Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

nem illam duci secerat, timore interueniente,dimisere.Confestim viri de turre illa exeuntes machinas illas coram omnibus capiunt ,& laetanti animo eas

introducunt sicque Castellum illud dimissum est, ct sub Regis potestate ra agis,magisque alligatur.

Per idem tempus pars Quaeris a Beneuentanae Ciuitatis, consilio habito, Dominum Girardum Cardinalem Presbyterum, qui cum Domino Papa Innocentio aderat, in Ciuitatem Beneuenti introduxerunt ; firmabat enim pars ipsa Ciuitatis partem Innocentii Papae tenendam fore, Anacleti vero ele- etionem contra Canones fore,& iniquam. Statuit itaque praefatum Cardinalem Recitotem Beneuentanorum ad Romanae Eec Iesiae, & eiusdem Domini Papae fidelitatem mense Nouembri mediante. Alio autem die post eius aduentum in sacro Beneuentano Palatio coram Beneuentanorum coetu,qui conuenerat,tradidit Comestabilis honorem,& potest tem Rolpotoni de Sancto Eustasio, qui vero taliter ordinatus c pit simul cum Cardinali illo curiae statum regere,& iustitiae vigorem unicuique dispartiri .. Milites denique , O seruientes rogauit, ut Ciuitati subueniam,& contra Regis milites Ciuitatis inimicos insurgant, sicque de guerra Ciuitatis studiosus. apparuit. Comestabulus autem Montissusci a Rege . ibi ordinatus, ut Beneuentanae Ciuitati timorem induceret,praecepit vineas omnes, & possessiones Beneuentanorum igne, ferroque deuastari, quod de factum est. Praefatus igitur Rolpoto Beneuentanus Comestabulus,tantam aspiciens contra Ciuitatem aduersitatem, assidue insurgere, vicem reddens pro acceptis absque mora,Cnutatis partes prs coni S voce

362쪽

u 2 FALCONIS BENEVENTANi

ce commouit,ut armis eductis', unusquisque ad E clesiam Sancti Martiani conueniat. Qui vero praec piis eius fauentes,simul cum Rainulpho Comite , qui cum trecetis aduenetat militibus, super Caste tum Farnitum,quod erat Raonis Pinellae, ultimo die stante mensis Ianuarij adluit. Quid multa tota rusticorum habitatio igne,ferroque consumitur,dein de tota eadem manus habitantium utriusque sexus, S aetatis in timorem, fugamque conuersa bona sua dimisit,sicque a Ciuibus viri multi,& mulieres,pa uultque dispoliati sunt,& depr datismobilia vero iblorum innumera,& animalia in oppido illo inuenta sunt. Dominus autem Castri illius captiuus perducitur : & his actis ad propria Beneuentani ipso die vertuntur. Alia autem die insurgente,simul cum praefato Comite Ciuium multitudo ad Castellum, quod Plescum nominatur, properauit. Robertus itaque de la Marra,cuius Castellum illud erat, viros

armatos centum fere intromisit. Praefatus autem

Bolpoto Comestabulus constantiam illorum aspiciens ad Civitatem Beneuentanam repedavit,& sic Castellum illud a Beneuentanis dimittitur , deinde securiter,&illisum permansit.His ita peractis Rogerius Comes Iordani Comitis filius, qui in captione Comitis Rainulphi tenebatur,ex quo praedictus Rex Rogerius sicut in superiori tractatu dictum est, in fugam conuersus fuit,consilio amicorum tuorum accepto,sacramento firmauit, ut Principis Capuant,de ipsius Comitis Rainulphi, & Ciuitatis Beneuentanae fidelitate teneat, & contra ia dictu Rege iugiter aluersetur et idipsum Robertus de la Marra,& Barth lom us de Petrapolicina, aliiqi missiles iurauerunt.

363쪽

Anno Ir; g. Dominicae Incarnationis, his ita peractis Tanc redus de Conuersano, vir valde bellicosus,& prudentis animi simul cum Comite Rai-nulpho,& aliis Baronibus Apuliae cosilio salutis accepto, mille fere milites,& peditum multitudinem copiosam rogauit,& Ciuitatem Venusiam super se, dit. Populus itaque Ciuitatis libertatem optatam expectans gratuita voluntate sub Tancredi de Conuersano fidelitate colla submisit, deinde alias Ciubtates Apuliae suae obtinuit potestati. Dum haec,& alia in Apuliae finibus geruntur, In nocentius Papa simul cum Lothario Imperatore Romam peruenerunt. Audiuimus reuera duo millia militum secum duxisse. Apostolicus itaque honeste susceptus, Palatium Lateranen se ingreditur, ibique gaudio magno,& honoris copia supersedit. Imperator autem circa Monasterium S. Pauli cum exercitu suo viriliter castrametatur. Misit namque,sicut audiuimus ad Anaeletum, ut Consilio Religiosorum virorum communicato adesset,& Spiritu facto mediante tati erroris ,& homicidij magnitudini finem poneret, quod Anactetus ille,sicut accepimus, facere contempsit. Audiens itaque Robertus Princeps Capuanus,&Rainulphus Comes Apostolici Innocent ij,& Imperatoris Lotharij aduentum longe, i

teque optatum, trecentum fere militum caterua

stipati,simul cum Domino Gerardo Cardinale, qui tunc Beneuentanus Rector praefuerat, & Ciuibus quibusdam sapientibus Beneuentanis, Romam se, si inarunt. Qui vero euntes, ordinem omnem affliactionis,quam Civitas Beneuentana dudum perpessa est, e vestigio intimauere, lacrymis orantes,ut Cimuitam

364쪽

ago FALCONIS BENEVENTANi

ultatem Beneuentanam a Comite Rogerio Siculi rem iugiter oppressam liberarent, & eam libertati redderent longe, lateque desideratae. Cumque praedictus Girardus Cardinalis Rector praeesset Ciuitati, consilio cum praedicto Rolpotone Comestabulo a cepto, &alijs Ciuitatis sapientibus, Falconem N tarium, scribam sacri Palatij,istius opusculi factore, sicut in principio legitur,Iudicem Civitatis ordinauit,& eo ordinato, sicut praediximus, Romam repedavit. Continuo Cardinalis ille simul cum Ciuibus

Beneuentanis,qui cum ipso inerant,Ciuitatis negotia , &pericula multa, quae patiebamur , intimauit pridieto Domino Papae. Inter caetera vero annum

tiant ei qualiter consilio Comestabuli,& Ciuium . Cardinalis ille Falconem Scribam sacri Palati, I dicem statuisset. Quid multa e Apostolicus ille

petitionibus eorum fauens confirmauit, & priuil gio signatato misit Ciuitati Beneuentanae per Gregorium Beneuentanum electum, qui Romam ierat, se Falconem praefatum Iudicem confirmasse Bene

uentanum.

Eodem anno,triginta & duo Beneuentani Cives, qui apud Ciuitatem Salernum captiui tenebantur, Domino auxiliante de vinculis liberati sunt et dies vero eorum liberationis Sacti Eustasii Martyris colebatur. Princeps itaque,& Comes Romam euntes, non sicut voluerunt ab Imperatore consecuti sunt. Et eis illic morantibus, en ex improuiso praedictus Rex Rogerius Siculorum, exercitu Sarracenorum congregato Phatum transiuit; deinde in Apuliam cursu rapido accelerauit,& continuo Ciuitatem Ve

365쪽

Ciuitates virtute comprehendens, igne, ferroque consumauit: viros quoque & mulieres, paruulom, earum varijs mortis generibus necauit, quosda vero eorum comburi secit. Regem testamur aeternum , tanta crudelitate in Christianos illos exarsit , quod vix aut nunquam a seculo est auditum. Continuo Principi ,& Comiti Romae morantibus est nuntiatum, & citissime redeant,& tanto Tyranno resistentes, Apuliam totam, & eorum bona a gutture tanti Praedonis defendant. Itaque nuntio accepto celeriter redeunt,& praeconis voce tonante,Principatum totum Capuanum , & Ciuitatem Beneuentanam

exagitant,ut armis eductis contra perfidiam illius,&tyrannidem viriliter resistant; quod factum est, &praeparatum.Comes itaque Ra in ulphus mille fere milites accipiens circa Troianos fines accelercuit misit continuo legatos suos ad Troianam Civitatem , ut sacramenta, quae Comiti, & Principi Cives Troiani promiserant, adimplerent. Troianus vero populus timore praedicti Regis coactus,& verbis Regis dolose pacificis fidem attrib uens, Comitis volutati fauere penitus recusauit. Insuper etiam Episcopus Ciuitatis populum omnem suaserat, ut Regis

fidelitatem non dimitteret. Comes autem haec audiens quadraginta dierum spatio illic commorans apud Beneuentum repedavit. Dum haec,& alia geruntur, Rex praefatus Ciuitatem nomine Materam obsedit,quam acriter expugnans proditione populi

comprehendit; ibique Giffredum filium Giffredi Comitis Dominum Civitatis alligauit.Quibus ita peractis Ciuitatem aliam nomine Ansam suae obtinuit potestati.Reuera thesaurum auri,& argenti Alexan-

366쪽

a 8a FALCONIS BENEvENTANI

dri Comitis inuenit. Quid multa omnes Ciuitates eiusdem Alexandri Comitis, de oppida suae submisit ditioni. Alexander itaque Comes, sicut naufragus , apud praedictum Comitem Rainulphum, heu miser,moituus est . Deinde Civitatem Tranum , &totam Apuliam igne, ferroque Rex ipse trucidauit. Quid dicam e quod nunquam a siculo est auditum,

Rex ipse in Christianos operatus est. Deinde amoto exercitu, Rex ipse Rogerius humano nondum sanguine satiatus, Montem Pilosum, ubi Tancredus de Conuersano, & Rogerius de Pleuto viri bellicosi,&strenui aderant,obsedit, quindecim vero dies ibi moratus est . Tancredus itaque,& praedictus Rogerius viriliter,& animose Regi Rogerio,& eius exercitui obsistebant.Rex autem Rogerius constantiam eoruaspiciens,machinas lignorum,di belli apparatus super Montem Pilosum fieri mandauit. Rusticorunt itaque manus Montis Pilosi, ferocitatem Regis , de

proeliorum terrores persentiens, Pugnare contra eum nolebant . clamabant etiam se minime defendere posse.Quid longius tubis sonantibus,&praelii

apparatu circa muros inchoato,Montem Pilosum circumquaque vocibus ad astra leuatis expugnat. Tancredus autem de Conuersano, & praedictus Ro-gerius aggressionem ipsam aspiciens equos ascendunt,&cum militibus eorum secundum vires obsi-

stunt. Nouissime autem iudicio diuino superueniente,& eorum infortunio horribili,Ciuitas ipsa Montis Pilosi capta est. Tancredus quidem,&miser ipse Rogerius armis proiectis, per latebras, & loca Ciuis .

tatis abscondita latuerunt. Inueniuntur tamen a

persequentibus,t coram Rege Rogerio perducum

tura Disitired by Cooste

367쪽

tur. O quantus dolor, & lacrimarum horror in solis tu si quod si lector adesses, dolore tu ibatus expauesceres. Continuo Rogerium ipsum laqueo suspendi

praecepit. Praecepit etiam vi Tancredus ipse, manu sua funem laquei traheret: heu nefas, O dictu terribile. Tanc redus ipse inuitus Regis voluntati obtemperauit. Mirabatur omnis exercitus, & facta Regis horrebat,cqlorum Regem deposcens, ut tanto Tyranno,& crudeli viro resistere dignaretur. Quo fa-o, Tancredum de Conuersano virum mirabilens custodiri mandauit. Et sicut audiuimus apud Sicilia captiuus perducitur. Nec mora, Ciuitatem ipsam Montis Pilosi,& Monasteria, viros, & mulieres, Omnes habitatores cum paruulis eorum in ore ignis, &gladij trucidauit. Inde exercitu amoto,cursu rapiado super Troiana Ciuitatem aduenit. Cives autem, quia verbis eius in dolo pacificis crediderant securrum ter eum expectauere . Episcopus itaque Guillelmus nomine, Ciuitatis Clerum omnem Civitatis,& Monachos,& Cives conuocans, in albis vestitus, cum laudibus,& processionibus coram Rege obuiauit,cogitans animi ferocitatem sedare,corpora, ut audiuimus, Sanciorum ad eius gloriam ante eum perduxit. Rex autem ipse furibundus Ciuitatem ingressus,& securitatis datae oblitus processionem ipsam, S gloriam aspiciens, catholicae fidei immemor,&Chriti ianae Religionis expugnator , oculis ardentiabus processionem illam destruxit:Nolo, inquit,nolo huiusmodi gloria, sed vita Comite, omnes destrua, & omnes exulabo . Clerus autem , & populus, qui

obuiam ex iuerant,in fugam conuertuntur, &, sicut potuit, quisque absconditur. Continuo Cives inul-Mna a tos

368쪽

18 FALCONIS BENEVENTA Ni

tos Troianorum comprehendit, & mulieres, & e rum infantes vinculis delitinauit. Iudicem quoque Robertum nomine,& quatuor alios viros sapientes laqueo suspendi praecepit. Multi vero Troianorum cum uxoribus, & filijs substantiam omnem reli,quentes,ad Beneuentum fugierunt. Donios insuper Troianorum, & eorum bona igne, serroque consummari praecepit. O quantus luctus mulierum ,&Insentum per totam Civitatem Troianam surrexit, quod si centenas voces lingua exprimeret,prius deficerem scribendo,quam omnia singillatim enarra

rem . Diebus autem non multis euolutis, exercitu

congregato Rex praefatus apud Melphitanam Ciu tatem festinauit,quana,sicut audiuimus viriliter coprehendens suae submisit potestati. Hoc anno praefatus Robertus Princeps videns serocitatem Rog -rij Regis,& Apuliam totam in fusionem , & modi 'tis periculum peruenire, timens etiam me Rex ipse Principatu suum inmaderet,consilio accepto , apud Pisanam Civitatem , nauigijs paratis sestinauit, qui quidem honorifice susceptus interrogatur, qua de causa tanti laboris sudorem subiret. Princeps ita Regis Rogeris serocitatem,& minas eius,& terrores illatos e vestigio exponens precatur suppliciter , ut Ciuitas Pisana auxilii manum, de consilii ei largiretur, pactis eorum interuenientibus, sicut in inferiori tractatu continebitur.octauo quidem Κalend. Iulii Princeps ipse mare ingressus est,& Pisas transfretauit qualiter autem cum Pisanis egerit,nondum plenissime ad nostram peruentum est notitiam.Sed rhdeamus ad causam.

369쪽

phitanam Civitatem depopulatus est,sicut accepimus,exercitus sui magnitudinem per partes diuides apud Barensem Civitatem repedavit. Haec inter pr fatus Comes Rainulphus Principatum totum Capuanum submouit, & totius terrae suae auxilium, &Rolpotonem Beneuentanum Comestabulum,& Beneuentanae Ciuitatis pardes, partiumque angulos, ut omnes armis eductis Regi tyranno resistat, qui unanimiter,& mente deuota Comitis Rainulphi voluntati famulantur . Clamabant quidem prius morti

velle succumbere, quam sub nefandi Regis imperio colla submittere. Quid longius moror mille

numeratos equites, & viriliter armatos, & peditum fere viginti millia Comes ipse congregavit. Come- stabulus autem Rot poto praeconis voce Ciuitatem Beneuentanam exagitans innumerabilem Ciuium multitudinem secum gaudens eduxit,& eis in unum conuenientibus,dum Rex ipse taliter Apuliam consummaret, consilio virtutis arrepto,super Castrum, quod la Pelosa vocatur, festinauere. Castrum illud

Ugonis Infantis fuerat, qui periurio facto Comitem Rainulphum dimiserat,&Regi Rogerio adhaesit. At

Castrum illud obsessum per quatriduum acriter e X- pugnatum est; machinas continuo lignorum ad muros destruendos Comes ipse ordinari praecepit,aqua vero fluminis,quod prope aderat, & fontes ibi contiguos die, noctuque custodiri, ne a rusticis hauriretur,viriliter praefatus Comes,& Comestabulus madauere. Milites itaque Castellum illud seruates te rorem machinarum, & domos rusticorum a lapidibus dirutas aspicientes, & sitis periculum imminentis sentientes,ne igne,ferroque caperentur, exterrimii Cain

370쪽

ti Castrum illud reddiderunt ad prcsati Comitis potestatem. Deinde sacramentis interuenientibus, sub fidelitate Comitis alligantur.Inde consilio accepto, praedictus Comestabulus cum Beneuentanis Ciubtatem Beneuentanam gaudens ingreditur. At Comes, suis omnibus congregatis, licentiam redeundi ad propria largitur sacramento firmantes, ut,cum necessitas incumberet, omnes armis eductis conuenirent,& sic ad propria unusquisque repedavit. Eodem anno Crescentius Cardinalis, de quo superius mentionem fecimus, cum praefato Rege Ro-gerio consiliatur, ut vineae omnes Beneuetanorum, di possessiones incenderentur, excogitans terrorem Beneuentanae Ciuitati inducere, &sic Ciuitatem sub nefandi Regis imperio subiugate. Rex itaque phuiusmodi nefando consilio communicato praecem

pit, ut vineae omnes Beneuentanorum ,& haereditates igne,serroque consummarentur.Nec mora, pars

quaedam vinearum ,& possessionum inciditur , pars quaedam combusta est . Lector quidem , si adesses, turbatus expauesceres de tanta vinearum incisione,& cobustione possessionum. Vindemias dimisimus, famis quidem penuriam,&sitis,mortisque genera sustinentes ore vociferabamur aperto, prius pelago , & morti terribili colla submittere , quam eius imperio famulari. Quis unquam mortalium lati Regis nefandi furorem audiens, eius dominium subire non pertimescat Regem vero testamur aeternum, Iudicemque communem , Neronem crudelissimum Imperatorem Paganorum in Citristianos stragem talem non legimus exercuisse. Cumque sicut praediximus praefatus Rex Rogerius Ciuitates Apuliae, de oppim

SEARCH

MENU NAVIGATION