Capuanus Princeps, salutis accepto con-ulio, mense Septembri mediante, nauem ingrediuntur,& ventis secundis Pisas transfretavere; na sicut

accepimus exercitus nauium, & armatorum viroru,

ct Imperatoris Lotharij virtutem quaerentes cordi proposuere, ut Domino fauente Civitatem Beneuetanam multis, varijsque calamitatibus oppressam a

gutture nefandi Reg:s Rogerij eripiant. Iuerat enim

372쪽

18s FALCONIS BENEVENTANI

praefatus Princeps Robertus ad Civitatem Pisanam, di cum Consulibus,& sapientibus viris Ciuitatis si

iis, abundeque tractauit, ut auxilium naualis exedicitus ei largirentur. Qui tamen sine populo Ianuesi hoc promittere noluerunt . Tandem definito contallo,sacramentis interuenietibus,pactum stabiliuere,

ut circa mensem Martium futurum cum centum

nauigijs paratis armatorum super nefandum Regem Rogerium festinent. Audiuimus quoque Ducem venetiarum ad eius auxilium manum dedisse: ideoque Princeps ipse Romam reuertitur,& omnia qu cum que cum Pisano, & Ianuensi populo tractimit, Domino Papae Innocentio e vestigio patefecit, sicque cum eodem Pontifice ad pactum illud firmandum Pisas festinauete. Cumque sicut praelatum est,Rex Rogerius Siciliam peteret,prqfatus Crescentius nomine tantum Cardinalis, aspiciens, quod sub ipsius Regis potestate,sicut tractauerat, Beneuentana Ciuitatem non posset submittere, valde caepit ipse cualijs Beneuentanis de Civitate proiectis contristarii Deinde multis, varijsque insidijs, Sconspirationibus carpit quosdam eorum muneribus, quosdam. pollicitationibus, sacramentis interuenientibus,alligare. Alligauit reuera,vt Comestabulum Rolp tonem occiderent, & eius sequaces, quot inuenire possent, & sic armis eductis Ciuitatis plateas inuaderent,pacem nomine doloso clamitando. Quibus sacramento taliter alligatis, alios Beneuentanos sanioris sensus,& prudentiores praefatus Crescentius decipiendo, mandauit, ut praefatis fautoribus suis

manum consilij, S auxilij largirentur, quibusdam vero pecuniam transmisit, quibusdam honoris di-

373쪽

gnitatem pollicebatur.Nam sicut accepimus, praefatum Comestabulum die solemnitatis omnium Sanctorum trucidare disposuere. Sed humani gen ris Saluator,qui reprobat consilia gentiu,cuius consilium manet in aeternum, dispositiones eorum subuertit. Deinde praefatus Crescentius per totum met-sem Nouembris cum praedictis fautoribus suis de inuasione Ciuitatis,& destructione subtiliter,& studiosissime tractare non desinit. Quid multa pestifero inuento consilio die festiuitatis Sancti Andrea Apostoli statuerunt,ut ipse Crescentius', congregatis fere ducentis militibus, &peditum multitudine

copiosa,ad incidendas vineas Beneuentanorum ,

quae sunt in loco,ubi dicitur Roselum,uenirent. Incisionem illam cum Cives Beneuentani vidissent, ad defendendas vineas suas exire pugnatur, deberent , cum quibus exeuntibus praedictum Comestabulum Rolpotonem aggredi, di in fugam conuertere disposuerunt, ita quidem, ut simulata fide,& fraude mortifera,primum ipsi terga vertentes quosdam suorum militum,& peditum captiuos in manus diis mitterent Beneuentanorum . Qua de re praefatus

Comestabulus cu Ciuibus eos prosequi, & inuade, re protinus deberet,& eis ita persequentibus,quida Beneuentanorum praefati Crescetij fautores, & homicidio Ciuitatis alligati, portam Sancti Laurentij

clauderent, & porta illa viriliter clausa nominatus Comestabulus cum Beneuentanis, qui secum exierant,Ciuitatem ingredi non possent, & sic praefatus Crescentius cum militibus Regis Beneuentanos insequerentur usque ad praedictam portam S. Laurentis,ad quam eum capere destinauerunt, di quot Ci-N n uium

374쪽

sso FALCONIS BENEVENTANI

uium inuenire potuissent; sicque omnes particul

tim rrucidarent. Disposuerunt etiam,vi centum mim

lites ad Ecclesiam S. Angeli ad Crucem , quae est infra confinia portae Summae latitarent, qui stragem illam ,& captiuitatem sentientes, Portam Summam virtute intrarent,deinde viros,& mulieres,& paruulos , & omnia Ciuitatis bona in ore ignis, & gladii confunderent, & ita Ciuitatem in potestate Regis, di dominio submitterent. Sed Saluator omnipotes, qui castigat, & saluat, qui ducit ad inferos,& reducit' post lacrimationem,& fletum exultationem inducit,mortifera eorum consilia,& nefandas dispositiones reprobauit. Ipse, inquam, qui reprobat co silia gentium,cuius consilium inanet in aeternum , reprobauit reuera,&subuertit malignorum machinationes,& longe aliter, quam ipse Crescentius cuhostibus tractauerat,peractum est. O dolor, &dictu terribile, sub colorato nomine Romanae Sedis Beneuentanam Civitatem, quae in vigore libertatis, &in B. Petri fidelitate longe,lateque permanserat iubpraedicti Regis Rogerij crudelitate,execrandae, ut it

dicam,memoriae submittere disponebant . Regem quidem testamur aeternum, quoniam per Ciuitatis Beneuentanae libertatem viriliter custoditam,dem

rita Apostolorum Petri, & Pauli,& Bartholomaei, &aliorum Sanctorum,miserain Apuliam a nefando ibio Rege captiuatam, usque in Romanos fines Pr uincias de manu eiusdem Regis, & desiderio erepti fore, st ad gloriam pei ductam sine dubio sperab mus.Sperandum quippc erat, & ante oculos iugiter habendum,quoniam quidem innocentius Pontifex cum Roberto Capuano Principe sudore multo ,&petia

375쪽

periculo arrepto, pro nobis omnibus redimedis Itaborabant sicut in superiori tract. praemisimus,modo

vero apud hostes Ciuitatis disponebatur, nos omnes in mortem, de depredationem, & dispersionem subiicere. Sed redeamus ad causa m. Praefati igitur Crescentii fautores, velocitate acicepta, Beneuentanorum sanguinem sitientes aduentum inimicorum Civitatis, qiii secum coniurauerat, sicut superius dictum est,non expectauere. Conibnuo in praedicta festiuitate S. Andreae Apostoli, armis acceptis,in plateas exierunt.Quid dicam mente confusi,fideles B Petri percutientes,pacem se pvelle clamabat.Roffridum quidem Iudicem,& Abbatem Paroaldum gladijs percusserunt. Mirares. Quid defuncto, vel ad mortem percussis pax talis proficeret pacem vero firmari,& consolidari,armis depositis, vidimus, & audiuimus,& eis in plateas exeuntibus existimabant, ut tota fere Civitas dictis

eorum,& factis obtemperarent. Comestabulus a tem Rot poto tunc in Ciuitate non aderat; tu erat enim Comitem Rainulphum alloquuturus. Constastim, spiritu fidelitatis accepto , populus omnis Beneuentanus insurgens,armis celeriter assumptis,Cbuitatem Mneventanam animose, & studiose obibnuimusquid plura nefandos illos viros Crescentii

fautores comprehendimus. Comestabulus autem prope Ciuitatem Beneuentanam adueniens,& eam

turbatam,& in tali ruina positam audiens, confisus in Beati Petri fidelitate,Ciuitatem ingreditur, mori prius velle desiderans,quam sic inopinate Civitate hestructam videret . Armis itaque acceptis viriliter, di animose cum quibusdam militibus Beneuentanis Nn a secum

376쪽

- asa FALCONIS BENEVENTANi

secum venientibus per pIateam Civitatis ascendit,& ad Portam Summam accelerauit, inuenit reuera Portam ipsam firmiter clausam,& a fidelibus honeste custoditam. Milites interea Montisfusci cum B neuentanis, qui proiecti de Civitate fuerant, foris

Portam Summam venerui, ut Ciuitatem intrarent,& desideria cordis perficerent , sicut inter se tractauerat. At ubi portam ipsam clausam aspiciunt, paulisper ibi morati sunt, fideles autem B. Petri turrim Portae Summae ascendentes milites illos lapidibus proiectis eijciunt, & eam fideliter defendunt. Nec mora,milites illi terga vertentes cursu praecipiti ad suos reuertuntur. Confestim Comestabulus ipse Portam Summam aperiri praecipiens cum militibus armatis eos mirabiliter insequitur, qui sane timore

coaeti ad Mont m fuscum repedauerunt:in quorum persecutione Vir quidam, nomine Ioannes Benediacti,qui Beneuentanus erat, quique cu praefato Crescentio exierat, captus est. Praefatus autem Com

stabulus ad Civitatem reuersus cum B. Petri fidelisbus Curiam animose gubernavit. Quid multa prae dictum Ioannem Benedicti laqueo suspendi pr c pit, deinde csteros alios proditores, quos comprehenderamus,suspendi iussit. Ioannem quidem de pLepore,virum nefandae memoriae, praelati Cresce iij fautorem capite verso in foveam mergi pr cepit, di pedibus in altum leuatis; heu miser,vitam inaudita morte finiuit.His,& alijs ita decursis, Beneue, eana Ciuitas a turbine tanto, & tempestate quieuit. Quosdam praeterea Beneuentanos, qui in suspiti ne illa tenebantur, pr fatus comprehendit Com stabulus, vinculis alligari mandauit per mim

377쪽

tis Rainulphi municipia . Anno Dominicae incarnationis os mense Martio XII. Indictionis. Hoc anno prcfatus Pri ceps Robertus cum duobus Consulibus Pisanorum Algopardo videlicet,& Cane, viris sapientibus, &cum alijs fere mille Pisanis ad Principatum suum Capuanum reuertitur IV. Κalend. Mariij. Qui diligenter a Magistro militum Neapolis, & Rainulpho Comite susceptus, omnia, quae cum Pisanis, di Ianuensibus firmauerat coram Papa Innocentio prae dicto, patefecit, ct qualiter tria millia librarum a genti Pisanis in auxilium suum venientibus, sacramento mediante, dare deberet: Praedictus autem Magister militu, & Comes Ralaulphus haec audientes, gaudio magno gavisi sunt , factisque omnibus a Principe recitatis fidem attribuerunt. Nec mora sper Ecclesias Neapolitanae Ciuitatis, & Capuanae discursum est,& pecuniam illam argenti cursu celeri congregauet e. Quid plura Ithesaurum ipsum a

genti ad Pisanos transmiserunt, rogantes,vt c um s stinatione ad eorum auxilium subuenirent. In quorum Comitatu Gregorium Beneuentanum electum

cum quibusdam Sacerdotibus suis mandauerunt, quatenus affictionem Beneuentanae Ciuitatis D mino Papae , qui illic aderat,& Pisanis intimaret. Quibus ita peractis,Rex Rogerius memoratu S,naus gijs galearum fere sexaginta paratis Salernum ped. uenit. Continuo galeas illas ad Civitatem Neapolim debellandam mandauit,& eis applicatibus usq; ad portum Neapolis, expugnatum est. ClueSNe politant,armis acceptis,uiriliter galeas illas pepultarunt deinde Castella Neapolitanorum ibi contigua

378쪽

depredati sunt, sicque ad Regem remeaverunt.His, ct alijsita decursis,praefatus Rex Rogerius, congremgato exercitu Siculorum,& Apulorum, Abellinum

Ciuitatem aduenit. Inde amoto exercitu,aurora

surgente,Castellum quoddam nomine Prata, quod erat Guillelmi de Abinalia, insiliuit. Castrum quideipsum putans fore securum , & a tanto exercitu imparatum fuerat. Quid dicame momento uno captu est,&in ore ignis,& gladii consummatum: Ibi milites mortuos,vulneratos,& captiuos audiuimus. Eadem die Castruet, illud Alta cauda , & Gructa, &Submonte ad Ranem de Fraineta pertinentia, comprehendit. Dum haec' alia crudeli manu agerentur,Beneuentana Ciuitatem,totumque Capuanum Principatum timor inuasit. Rogabamus itaque Saluatorem omnium, ut nobis omnibus solita pietate subueniret.Quantas autem lacrymas,& voces in altum leuatas Beneuentanorum, Neapolitanorum s& Capuanorum, omniumque circum quaque habitantium, Lector si adesses,mirareris,& crinibus sel tis misericordem Dominum inuocabamus, ct Chstris illis ita comprehensis Rex ipse Rogerius reue tens Castra Roberti Principis comprehendit, Palmam quidem & Sarnum. Audiens autem talem,ti- tamque stragem ,& inuasionem Comes praedictus Rainusphus,&Robertus Princeps,& Magister miliatum, mirabiliter, mirabiliusque insiliunt,& praeconis voce,tubisque sonantibus Ciuitates suas ti oppida- vicos submouetunt, ut unusquisque armipotens omnibus eorum armis eductis insurgeret,& tali, thioque Tyranno obviaret; Quid longius morere C lorum Regem testamur, milites omnes , Proceres,

379쪽

CHRONICO N. asi

Sacerdotes,Clerici,iuuenes,&senes occurrerunt,&mirabili,& potetissimo exercitu congregato,gaudio magno festinant vocibus apertis dicentes. Melius est mori in bello,quam videre mala gentis nostrae,& Sanctorum: & eis ita congregatis apud CastelluMarilianum, exercitus ipse castrametatus est . Ad

auxilium vero eorum Rot poto Beneuentanorum

Comestabulus quadraginta equites,&mille fere Beneuentanos transmisit. Cumque praefatus Rex taliter Comitem Rainulphum,& Principem paratos persensisset, super Castrum Nucerium festinauit,p tans illud momento, sicut & caetera comprehendi,& circa flumen nomine Sarnum milites, & sagittarios posuit, ne Comes cum suis ad eum transiret. Interea Castrum illud Nucerium acerrime ab exedii citu Regis expugnatum est. Rogorius autem de Sta rento a Principe ibi ordinatus , cum centum quinquaginta militibus, & sagittarijs multis, & armatis viris fidelibus,nihil eorum,quae inserebantur, trepis dabat,& quotidie, & animose castrum illud tuebatur . Quid multis I proditione quorumdam Regis amicorum, Castrum illud Nucerium in potestate ipsius Regis datum est; deinde Castrum Sarni, &Lauri, &uniuersa oppida Rex ipse suae obtinuit potestati. Cumque Castrum illud Lauri sic mprehesum esset, pr dictus Princeps,& Comes Rainulphus,& Magister militum mirabiliter turbati sunt. Congregant itaque mille fere equites,& multitudinem peditum copiosam,ut Castrum illud Lauri de Regis potestate euellant,sed Proceres Principis,& Comitis Rainulphi, pecunia Regis accepta, auxilium eis, sicut iurauerant,inferre distulerunt. Vnde Princeps

380쪽

usis FALCONIS BENEVENTANI

ipse dolore commotus, Neapolim properans Pisas transfretavit. Praefatus autem Comes Rainulphus Baronum suorum nequitiam comprehendens, &quia tanto Regi obsistere non poterat, Sacramento interueniente sub Regis potestate colla submifit. Audiens autem Rolpoto Beneuentanus Comestabulus Comitem illum Rainulphum ad Regis imperium peruenisse, animo consternatus die Κalendatu Iulij de Civitate Beneuentana exiens Neapolim ingressus est, quem Comestabulum mille, & eo amplius Beneuentanorum secuti sunt. Triduo autem post Comestabulus ipse Rolpoto timore perculsus nauigio parato, ne in manus Regis traderetur, cum

quibusdam fidelibus suis, & duobus filiis Pisas festinauit,& eis nauigantibus, iudicio Dei superuenien- te,nauis illa confringitur, & sic ipse cum vno filio suo, & duobus fidelibus suis, inter procellas maris mortui sunt. AIter vero filius euasit,Rex autem C mite illo accepto,Capuam, & Auersam,& totum Principatum comprehendens Salernum adluit,&ibi non multis diebus commorans, victorque eis eius Siciliam repedavit. Pontifex autem sub Anaciditi nomine coloratus, cursu rapido Beneuentum venit' Ciuitatem illam ipsius Regis virtute suae obtinuit voluntati,& domos quorumdam Beneuentanorum destrui praecepit. Princeps praeterea Capua a Papa Innocentio, qui Pisis aderat, honorifice suscipitur , & ibi usque ad mensem Martium pedi

Anno II 33. Dominicae Incarnationis, & sexto anno Pontificatus Domini innocentij mense Martio Indictionis XII. Hoc anno Princeps ipse septimo die

SEARCH

MENU NAVIGATION